장음표시 사용
31쪽
tes sibi ob merita Uiri DEI omne auxilium vincula evadendi barbarica , de ad Patriam Christianam postliminio revertendi. Pater Pacificus, qui Conversionis Author, & ALIPIo fuita sacris Confessionibus, uno ditatus brachio, una cum manu, gratias agit Numini de munere hoc sibi coelitus concesso. Cuidam Stephano , cogno mento de Pino, aurigae navigiorum, in ora Genuensi maritimo tunc temporis iis in plagis commoranti, qui Rhipio Effigiem Salvatoris e cruce penduli ad certamen ituro , NeIut
quoddam insigne, labarum in signum viet ricis palma: palmis inservit, Conmembrum Urporis princeps, juXta a praedictionem & promissionem Viri
DEI, obtigit. Vates enim fuerat ALT-PIus cor suum pyraustam fore, atque illibatum a flammarum morsu, Stephano Genuenfi nautae, pro concessaicone Crucifixi, mercedis loco deberi: quod Stephanus cuidam Patri Ca- Puccino,cognomine Sambucello,suo
32쪽
consanguineo, de hic Patri Angelo Mariae Oduardo e familia D. Augustini Congregationis Lombardicae dono dedit, illudque cum aliis ejussidem Reliquiis in Metropoli Liguriae
hodierna die intactum conservatur. Caeteri Christianorum, vel micis lipianis contenti, beatos sese, ac felices autumant, sibique invicem , laudantes DΕuM , qui mirabilis est in Sanctis suis, animitus congratulan
ΑNnos ante aliquot Ecclesiastes
quidam, e coetu illorum, qui rigidiorem vitae formam, sub norma Seraphici Francisci sa productiore capitis tegumento Capuccini dicti)sequuntur, in urbe Siciliae Palma ὁ suggestu sacra verba faciens, inter c tera protulit, esse impossibile eam civitatem , sartam tectam conservari, nisi aliquibus Sanctorum exuviis.
33쪽
quorum illa non minima Iaborabat inopia, muniretur. Et ecce tibi biduo post delata fuit nauis quaedam Tripolitana ex Barbaria, tempestate& furente vi ventorum , in portum praedictae urbis acta thaud dubie non absque singulari Numinis providentia, quae imperat ventis & mari .
non segniter Praefecti portus perlustrassent, Christianorum mancipia in ea reperere, & quia tempus minus opportunum, ob coelum turbidum &fremens procellis aequor ulteriori navigationi obstabat, coacti stini homines illi dierum aliquot spatio supra memorato Palmensi portu quieti considere, donec salo sua malacia, dccoelo sua rediret serenitas: qua com- Parente , Ventoque simul prospero adspirante , dantes vela Favoniis , manusque applicantes remis, viribus totis incubuere solvendae e portu navi , sed frustra omnia : quod ubi iterum, & tertio conantur semper irritum
34쪽
tum situm conatum deprehendunt: quae res prodigii loco habita, Dyn, stam urbis, cum ad aures ejus pervenisset, foras excivit, qui ex nautis, quam remoram hocce loci pateret tur, quaerens, hoc ab eis retulit, ignorare se utique, de quamvis & venti &undae faveant , non posse tamen terconatos vel hilum proficere : ergo
necesse est, inquit Dux, quidpiam navi inesse, quod eam tanta vi detineat. Eja agite, & omnia quae intus sunt evolvite, si fortassis liceat causam deprehendere insoliti casus. Dictum, factum: cum enim velivolam machinam, in frequentia populi non comtemnenda , funditus exonerassent , apparuit inter alia cistella quaedania, probe occlusa, & quum Dux interrogasset, quid in ea latitaret, nautis diu obnitentibus rem propalare, rei 1civit tandem esse sacra ossa Veneri Fr. ALIPI 1 a S. Josepho, Augustiniani Discalceati, qui abhinc aliquot annis
35쪽
diro martyrio affectus. Tum Dux, ecce inquit causain vestri hinc impediti discessiis, credite igitur, vobis';
persuadete, DΕuM Opt. Max. Omnino velle hoc thesaurό nostram urbem
ditare ; & quamvis nautae minime Daci assentiri vellent, illa tamen vel invitis, quod voluit, extorsit . At quia pondus & authoritas publica rei tantae defuisse videbatur, Mautae juramento adstricti legitimo, candidetestati sunt , quod antea simpliciter fassi fuerant. Accessit huic jurato testi inonio coelitus editum miraculum ; occupatis enim in praesta da attestatione viris , adfuit orbus quidam antea luminibus , qui in conferta turba, voce elata in haec ver ba prorupit: Domini, inquit, nostis me venisse ad littus coecum , de ecce nunc tenebris oculorum pulsis, grato fruor lumine. Qua re ad trutinam judicii expensa,fuit compertum, caecum hunc forte fortuna genu bus
attigiste capsam Reliquiarum Alipia
