Numismata Imperatorum Romanorum praestantiora a Julio Caesare ad postumum usque per Joannem Vaillant. Tomus primus tertius .. Tomus primus De Romanis aereis s.c. percussis

발행: 1743년

분량: 390페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

deinceps Vero, adempta ea potestate Senatui, Imperatores sibi unis illam adseruisse, excepto Trajano Decio, qui una cum reliquis juribus, jus omne cudendae monetae Senatui restituerit, ut ex ejus num mis maximis, & ejusdem uxoris Etruscillae eruitur cum nota S. C. percussis. Ita censet Valliantius in interpretationibus ad Numismata maximi moduli Abbatis de Camps. Μaximi Hadriani nummi, imquit ille, partim notam S. C. praeferunt, partim eam non habent, quod aerei omnes justu Senatus cuderentur in

urber at quum maximi non monetae loco exponerentur ,

Hadrianus eorum cudendorum potesatem Hi primus amrogabi e miritur: unde in siequentibus Caesaribus nulla amplius S. C. nota, fi Trajanum Decium exc eris, qui omnia , quae sibi tribuerant Imperatores. Senatui reddidit . An haec sint propiora vero , insta eXpendemus. Aliter porro sensit vir in antiquaria facultate facile princeps, Philippus Bonarrotus Senator Florentinus in suis animadvertionibus ad numismata maximi moduli Cardinalis Carpinei: videlicet notam S. C. monetae aereae adpositam fuisse declarandi caussa tres illam in classes diversae magnitudinis db stributam fuisse a prima usque in Republica institutione, quae quamvis lapsu temporum Varias mutationes subierit tum in mole, tum in pretio, semper tamen juxta primum Senatus Consultum triplicem illam partitionem sancte servaverit. Huic sententiae libenter subscribo. Neque enim Video, ob quam aliam caussam potuerit sculpi S. C. supra monetam

22쪽

aeream, nisi quod publica auctoritate expendenda illa esset pro asse, si primae magnitudinis a pro semisese , si secundae , & pro quarta assis parte, si tertiae .utcumque hae magnitudines variarentur. Omissum deinde est S. C. in nummis tertiae magnitudinis, quorum exilitas absque ea nota suum valorem satis proderet. Nummi aurei, & argentei ea nota carent,& quod id usu receptum non fuerat a prima institintione, & reapse nummi argentei, & aurei Familiarum Romanarum, stante Republica, si paucissimos excipias, sine nota S. C. percussi sunt: & quod metalli pretium eorum valorem taxaret, & neminem Iatere posset ex solo nummi, & typi conspectu, quot asses singuli valerent. Sed neque Numismata maximi moduli S. C. praeserebant, quum illa non ut pro moneta in commerciis expenderentur, sed ad consignanda in aere Imperatorum praeclariora gesta, Vulgandosque per manus hominum augustiores , spirantesque eorum vultus. & immortalitati commendandos veluti publica monumenta instituta fuerint: atque adeo pro muneribus & donariis in selemnioribus festis, ut in principis inauguratione. aedium dedicatione, victoriis, ludis &c. ab iisdem Imperatoribus, domesticis, atque amicis distribue-

hantur.

Nullo enim pacto credibile est in Romana republica eam fuisse legem, ut nova dietim Senatus Consulta conderentur pro adprobandis nummis recens conflandis, quum multo graviora negotia re

23쪽

ferenda essent ad Senatum, quam ut decerneretur de epigraphe deligenda, deque typo aeri scalpendo, an navis cum velo, vel sine velo, fortunaene stantis. aut sedentis, Minervaene, an Martis simulacri, Victoriae gradientis, vel stantis, dextrorsumne conversae, vel sinistrorsum, & similium. Fuerat jam ante, florente Republica, constitutus Μagistratus,

cui res omnis monetaria curae esset. Huic Senatus

Consulto facultas data erat standi,& seriundi aequali jure Aurum. Argentum, & Als. Tres primum Viri in Comitiis eligebantur: deinde rerum potitus Imlius Caesar quartum addidit, sed Augustus abroga-Vit , priorem numerum restituens: quae a nummis discimus . Omnes itaque, quae cudebantur Monetae sive ex aere, sive ex argento . sive ex auro, horum auctoritate cudebantur, suaque in illis nomina, Se natus auctoritate, sculpebant, quae in nummis tam

