Numismata Imperatorum Romanorum praestantiora a Julio Caesare ad postumum usque per Joannem Vaillant. Tomus primus tertius .. Tomus primus De Romanis aereis s.c. percussis

발행: 1743년

분량: 390페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

ΕΡIs ΤΟLA ix quae vix audito , lecti fimum Ausum Ammonium ad Forum Cornelii venum ire, illico numerata pecumia. redimi bulis, illudque Insi- tuto Scientiarum Bononiae largita es, ut quod

unum illi, in ceterarum rerum opulentia ad

Literarum omnis generis subsidium, re complementum deerat, id copios, magnisce suppeteret. Te ausspice, Te auctore in Bibli thecam Vaticanam migravit gaza Carpinea Fumismatibus maximis insignis, quae a C. V. Philippi Bonarrati praeclaris Commentariis tantam lucem nacta sunt, quantam ab suis Augusis Derare nunquam poterant. Tu is Capitolium, quod, antiquis star moribus sculptis, totius terrarum orbis Atheneum jure dici

potes, elegantissima Signa intulisi ,sulamque

maximam, qua ad superiora ditis a conci via adsensus patet, ab utroque latere fra mentis illis pretiori&mis Veteris Romae, quae in Fame nis aedibus abdita jacebant, Aqua

b lore

12쪽

butis exornasi. Jam jam assurgit Tuo jussiis

Columna illa tum mole, tum Antonini PD conscratione Dectabilis, suo IIIlobati mira arte anaglyptis excellentissimis scalpto resiluta, ab

oblivione, ac pene interitu vindicata . Quid D Iatu nobilius, atque cogitatu ingeniosus, quam Nucem pineam aeneam supendae magniaminis , in qua olim mausoko Hadriani imminento , ejusdem Hadriani cineres condebantur , imminere deinde fastigio Columnae Antonini, Adoptantisque supremos honores cun supremis honoribus Adoptati tam apte componi p Haud procul a mausoleo, casu subsidento humo, voti a quaedam Circi Hadriani adparuerant. Tu D lyti statim terram egeri, uς latentia ejusdem Circi vestia omnia , d mensonesque architectonicae consare patentius posent. Minime praeteribo eximium illud mu- svum opus, quod Triclinium Lateranens db

cunti

13쪽

EPIs ΤΟΙ Α eunt, quod nobis illustre tesimonium supererat translationis Imperii ab oriente in Occidentem, Carolo stagno a Leone III. P. A1. ad imperatorium apicem electo, Senatu, Populoque Romano plauinte . Hoc dirui fors tulerat, ut Basilicae Laterane is frons a fundamentis erecta latius explicaretur. Providentia Tua, BEATIssiME PATER , mandavit illud restituit tadum haec scribo, Artifices tam insegne, re mgulare Pontisciae dignitatis monumentum ad primum e pon diligentissme revocando op

ram navant. Academiam Romanam imDurasi, me clementissime in ejusdem Sociorum numerum adlecto , quae illorandae Romanae Antiquitati incumberet; ae lagulis me ibus super datis argumentis Disserentes in pontia sciam Tuam aulam excipis, atque eruditasTuas aures illorum dissertationibus benignus

14쪽

PONTIFEX , perge URBEM TUAM AETERNAM Veteris

Romae pretiosis reliquiis augere, atque orn

re , ut inde ae majesas Religionis hisce appendicibus infructa illustrius splendeat, re ibterae, bonaeque artes Diritus vividiores hauriant , quibus ad Veterum perfectionem clem undam ad pirent. Te interim D. O. M. Catholicae Religioni , cui praees, bonis artibus,

quas fovea, F sacrae urbi, quam regis, diuintissime incolumem scrvet.

