장음표시 사용
11쪽
aliquot ut dies in fetu de planctu atrocissimi illius, quo se impiarat sceleris, insimaeret, secundum quod Socramentali, uti nuncupant, absolutione obtenta, per eam DEO, ac Ecclesiae Catholicae restitutus, Divanum, hoc est, Congregationem, sive Synagogam Turcicam, proxima sexta feria squam diem Maho metani, eo fere cultu, quo Hebraei Sabbatum solent, celebrant) in decimam septimam Februarii, ejusdem Anni I 54s. incidentem, intrepidus adiret, ibidemqtie elata, atque constanti voce sese reum gravissime palam profiteretur , α quod verae, Catholicae,Christianaeque fidei foede repudium dedisset, seseque impiae Mahometanorum Legi addixisset, ex animi sui medullis, verbo, laetoque detestaretur, quam posset
ΡRidie igitur ejus diei, scilicet FG
ria quinta, Riarius jam alius asei
12쪽
II seipso, convenit, invisitque Massiliensem quendam tunc Tripoli captivum, cui nomen erat Mauton, eumque blanda inter colloquia demisse precatus est , ut sibi Sanctae Calliarinae Virginis ac Martyris iconem, cui ALIPIus apprime fuit devotus, largiri
dignaretur , concessit volens libens homo in pari constitutus fortuna , eamque noster ALIPIus summa pietate , cultu, ac reverentia suscepit, qua habita ad Virum convel ius, dasne mihi, inquit, sponte ac libenter hoc amnus t cui ille: non aliter profecto nil hic Iubentis animi desiderari credas. Ad quem ADPIus, velim nove ris, ait, Domine, certoque tibi persuadeas, me praeclarissimam hanc Virginem atque Martyrem, pro te exoraturum, hanc ut illa tibi gratiam a Deo obtineat, ne ubi ego vitam istam exuero, tu superstitibus meis ossibus, 'ac lipsanis defrauderis, imo potiori eorum parte dives, ac beatus has, at
i que ita factum est. Vaticinium fuisse,
13쪽
eventus comprobavit, ut suo loco videbitur . Hinc ab eo, post comprecationem propitiae, placidaeque noctis, digressus ad hospitium PP. Franci scanorum divertit, ibidemque exigua Cereris ac frigidae, quasi ultima vitae
suae resectione contentus , vix prae doloris magnitudine, ob commissam contra Summum Numen offensam, unum aut alterum bolum in stomachum trajecit. Noctem deinde illam insomnem duxit Fr. ALIPIuS , Patre ita men Pacifico, de altero Mercatore Melitensi stipatus, totam partim Orando, partim sese ad durissima quaeque Christi causa perferenda roborando, aut etiam eosdem, de his, quae ad hunc scopum faciebant, tractantes audiendo, traduxit. Die vero sequenti, que fuit sexta illa Feria , in I 3.
Kalendas Martias incidens, hora nobis juxta integrum horologium matutina decima , cum Pater Pacificus vestes sacras Divina celebraturus sum
psisset, & ALIPIus, optatam suae defectio.
14쪽
Monis ab eodem consecutus Veniam, psae missa totius anteactae vitae generali exomologesi, pro virili sese ad Sacrum Epulum ineundi certaminis viaticum, ac robur suscipiendum, disposuisset, ei Pater Pacificus Divinam Hostiam porrexit, efficacissimis eum
verbis cohortatus, ne latum unguem
deinceps ab Ecclesiae Catholicae castris, etiam si gravissima quaeque forent subeunda deflecteret. Quo perorante ALIPIus uberrimis fletibus dolorem suum de offenso D Eo abunde testatum ostendit: promptamque &eificacem tormenta, mortemque ipsam constanter subeundi voluntatem
lubens , hilarisque exhibuit. Absolutis ergo sacris, gratiisque de mor sperat is, nigrum sumpsit indutusque est habitum ALIPIus, illum scilicet ipsum, quem sui Instituti Sectatores iugustiniani Fratres Discalceati quotidie usurpant, id est, atram tunicam, quod Ascetae vocant, capticium, &Zonam coriaceam , quibus pallium
15쪽
Tui cicum, ne illa soris apparerent, superinjecit .
