장음표시 사용
2쪽
studis imperii varia&ancepS Ο-mnino inter Doctores olim agitata. & usque ad nostrum fere aevum continuata est disputatio. Quaestio enim erat: utrum in Rudalibus imperii causis haec cognitio soli Imperatori, exclusis imperii Statibus, competat; an horum consensus in ejusmodi controversiis dec dendis sit necessarius Suis utraque sententia gaudebat defensoribus. quorum nonnulli ab Imperatoris partibus stabant, quidam vero Stat Um jura defendebant, sed ut plurimum crassa &infelici Minerva. Superiorum enim sicculorum Doctores nimio juris civilis amore capti non dubitabant, controversias juris publici Germanici ex ipso jure privato Iustinianeo, maXima confusione statuum duorum diversissimorum, ROm ni scilicet & Germanici, definire. Deinde rudi illo aevo periculosum pariter atque exosituri eri '
3쪽
veritatem profiteri; hinc multos credo esse comis
motos , Veritatem aut celare, aUt in alienum sensum detorquere. Saniori profecto seculo vivimus, in quo non libertate sentiendi solum gau
demus, sed in Academiis quoque jus publicum
patrium profitemur. Qua eX ratione eo minus dubitavi cum delicatiori hacce materia hoc delicati palati sevo in lucem prodire, atque de ea hac vice nonnihil disserere, praeprimis cum haec controversia in ultima Capitulatione Caesarea clariuq sit decisa. Accedit, quod hoc quoque tem- .pore in judicio Imperatoris aulico quaestio de successione in Ducatu Iuliacensi, Saxo- Lauenbum gico, Ronahildensi, Coburgensii, Holsato-Reth--tschetensi, &c. ventilata est, aut adhuc ventia latur, quae nobis calcar addidit ultimum. Tantum potuit in nos eximii argumenti vis, ut Tibi. Benevole Lector, jus modumque cognoscendi defetidis imperii antiquum &nodiernum ea, qua par est modestia simul ac reverentia sistamus. Gratum nobis pariter atqUe acceptum erit. si in hisce fortasse invenies pagellis, quae Tibi placeant vel argumenti ponaere, Vel tractationis ubertate, iisque tuum addere suffiagium non dedignaberis. Vale B. L. nostrisque laboribus aequi bonique consule l
4쪽
DISSERTATIO JURIS PUBLICI INAUGURALIS,
. Jure & modo cognoscendi de Fetidis Imperii antiquo & hodierno.
De Iure di modo cognoscendi de Audis Bais perii antiquo.
'finii publici stusium studioso juris necessarium, s. I. Ad hoe multum faeie πjtisfetidale, Il. Imprimis in causes Imst eu Bbus decidendis, III. nan. e stio ad mactationem, IV. Summa thematis, V. Tu exsti alis Detinaeum ius Longobardicum quis Z Vl. Legum Longobarae utilla applieiaris ad Statum Germ. VII. Quis olim de nudis Imperii eunουerit, se quidem Carolingorum temporibus, VIII. Te ore Imperatorum Saxon. IX. Stis Imperatoribus Frunc eis atque Suevrras Ius Principum in uir, X. Ex empia hujus Fudicii, XI. Post magnum interregnum qualis jurisdictio fetidalis p XII. Iudicium principum post magnum interregnum no oum continuatum ,sed quoque confirmatum, XIlI. Exempla causerum in isto judicio Gefarum, XIV. Personae juincium Principum eonstituenter, umodus procedendi, XV. Clausula capitis, XVI.
. I. QV m inς0ngrv tque inepta qu orandam sit persuasio, qui juris studioso publici juris investigationem inutiis
lem esse putant, testatur Imperator Iustinianus 11 admonens ea addiscenda esse, quae civem ingenuum ad Remp. in partibus sibi credendis gubernandam a. pium reddunt. Nec veteres JCti de Legum explicatione solum, sed de omni fere Reip. negotio, assirmante Cicerone ca , conssile-
5쪽
tantur, adeo ut jurisprudentia politicam pene complecteretur omnem. Hinc eos, qui se juris peritos profiteri contendunt, Publici juris non minus quam privati doctos esse oportet, eXemPl Tuberonis, quem laudat Pomponius 3 , ac Titi Aristonis, inter cujus laudes id memorat Plinius Iunior. ). Iustinianus enim jurisprudentiae ambitum non privato solum, sed publico quoque jure determinaVit.