15쪽

XIII

PRAEFATIO

OANNES VA ILLANTIUs , vir in veterire nummaria, si quis unquam alius experientissimus, inter tot antiquos Imperatorum Romanorum nummos , quorum plurimi obvii, & nublius propemodum pretii, ob magnum eorum numerum, occurrunt, pauci vero alii infrequentes, & rari, Vel quia perbreve fuit eorum imperium, quorum imagines sculptas reserunt, vel quia numero pauci a Monetariis eo typo, qui peculiari alicui occasioni pro tempore inserviret, cusistere , optimum, & maxime utile consilium cepit, seligendi minus obvios, & magis raros, eorumque catalogum conteXendi, singulis ea raritatis nota , quam quisque in suo genere obtineret, consignatis. Hoc opus tanto plausu exceptum fuit, ut vix Parb

16쪽

siis editum anno I 682. divenditum statim fuerit ,&in exteras regiones distractum. Inde excitatus Auctor ad illud recudendum, novam editionem ado navit tum pluribus nummis auctam, tum brevibus, eruditisque Commentariis ad nummos aureos, &argenteos locupletatam. Hanc Antiquarii ambabus ulnis amplexi sunt, per quam, Praeter ea, quae ad eruditionem pertinent, discere facili negotio poterant, quae numismata majori in pretio habenda, quae in minori , quae emenda cariuS, quae minus care, ne a circumforaneis propoliS, ultra quam decet, longe exigentibus, degluberentur. Haec secunda editio Parisiis prodiit anno i 692. non citatis tamen mustis, in quibus recensita numismata conderentur, uti in prima editione factum fuerat. Subsecutae hanc sunt duae editiones Amstelodamenses annis 169s. & i 696. Verum hae Curiosorum sitim explere non potuerunt, desideratis intra paucos annos eXemplaribus, ita ut ne unum quidem in ditioribus ossicinis librariis amplius reperire, nisi sorte sortinna , contingeret.

Haec praecipua caussa fuit, quae me impulit, hortante praesertim Venantio Monaidino in libraria arte , non secus ac in vetere nummaria perito, ad manum admovendam huic Romanae editioni iscilicet, ut fieri satis posset sollicitis inquirentium Votis, & qui pulcherrimo, jucundissimoque hoc st

diorum genere delectantur, Valliantium, que. . consulerent, prae manibus haberent, quum sibi de

17쪽

pretio, praestantia, & raritate super oblatis numismatis decernendum occurreret. Quum autem illud esse debeat ossicium cujuslibet vel mediocriter eruditi, si quando opera olim edita parat iterum edere, ut opus secundis, vel tertiis curis recognitum elegantius prodeat in lucem , & magis Persectum quam primis, ideo curatum est, ut quantum fieri posset . praesens editio reliquis omnibus antecelleret non solum in eo, quod ad artem typographicam, sed quod ad ipsum rei caput, & argumentum spectat. Primum itaque sublati sunt errores, qui Vall-lantio exciderant. & ipse enim aliquid humani pa9sus est, quos vel alii adnotaverant, vel inter edendum deprehendimus. Quae Numismata ad calcem singulorum Imperatorum ab Auctore addita, extraordinem fuerant, ad suum locum juxta seriem alphabeticam revocata sunt. Secundo loco additi sunt nummi illi, qui Ambeorum sententia inter raros cooptari merebantur, quique vel in scriniis delitestentes , vel recens e te ra educti Valliantii oculos necessario fugere debuerant . Ut vero de eorum integritate, & sinceritate constaret, e re visum est, ne quis me vadetur, adnotare musta, in quibus illi reperiuntur. Aut illos ego vidi, & contrectavi, aut ex libris a Nummo- graphis editis, aut ex literis perhumaniter ad me datis exscripsi . Μusea indicata consulant, quibus ea cura sit. Hac ratione vadimonium deserui. &

18쪽

qui velit, certior ex semet ipse fiet. Quidam etiam omissi sunt, ut qui inter argenteos ob insolentem sive typum, sive epigraphen tamquam rariores olim recensebantur . Hi omnes subaerati, tenui nempe argentea lamina, seu pellicula aeri superinducta vestiti, a falsis Monetariis cusi deprehensi sunt. De his peculiarem, & valde utilem dissert, tionem scripsit P. Erasmus Froelich S. I. qui illos

ex veterum nummorum catalogo e unXit ι recta

quidem ratione , quod ex illis nihil lucis, nihilque praesidii ad Historiam, cujus praesertim caussa nummi antiqui in pretio sunt, extundi possit. Perperam tamen inter subaeratos suspicatur rejiciendum nummum argenteum Sabinae Hadriani conjugis, in