36쪽
narum: quod miro& insblito gaudio,
tam cives, quam captivos Christianos plurimum affecit.Paulo vero post apparuit alia navis ex eodem Tripolitano oppido, plena itidem captivis Christo addictis, qui similiter a Duce in examen vocati, firmiter ess ruere, quicquid circa has Reliquias ab iis fuerat petitum, easque Vere es se , quarum Dominus Mautonius de quo alibi) mirus repertor, legitimus que possessor hucusque extitit, nunc
autem possessionem earum in Ducem Palmensem non invitus recenti miraculo invitatus, pleno jure transtulit. Adm. Rev. Ρ. Don Carolus de Thomasis, e Contubernio Clericorum Regularium , quos Theatinos vocant, Frater germanus Ducis Pal-
mensis, Sicilia Romam appulsus, eo proposito, ut apud Sedem Apostolicam pro Beatificatione nostri ALIPII impigre desudaret , aut saltem ut eidem Servo DEI publicam & solem-'nem declarationem sui Martyrii con-
37쪽
38ciliaret, enarrat quid sibi miri contigerit. Nam ignarus adhuc miraculi proxime expositi Palmς apud Ducem suum fratrem, exarsit ferventissimo devotionis aestu erga ALIPIuM, simulque vehementissimi desiderii concepit flammam , consequendi, aliquam portionem vel frustillum ejus sacrarum reliquiarum : sed qui suis votis satisfieret, haud satis dispiciebat: ecquid porro ageret 8 indubie DΕuMorabat, nec in Vanum; adfuit oranti non surda aure DEuS . Ergo una dierum accessit ad fores domus religiost, in qua morabatur P. Carolus, quidam Vir, petens praedictum Patrem, nautae habitu, sed adeo attrito & lacero , tamque lurida oris specie, ut Janitor sibi duxerit Religioni, talem Patrem ad hujusmodi teruncti homulum evocare : suspicabatur enim latere anguem in herba , vilemque lavernionem fortassis suffultum malitia , fraudisque figulum alicui praedae
inhiare, aut prandiolo. Nauta videns
38쪽
P. Carolum non comparere , institit, ursit qua potuit prece,nullo sibi ajens ' opus esse , sbium si P. Carolum in is conspectu habeat , cui non minimi momenti negotium pandere deberet , quod de sita ipsius maxime interesset. Advenienti igitur P. Carolo, homo ille partem non contemnendam pignoris sacri ex corpore Servi DE I ALIPII porrexit, oppidoque se inde snec petens congiarium, nec a quo vel unde misitis esset indicans inocyor Euro & Noto proripuit. Quid hic Pateri ad inexpectatum munus
extra mentis alveum absorptus obriguit, sed dc prae gaudio optatissimae portiunculti, vix in officio continere potens oculorum fontes, ne calenti imbre perpluerent subjectam faciem, debitas supremo bonorum omnium largitori grates impense egit, de beata analecta dissuaviatas, centies intimo pectori appressit. Refert Adm. Rev. P. Don Carolus
39쪽
de Thomasis, de quo supra, brachia
Vener. AMPII delata fuisse ad insulam Melitensem, & quia non admodum honorifice ibi haberentur, mutus quidam accedens locum , quo condita fuerant sacra Lypsana, usu vocis per miraculum reddito, coepit ALIPΙuM Martyrem palam depraedicare: Nimirum qui loqui debuerant, & in s laudes Martyris linguas solvere, elingues facti sunt, quod tamen abunde compensavit mutus, dum mutuam operam Melitensibus in praedicatione ALIPII praestitit. P. Josephus a S. Valeriano, nostret Congregationis Sacerdos , 'asserit venisse ad se Catharinam uxorem Francisci Minuti, in oppido Rechi, quae dolore lacrymisque madens, filium infantem, tabe valida ac lethali affectum, mortique vicinum offerens, si quid opis esset, morienti puero ut exhiberetur , enixe rogavit. Praedictus Pater non alio remedio, quam Reliquiis
40쪽
4 qui is ALIPIANIS usus, infantem e faucibus lethi ita eripuit, ut sequenti mane nulla in eo morbi vestigia appare
aliunde, sed maxime ex relatione in compendium redacta R. Ρ. Pacifici, Missionarii Apostolici Tripoli
in Barbaria, ad S. Congregationem de Propaganda Fide Romam missa, coram SS. Dno, dc ab eodem ad Sacr. Congregationem Rituum , pro formando processu remissa. Damus autem luci publicae, ut animi fidelium ad Divinum Amorem excitentur , stantes in suis propositis firmentur , cadentes animis erigantur , operaia DEI mirabilia, ut decet aestimentur, ct tandem gloria Divina , ubique , dc ab omnibus propagetur. Non intendentes tamen huic relationi adhiberi Fidem aliam, quam humanam simplicis historiae, juxta decreta SS. Sedis Apostolicae , cui nos in omni-