Iis autem qui iuris publici studio accuratius incumbere volunt, testet Morhofio s , res seudales non sunt perfunctorie tractandae: Cum enim. etera jura pleraque int privata, haec seu dalia se im- niscent principum rebus, & alte ex historia sunt repetenda. Ita medium quasi inter jus civile & publicum audit jus seudale, quia scilicet a privatorum rebus paulatiin ad altiora adscendimus, quibus cum principum aura connectimuS.I I I. Hine praeprimis in causis Imperii seu dalibus decidendis maxime necessarium est, non solum juris laudatis Longobardici, sed consuetudinem potius seudalium olim in Germania nostra vigentium Peritum esse, quae scientia cum legibus Imperii fundamentalibus caute combinanda & in praxi prudentiisime applicanda. Omnis enim controversia de seudis Imperii ex legibus ejusdem fundamentalibus, &, nisi certum quid iis statutum, ex jure seu-dali Alemannico, atque in subsidium tandem ex constitutionibus
seudalibus Longobardicis decidenda venit 6 .
6쪽
IV.His praemillis videamus, cui in causis & controversiis seu dat .hus in Imperio nostro Romano-Germanico cognitio competat, quis judex sit, & coram quo de hujusmodi seu dis aνtur 3 Res sane altioris indaginis est, magis ab Imperatore & Statibus Imperii, quam a privato decidenda : tritum & vulgatum enim est illud, quod magnae & arduae causae magnos requirant judices 7 . Nihilo tamen minus spero fore, ut nobis licitum sit mentem nostram de hac materia modeste pariter atque decenter eXponere.
Tribus autem capitibus absolvitur thema nostrum: prImo de jure atque modo cognostendi de laudis Imperii antiquo acturi sumus ; deinde tractabimus jus cognoscendi de seudis Imperii hodiernum , cuinam scilicet haec cognitio secundum leges Imperii fundamentales hodie competat ; tandem sistemus modum procedendi in causis studa Imperii concernentibus modernum secundum praxin & observantiam in Imperio consuetam.
Antequam autem ipsum primae partis tractationem aggredimur, paucis nobis illustrationis causa inquirendum, quomodo jure LOn- egobardico judex laudatis ejusque competentia soleat repraesenta ri 8): judex scilicet seudalis vel est ipse dominus seudi, vel Pares curiae. Quodsi enim inter vasillos lis sit, dominus directus judex est competens 9 , qui quoad seuda regalia solus, quoad non re galla, adhibitis Paribus curiae, judicat atque cognoscit io . si vero inter dominum & vasallum causa seudalis agatur, vel etiam inter duos vasallos de laudo litigantes, lis tamen dominum concer-
7쪽
nat, tum judicant soli Pares curiae r I : Dominus enim in propria causa judex esse nequiti Sunt autem Pares curiae, qui ab eodem domino mediate studum habent; nec jure communi requiritur, ut eiusdem cum vasallo litigante sint dignitatis, sed susticit, si ejusdem domini sint vasalli immediati r a . Ita res omnino comparat est, quando de ipso seudo constituto, vel ejus natura de pendentibus lis agitur. Quodsi enim causa non seudalis sit, vel si quis se vasallum neget, vel inter vasallos diversissimorum dominorum lis sit, judex ordinarius cognoscit. Deinde regulariter idem modus procedendi, qui alias in civilibus judiciis, observatur, nisi speciale quicquam jure seudali disipositum reperiatur I3 . Porro a judice laudati inseriori appellatur ad superiorem, Vel si hic non detur, ad eum qui alias in causis civilibus est Q-
perior, α cujus jurisdictioni iste judex seudalis inserior subjectus IO, v I I.