aversa parte signatum INDULGENTIA. AVG. P. P. CO S. I I I. quod minime conveniat foeminae augustae

ea epigraphe, sed uni Hadriano. Quem enim ego possideo, ex solido argento est: atque indulgentiae Augusti acceptum referri crediderim vel titulum Augustae collatum Sabinae, vel ejus effigiem nummis insculptam . Sic Patrenses nummum aereum cuderunt cum epigraphe INDULGENTIAE. AUG.ΜONETA. I ΜΡETRATA. per quem se debere Ι dulgentiae Augusti facultatem cudendae monetae proseisi sunt. Tertio Nummorum tam aereorum , quam Ar

genteorum , & aureorum series perducta est ad Constantinum usque. Propterea & illi, quae in Postumo desinebat, & huic, quae in Cornelia S

19쪽

pera, Appendix subnexa est, ex iis nummis praesertim compacta, quos P. Anselmus Bandurius o. B. descripsit in numerosa collectione Numismata omnia Imperatorum Romanorum cujusque moduli,& metalli a Trajano Decio ad Palaeologos complectente. Delecti ii sunt, quos insignis aliqua circumstantia ad Chronologiam , aut Historiam proxime spectans commendaret. Valliantius nummos aureos, & argenteos brevibus notis illustravit. Idem ego praestiti in appendice ad ejusmodi nummos, quos perpetuo commentariolo prosecutus sum , v

stigiis inhaerens primi auctoris. Si per otium illi licuisset perficere, quae spoponderat in praefatione

ad nummos aureos, & argenteos, seriem nempe ex

omni metallo ad Heraclii usque tempora perducere, mea qualicumque eo labore liberasset, & gratiam longe satius iniisset Antiquariorum. Ut ut res accidat. benevolus Lector animum bene de literis merendi aequi honique consulet. Quarto, Numismata maximi moduli, vulgo Medulioni quotquot reperi latine loquentia a Vaiblantio omissa addidi, &in ordinem digessi a Iulio

Caesare exorsus, & in Joanne Palaeologo terminans. Pauca quaedam argentea, atque aurea interposui. quae videlicet ad magnitudinem aereorum maXimi moduli assurgere conspeXeram quae enim minoris formae sunt. vulgo Medulioncini, in serie argentea.& aurea locum habuere. Eorum , quae addidi, ubiectypa videre licuit, adposui statum capitis, num c dera

20쪽

dextrorsum converteretur, an sinistrorsum: idque indicavi per sigias d. c. & s. c. Pariter ubi deprehendi numisma ex duobus metallis esse coagmentatum, quorum flavum est ad oram numismatis, rubrum ad aream interiorem , adnotavi ex duobus metallis; id enim multum auget pretium nummi: quod Vaillantius, aliique Veteres Scriptores dum neglexerunt , Nummophilorum curiositatem fraudavere.

Super Numismatibus maximi moduli manet nos nodus dissicilis extricatu . Pleraque hujusmodi numismata carent nota illa S. C. qua signata est omnis moneta aerea, primi quidem, & secundi modulia Iulio Caesare ad Florianum usque. & Probum , tertii vero ad Antoninum Pium a sub quo desinit, nec redit amplius . nisi dumtaxat sub Trajano Decio . Sed neque in moneta aurea, & argentea comparent sigiae illae S. C. nisi forte typus aliquid publica

Senatus auctoritate decretum exhibeat, puta Statuam , Clypeum, Consecrationem &c. quae tune non referuntur ad nummum , sed ad typum ι idque indicatur per eam larmulam EX. S. C. Vel S. P..R. Eruditorum hominum, qui de hac re disseruere, una hodie sententia est, Imperatores in summa rerum potestate jus cudendae monetae ita partitos fuisse, ut sibi reservato jure cudendae monetae aureae, & argenteae, Senatui dimiserint facultatem cudendae aereae: eaque de caussa etiam Numismata

maximi moduli primum cuia fuisse Senatus Comsulto, usque ad primos annos Imperii Hadriani.

SEARCH

MENU NAVIGATION