Antonii Kerkoetii Aremonnici Animadversorum liber ad Claudii Salmasiii notas in Tertullianum de Pallio

발행: 1622년

분량: 107페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

12쪽

ANTONII KER KOETII

udij Salmas, Plotia in Te Iul- lianum de Tallio. DIATRIBAM DE PALLIO.

STUPOR EIUS, PARALO-gimu : pugna secum. commentandii facis a longa Diatriba: in

qua partim vulgata rem,

partim nouam affirmas temere, partim ei, quod affirmaueras, contrarium suades.

Tertullianum diu postquam Christianus esse coepit vlurpasse pallium , vetus est. Scripsit inter alios Marsiilius, cui tu proterve, & GBκορως insultas. Quare quid attinebat probare lucere meridie3 Sed implendae erant pagine,&obtrectandi locus

13쪽

sius.

mg. 72 AD TER TvLL. DE PALLIo captandus aliquis. Ergo in Scaligerum succus iste loliginis. Immaniter, inqtiit, errat ιν maximus, qui Animaduersio m sus in Eusebium scriosit, primitias operum Tertulliani hone libellum de P .illio fusse. Tu vcro quid λ Tertullianum a toga ad pallium transiluisse scribis, quando Presbyter factus est. Quo fretus id pronuntias 3 suonta, ait,rria tempora in ei s ita dijtinguenda sunt:. unum qu nondum Christian s: alterum, quo iam Chrisianus: tertium, quo tam Presb ter extitit. Togam eum gesauisse, cum paganus adhuc esset, certum est: non mutaui spe illum habitum , quo tempore ad Chris viam retiagionem se contulit, enam res certa est. δε-quitur certissimum illud esse, tunc dessem mu-resse, cum in Presbyterium cooptatus es. Ita ne Grammaticorum columen Dialecticum agis 3 Tu tria tempora in diuisione tua posueras; quorum singula latius patet. Nam ct paganus aliquandiu vixit, & Christianus, antequam fieret Presbyter, aliquot annos fuit ue reliquam aetatem in sacerdotio degit. Quare tria illa tempora vitam omnem Tertulliani ntinent. Proinde horum in aliquo vestem mutatam oportuit . Verum ubi ad probationem ventum est ; tum tu unum tantun

14쪽

ANIMADVERSA amodo tempus, hoc est prius spatium, integrum statuis, reliqua duo non tempora, sed temporum momenta & initia subijcis. Nam quo tempore se ad religionem Christianam contulit, non illud totum tempus est, quo Christianus fuit, sed initium & ingressus. Similiter lepus illud, quo in Presbyterium cooptatus cst, pars est totius temporis, quod in Presbyterio transegit.Quare insutia, . &-est ista sumptio. Sed paralogismum tuum

prout a te conceptus est, recognosce, nisi iam pudet. Necesse est Tertullianum pallium mutasse toga in aliquo trium horum

temporum; vel quo nondum Christianus crat; vel quo iam Christianus; vel quo iam

Presbyter extitit. Non mutauit eo tem

pore, quo nondum Christianus fuit: nec eo, quo se Christianam ad fidem transtulit; igitur tum mutauit, cima in Presbyterum cooptatus est. Ut festiuum syllogisimi istius acumen mage percipias, tuapte in re familiari te exemplo docebo. Audio te

iam aetatem mediam attigisse. Audio, inquam. Nam,ut scripta tua surit, vix egressum te pueritia credideram. Veruntamen aetate iam tu media es.Fac modo trifariam

vitae tuae interualla partiar; in infantiam

15쪽

AD TERTVLL. DE PALLIO quam sub nutrice, & baiulis egisti ; pueritiam, qua sub praeceptoribus, humaniori-hus d octrinis utcumque tinctus es: ac reliquam aetatem denique, quam hactenus degis: T um ita disputem: Salmasius Commentarios ad Tertullianum de Pallio in aliqua trium istarum aetatis partiu edidir. Non cum adhuc infans esset; neque cum Ludimagistris operam daret. Igitur statim edidit, atque e ludo, & pueritia est egre csus. Vides absurditatem. Eiusdemmodi est& in tua illa ratiocinatione. Proinde eius. modi esse oportuit: Non mutauit eo tempore, quo nondu Christianus fuit; nec eo quo Christianus vixit. Igitur eo tempore, quod inter Presbyteros transegit. Vt aliquid colligeres : ut quamuis mendax, tamen non ridiculus ratiocinator ectes,ita tibi, liquid saperes, concludendus syllogismis fuit. Quid si enim parte

in aliqua temporis huius, quod ante facerdotium in Christianismo habuit, mutasse dicam Quid si aliquanto post susceptum sacerdotium t Hoc enim per te licere paulo postea monstrabitur. Tu in ingressu ipso Presbyteri j mutasse vis; & confectam tibi rem ratiocinatione ista vanissima putas:Erras mi homo. Dicat aliquis: Quid interest

16쪽

. ANIMADVERSA.' sterest ineunte an suscepto iam sacerdotio mutauerit 3 Ad rem non multum, pcrtinet : Ad ineptiam Grammatici, & te mcratiam Obseruationem, plurimum. Nam ex eo quod in ingressu ipsis sacerdotij togam posuerit, ariolatur, SacerdCtcS omnes, & Clericos Philosophorum habitum induisse. Quemadmodum, ait, Graeci generis p.

losophum agere is edet. Num qui disiciplinae Christiana diligentisimos exactismos 'cultores praestare dolebunt in omnibus , hi Christiani Philosophi erant, dicebantur. Tales Tertullians aetate Episcopi, PresbyteνLque, omues Clerici, ac ps ea Monachi. Vide caeterd; maxime pag. i6. Ibi successores Apostolorum Episcopos, Presbyterosque primis Ecclesiae temporibus eorum in vestitu consuetudinem imitatos

esse dicit, hoc est pallijs vios: di quidem

solos. Eius enim verba sunt pag. i T. Et padium istud est, quod sacerdotalu habitus nomine in Um uir I riuilianus, quodque a Solis' facerdotibus gerebatur, non ab omnibus p i-