Verum enim vero illa nec ad seuda Imperii mediata nec immediata applicari queunt, multo minus ad publicam Imperii Rom. Germanici jurisdictionem quadrant, ut omnino eorum ad RemP. nostram applicatio ad artis legulejae emblemata referri debeat. Cum enim quoad priora judices inferiores ab imperante jurisdictionem habeant, eorum competentia ex statu cujusvis procinctae,
non ex legibus peregrinis dijudicanda est. Hinc in terris istis, ubi jus Landsassiatus viget, & vasalli simul sunt subditi, e. g. in Saxonia tam Electorali quam Ducali, Marchia Brand. Austria, Bavam, Ducatu Magdeburgensi, Brunsiaicens, atque Holsaticis, Anhstinis & Halberstadiensibus ditionibus judicium Parium curiae ces di tales causae coram judiciis provincialibus vel regimine per
8쪽
tractantur Is . Exinde sequitur, quodsi judicia nostra seudalia in nonnullis partibus forte cum Longobardicis conveniant, ho. rum ratio non legibus Longobardicis, sed institutis propriis cujus.cunque provinciae dependeat I 6). Hac ex causa in Archi Episcopalibus Moguntino, Trevirensi ac Coloniensi; Episcopalibus Bainbergensi & Herbipolitano; terris Palatinis, wurtenbergicis, Megapolitanis, Pomeranicis, Hassiacis, Iuliacensibus, Cliviem sibus Parium curiae judicium adhuc obtinet, aut obtinere de
Quod tandem ad lauda Imperii immediata attinet inficias nemo facile ibit, quod, seposito Vulgari praejudicio, competentia judicis laudatis in Imperio Rom. Germanico ex alio argumento sit eno. danda ; & quidem, quoad judicium seudate antiquum, ex histori, rum monumentis quaestio omnino decidenda est, si a veritate a errare nolumus: olim enim res aliter, quam hodie, sese habebat. Et quidem Carolingorum temporibus soli Imperatores regimine monarchico gaudentes exercuerunt judicium seudate, Duces ducatibus privaverunt, de Imperii provinciis atque dignitatibus prolubitu atque arbitrio disposuerunt Ι 8.) Dum enim Duces m joris essent potentiae, quam ut commodum videtur statui monarichico, sensim sustulit Carolus M Duces, ac Ducatus in plures divisit Comitatus, prout Bavariae exemplum testatur I9; Serusim quoque sub reliquis Carolingis reducti fuerunt Duces, & eorum potestas non amplius erat Propria, sed administratoria, provinciam scilicet gubernabant, tributa indicabant, di leges jussu
9쪽
Regis proponebant ao . Hinc etiam dicebatur Duces seudales, quia certis provinciis praesecti; quibus opponebantur honorarii sine provincia Ducis nomine & dignitato gaudentes a I). I X. Et licet extinctis Carolingis sibi ipsis reges eligerent Germant, ac sub Imperatoribus Saxonicis auctoritas atque jura principum aliquo modo iam invalescerent ; nihilo tamen minus in causis seu.da & provincias Imperii concernentibus li adhuc cognoscebant Imperatores ceta . Hinc Otto M. Bavariam Arnulphi Ducis filiis relinquere noluit, sed eandem fratri Henrico concessit. Quodsi tamen dubium esset, an laudum Imperio vacaret, hoc per sententiam principum prius erat determinandum, quo facto , ipsa seudicollatio Imperatoris potestati relinquebatur.
Verum enim vero sub Francicis atque Suevicis Imperatoribus potestas atque jura statuum, regimine monarchico in aristocrati. Cum fere mutato , magis magisque firmata fuerunt, & jus principum , das Fursev- ebi, invaluit, quod nihil aliud fuit ac judicium quoddam principibus sive Statibus Imperii ex ea ratione compositum, ut Imperator in causis principum, iis Leo , Grund Gut concernentibus non nisi cum ejus consent, Vel in comitiis universilibus, vel etiam principum conventibus, illos judicaret: itaque tunc temporis tum in seu dalibus tum criminalibus simul cum Statibus Imperii cognoverunt jusque dixerunt Impera.
a 3 B. Groening de Iure Priscisum. Conriet. de judieiis im-
10쪽
de Ratione Status, testante anonymo monacho Heriseidensi a x quia in legibus pacis inter dictum Imperatorem dc Saxones tinebrae cautum fuerit, ut Imperator Duci Othoni ducatum Bojoariae reposcenti intra anni spatium una principum uri tation satis.
X I. Accedunt porro permulta exempla, tanquam infallibilia testimonia de hujus judicii existentia medio aevo, quae in historiarum monumentis nobis sunt relicta. Et quia impossibile pariter atque
frustraneum esset, universam eorum seriem enumerare; audiamus hac vice tantummodo nonnulla, quibuS hoc principum judicium& modus procedendi tam in f dalibus quam criminalibus medii aevi non solum illustratur, sed nostra quoque assertio corroboratur. Sie Friderieus I. in conventu principum Herbipolitano &wormatiensi anno II sa&II 3. controversiam inter Henricum Leonem & Henricum Austriae Ducem dijudicare tentavit; verum altero non comparente, Gostariae Bavaria Henrico Leoni principum judicio fuit adjudicata cas), & tandem in curia generali Ratisbonae anno II s6. habita omnis controversia de Ducatu Bavariae inter nominatos Henricos definita a 6). Porro singulare exemplum in ipsius Henrici Leonis proscriptione extat, qui cum Imperatorem in Italia reliquisset, binis comitiis datis non compareret, in tertiis & quartis demum Principum sententia Banno notatus, ae omnibus provinciis Privatus fuit. Sic Otto IV. Imp. B a OuOperii sis. Struv. ur. pubi prudent. e. XXIV. L. . Rberius Insibur publ. lib. IV. tit. φ. negat hoc principum judicium unquam exti-ritisse ; sed uti sententia ista a veritote omnino abludit, ira quoque