aereis. quam argenteis Iulii, & Augusti passim leguntur. Triumviros hosce diu sub Imperatoribus perdurasse antiquae Inscriptiones testantur, ut apud Gruterum CCCXX m. q. et indius Rufus Lollianus Gentianus sub Severo, & Caracalla Ili V I R. A. A. A. F. F. inscribitur, & apud Reinesium Clas. I. Is . posteriore etiam aetate L. Antonius Vagonius Pr per IlI v I R . MONE talis. Postremis tempori-hus ad Libertos, & Servos cura Monetaria prolapsa est Imperatorum vel improbitate, vel socordia. Triumviri autem Monetales, quum omnia nutu uniuS regerentur, Senatu per turpem servitutem

24쪽

XXII PRAEFATIO

probante, monetam Omnem Vultu Imperatoris, rerumque ab eodem gestarum imaginibus signarunt indiscriminatim in aere, atque argento, & auro, ut palam ostendunt typi in nummis aereis cum S. C. inque aureis, & argenteis sine, qui omnino iidem . cumque iisdem inscriptionibus occurrunt in nummis cujuscumque metallie quod facile non accidisset, si principis jussu aurum, atque argentum signatum fuisset, & Senatus Consulto aes. Praeterea tam in aere, quam in argento nummi cum typo, & epigra Phe ΜONETA. AUG. a Triumviris perculsi sunt, quod non sivisset Senatus, si ex pacto, & conventiO- ne cum Imperatoribus inita, moneta aerea sui dumtaxat juris fuisset nec Imperatores passi essent suae monetae S. C. adponi, si ea nota index fuisset Sen torii juris, ac si ab auctoritate Senatus valor illi, ac pretium repetendum fuerit. Redeo nunc ad Vaillantium, qui nimis fidem ter affirmat Trajanum Decium Senatui censuram, jus quintae relationis, proconsulare imperium , tribuniciam potestatem remisisse, simulque jus redd, disse cudendae monetae , ut Senatus Populique Romani gratiam sibi conciliaret. Qua in re multipliciter erratum est. Et primo praeter alias Gruterianas, duae adferuntur Inscriptiones altera ab eodem Valliantio t. a. Colon. pag. & altera a Pagio ex schedis Petreschii, quibus docemur, titulos aliis Augustis communes etiam Decium retinuisse.

25쪽

XXIII

EDITORIS.

TO. Α VG. P. Μ. TRIB. POT. III. COS. II. PRO C. CIVIT. UINT.

Secundo, si Decius jus cudendae monetae , quod Imperatores sibi adsciverant, Senatui reddere voluisset, cur jus aereae reddidisset dumtaxat, & non a genteae, atque aureae, quando Triumviris non aere tantum flando, feriundo, sed auro, atque argento Senatus potestatem dare jam pridem consueverat tTertio, neque aeream Omnem Senatui restituit a nam inter nummos Decii incerti moduli a Bandurio t. I. Numita. Impp. recensetur aereus cum epigraphe Μ Ο N E Τ Α . A V G. cui S. C. non est insculptum. Quarto demum non omnia numismata maximi moduli Decii, & Etruscillae signata sunt S. C. aereum enim maximum Trajani Decii cum epigraphe ΜONE TA. Α V G. & typo trium Monetarum , & duo Etruscil-