q. ULCUmque jam suis Coelum Aurora
splendori biis venustaret, ALI-vius R. P. Pacifico famantissime eum, ct arctissime complexus , precibus ejusdem enixe flagitatis)vale dixit discedentem Pacificus iterum allocutus in haec verba prorupit: Amantissime AMPI, jam video te nostrae militiae Candidatum in arenam descendere, cave sis pedem reseras, ne aeterno, quod absit, & nunquam perituro bravio spolieris, neve coronam tibi prς- paratam, S contextam perennem, &in omne aevum mansuram , iterum leviter perdas: quibus auditis recessit, an limosus ALIPIus , paratus jussa ducis sui intrepide, & constanter quanto-Cyus exhaurire. Jamque quintam decimam horolog i sonus ad aures fortissimi Agonistae transmisit, quum ille
16쪽
IT 'non nesciens Proetectum, seu Bassam, i pro suo solemni cum aliis, penes quos est Supremum Regimen Musti Morabous, & Bais nuncupatisin ad D vanum , seu Malio meticam Synagogam profectos , ibidemque congregatos
impiis vacare sacris , imperterrito animo sese memorato Bassar, caeterisque ibidem in unum collectis, obtulit, altum vociferatus se non Tu
cami, sed veruina Christianum esse αCatholicum , addens insuper sectam Mahometanam a falsitate, de impietate nihil distare, & tam ipsum Bas
sam, quam caeteros ibidem coadunatos, & origine Turcas, de a fide apostatas squos interim hinc inde fixis contuebatur oculis) suppliciis addicendos aeternis, ni sese Christianis Sacris devoverent, & in nostram jurarent religionem . Quo vero verba factis melius comprobareto seque execrandam illam sectam ex corde detestari ostenderet, mitram quam
17쪽
MI 8 tur) proprio capiti detraxit, de in terram abjectam pedibus conculcavit, insuper deposito quo gentis in morem pallio utebatur, monasticum cucullum induit, fuitque genuino, de vero sui ordinis habitu insignitus, tum productam foras squam sub religiosa veste tenebat asservatam Salvatoris nostri Crucifixi imaginem) et ta claraque voce, animi sui sensa patefaciens, se optare plurimum dixit , ejusdem amoris ergo vitam ponere,qui sui causa in crucis ligno vitarsus minime pepercisset: dein missa in saccum manu , extractis, quos adhuc habebat, duobus suti nostrates vocant) imperialibus , dc coram dicto Bassa in terram ad pedes jactis, ipsum
instantissime oravit, ut si forsitan ob istam Christi confessionem flammis perdi. deberet , hoc argento lignis coemptis, pyram vellet construere luculentam Haesit ad haec Tyrannus, sui impos aliquandiu effectus, ct attonito similis. Paulo tamen post in se
18쪽
I9 se reversus, cςpit AIIPIura verbis demulcere blandis, sperans fore , ut a proposito resiliret, & semel ejuratam olim Christi fidem aeternum abominaretur , quare pacato vultu haec duo ab ALIPΙΟ percontatus est, an scilicet
Turcarum quispiam fortassis ipsi quid damni , mali ve intulisset; an vero talia in tali consessu ausus, quod
nemo sanae mentis attentaret, ipse deliquium rationis pateretur cui constanter ALIPIus respondit , neutrum horum sibi contigisse, & Tnrcas culpa carere, &-inconcussam ab omni perturbatione, deliquioque
mentem constare: sed haec agere viveritatis compulsum , qua adactus non potuerit non ore fateri, quod animo conceptum gessisset, itaque
solam Christi sidem , unicum esse, de solum aeternae salutis medium, & n cessarium perfugii portum. His dictis ad Apostatas, Christianaeque fidei desertores circumstantes ferventissime peroraVit, eos graviter hortatus, ut
19쪽
ad Christi veri Dei cultum proximε
repedarent, Sanc ana Religionen a nostratem repeterent, in his praeeun tem se Ducem sequerentur, Deoque optimo Maximo reconciliari pro viaribus satagerent, certi, ni hoc capiant consilii aevi terna Stygis incendia, indubiamque perditionem a morte sisebituros .
g. VII. EXarsit ergo his auditis siprὶ mo
dum Tyrannus, blanditiisque in furorem versis, jus it in virum Dei ferrum stringi, brachia & crura con velli, sicque seminecem flammis iniici exurendum. At cum latam sententiam qui aderant ministri exequi a derent , primarius Assessor sque Musti Turcae dicunt) memorato Tyranno suggessit minime expedire ALI
PIuM tam cito neci dedere, consultius esse decretam poenam differre tantisper , donec errorem ALIPΙuS forsan agnosceret , agnitumque re
20쪽
vocaret , interim remittendum ad carceris pedorem , ubi inter viliora Christianorum mancipia vinculis de tineretur, quo aliam mentem indueret . Arrisit Tyranno Viri sententia, jussitque eam protinus executioni mandari, & ADPIuM , in Vincula abripi Vix sortissimus Christi pugil ingressis erat carceres, cum concurrere ad eum numerosissimi, & qui Sectam Mahometi , cum aere, nati haustrunt , & qui foedissime abjurata
Christiana fide, eandem sunt ampleat, quibus omnibus unus propositus fuit scopus, ut Athletae generoso mTurcismo persuaderent constantiam,st factae antea revocationis Christianae. fidei pertinaciam , quatenus iras ferocientis Bassae effugeret, & parata sibi tormenta prudenter si Diis placet) declinaret: sed nec quicquam agebant, dixisses illos aut littus arasise, aut in mare sementum jecisse ;constans enim defervens propositum, AMPII, oppugnari quidem potuit,