17쪽

s AD TER TvLL. DE PALLIO uitiu Chνylianis Uurpabatur. Quamobrem quodTertullianus cum sacerdotium adiit,& cx Laico Clcricus factus est, pallium usurparit, ex eo probat, quod Presbyte-1i omnes palliati forent. Nam & omnes fuisse antea dixit ; & nisi diceret, frustra

ratiocinaretur. Si enim togatis, aut alio cultu indutiS csse licuit, quid necesse est in

ingressit sacerdotij pallium sui lapisiue Tertullianum, aut de pallio scriptiste Id enim

aliquot post annis potuit. Quare demonstrandum hoc crat, sacerdotes omneS,

omnes Clericos, ς, & palliatos fuisse. Hoc quia probatum non est; quia nugarum, &ῖλυαυας in aliis omnibus, qua ibi, ubi oportebat, affatim consumpsis,

ci proprium est, & caninae illius coenae caput; Tertullianum in aditu Clericatus pallium vel usi passae, vel stylo celebrasse. Vc-zum quid hic argumenta quaerimus: Dabo vel ipsum authorem commenti paucis

post versibus retr istantem quae temere docuerat. Duo constituerat : Alterum

Clericos omnes pallium induisse: alterum solos hoc gessiste. Pag. I9. sui & pudo iis Oblitus ; Caeti rum, inquit, ne illa quidem ipse tempestate Eerpetuum bo uit, aut pro re-

18쪽

ANIMADVERSA. 7gula obseruatum, di omnes Clerici paPium sumerent , soli intum habitum 4surparenti Multos fluippe ex laicu, propter α my, sae eadem ruente Philosophica, ascetis a s ese simis 3 ω ex Presbyteris eos δε-los , qui asser cam profiterentur. Vanissime mortalium , ubi es cum ista scribis3drα φρενας Get rabis; Adeo nos lectores tuos contemnis, vitani absurda tam inepta,tam ridicula texas; ac retexas Didiceramus Clericos omnes , ac sol ps

palliatos iniec Christianos fuisse. Tu id pro

tua authoritate persuadere volucrab.Nunc

contrarium occinis: & ne quid ad stuporem desit, etiam varijs authorum testimo. nijs approbas. Favebo tibi, & utcumque conatu tuo posterius hoc ini pulsum fate. bor. Quanquam quid erat nego iij, rem Omnibus perviam, ac facilem adstruere Nisi forte dubitamus fuisse inter Presbyte- ros, & Laicos Christianos quospiam, qui caneris laxius viverent, ac mollitis vestirentur 3 Hoc probare velle, cst, quod saepe facis, Otio,& charta ουκIn altero vero , quod isti contrarium est ex diametro, quam ineptus fuerast Sacerdotes solos palliatos fuisse, inde colli-

19쪽

8 AD TERTvLL. DE PALLIogebas, quonia Tertullianus cap. 4.libri hir ius sacerdotem suggestum vocat pallium. Ita enim, ut in prima editione legitur,scribendum pugnas; no vi vulgo,saeer habitus. Fac no repugnem. An ideo 1equitur ad lo-los Christianorum sacerdotcs pertinere Si sequitur : Ergo nullus praeter illos habuit. Quod tu quidem hic dicis; sed, quod absurditatem superet omnem, paulo post reuocas. Expergiscere sodes, & Tertullianum, cuius in icctione tritum te esse gloriaris, intellige, si potes. Non dicit sacerdotem esse suggestum; quia sacerdotum Christianorum est: sed quia omnibus apicibus, ac tutulis , quae gentilium facerdotum insignia sunt, praestat. Enimnero, inquit, cum hanc primum sapientiam amynmis supersitionibus renuit, tunc certιsime pudium super omnes exuuias , m peptis AEUUta Pestis , seuperque omnes apices ac tutulos sacerdos fuggesti . Ergo ridicule : quis negat 3 subij cis pag. 7. Ex sic et nico Tertulliani Acofatis 5

quide liquere arbitror, illa aetate non passuum ac communem omvium, qui Christianam idem

profiterentur, habitu uisse pastium,se ο&rum 'es terorum. Si hoc ex illo loco constat, solos Presbyteros pallium gessis.

20쪽

se ; cur solos gessisse negas pag. I9. ac tecum ipse turpissine velitaris

Salmasiij in reliqua Dia iriba stupor.

Age in ipso Diatribae totius argumento nihil fueris ; quam multa sparsim non minus temeraria, minusque boni sensus vacua sinit Non excutiam sordes Omnes ; sed Vt quodque in oculos incurrerit, hic adscribam. Scribit pag. I 2. & I3, Apostolos non lacernatos, aut paenulatos, sed

palliatos fuisse. Cedo unde istud habest De pallijs, cuiusmodi Philosophorum c-rant, loquimur. Nam pallijs, id est exteriori veste, usos esse, nihil erat quod nos doceres. Sed pallium, Ut dixi, Philosophicum agitur. Vis enim Christianos sacerdotes ideo pallium cepisse, quod Apo stolos imitarentur.Si de pallio uniuerse loqueris; nihil loqueris. Nam & Graeci omnes, & Iudaei tam Christiani, quam cuius uis sectae, palliati. Sed intererat materiae ac formae. Frustra igitures, cum ideo Philosophico pallio praeditos doces. Credis. ne aliter Apostolos, ac Iudaeos caeterOS

SEARCH

MENU NAVIGATION