26쪽

sTA E. & typo trium mulierum, & alterum cum epigraphe VESTA, &typo sex figurarum muli brium coram templo sacra facientium, absque S. C. idem Valliantius suae doctrinae immemor profert. Sed qua de caussa numismata maxima Trajani Decii eum typo Felicitaris, & Victoriae . atque Etruscillae cum solito typo Pudicitiae S. C. signata sunt tΕx Bonarroti doctrina id factum putarem, quod illa in commercio essent, & monetae vicem obirent,& dipondium, seu duplum assis valerent: quod facile suadere videtur eorumdem non infrequens copia , viliorque apud Antiquarios aestimatio. At praeter Decii Numismata. alia nonnullorum Imperatorum , quae inter maXima recensentur, pamcissima illa quidem, sed tamen reperiuntur, quibus impressa est nota S. C. imo quae ex duobus metallis sunt coalita, ut duo Antonini Caracallae, quorum alterum in musto Carpineo , & alterum in Albano,& unum Antonini Elagabali in musto Albano. Num& ista commercii usibus pro moneta inservisse putandum est ξ Ita sortassis. Sed non omnium Varietatum . quae in hac materia veterum nummorum

occurrunt, ratio reddi potest explorata, & certa. Sunt quaedam in omnibus humanis scientiis, quae intellectus nostri aciem fugiunt, & quorum si probabilis aliqua ratio reddatur, prudenti viro sit adquiescendum. Nummi Othonis in aere Romae cusi non eXtant: aurei vero , & argentei indubitato Romae cusi apud

27쪽

XX v

Antiquarios passim prostant ι paucissimi etiam aerei existunt Antiochiae percussi, & Alexandriae . quo serius Othonis ad imperium evecti nuncium pervenerat. Adscribi id nequit brevitati ejus imperii,

quod ultra tres menses non excurrit. Si enim intra id temporis spatium signari potuere nummi eX argento , & auro, cur non eX aere, quod multo paratius est , & magis obvium t An fortasse quod nutaret Senatus inter Othonem, & Vitellium magnis itineribus cum exercitu Germanico in Italiam contendentem, cuinam potius adhaerendum foret, & populo inter utrumque suspenso non exhibendus vid retur vultus Othonis in moneta aerea, quae vulgaris est, & inter populum spargitur, contra Vero prodihendus militi in denario argenteo, & aureo, cui pro Othone solvenda stipendia. & cum aemulo dimicandum t Vel fortasse quia eo deliciarum, &vanitatis deflexerat Otho nitidus, & calamistratus, α munditiarum pene muliebrium, ut inquit Suetonius in ejus vita, ut nollet suum vultum in aere vilescere,& rubigine infici, ac foedari, sed dumtaxat in auro stulpi, atque argento Vel Rrsitan magna vis pecuniae aereae sub Claudio , Nerone, & Galba pe cussae in aerario superesset, & magna contra caritas aureae, & argenteae, & huic subveniendum , illa primum distrahendat Vel quod Triumviri Mone- tales , Othone in belli curas distracto, aes omne ferirent adposita in media area Vetere nota S. C. propriisque nominibus ad oram a quorum aereorum

28쪽

XXVI

PRAEFATIO

copiam superstitem cernimus tam primae magnitudinis , quam secundae, atque ita ferire perrexerint sub Vitellio , cujus, quamvis fere per annum imperantis , aerei pauci admodum sunt, & magni aestimantur Sed fortasse Lectoris patientia abutor . dum haec persequor. Potius reddenda mihi ratio est, cur ab Ort graphia numismatica , quam Recentiores quidam

studiose sectantur in scribendis diphtongis . ego discesserim. & non divulserim ae, & oe, ut illi faciunt, sed usitatos characteres AE, oe adhibuerim.

Consulto id feci, tum quia hic scribendi modus no- his Italis consentaneus est, & familiaris, qui legismus, quemadmodum scribimus, nec Caesarem, ac feminam pronunciamus, sed Caesarem, & Deminam , tum quia artis typographicae magistri duas literas in unam nectendo , compendio quodam usi operarum taedium minuere visi sunt, sicuti & Gratici consuevere per suas abbreviationes. At nummi, lapides, & antiquae membranae ita habent. Habeant: quamquam & in illis non raro Occurrunt literarum nexus et Sed quum non imitemur literas quadratas majores, quibus solis Veteres utebantur, &nova ratio alphabeti sub minoribus formis characterum nobis perplacuerit, novamque literam V ab ant, qua diversa cuderimus, quare literarum divulsionem in diphtongis imitabimur tHabes igitur, Lector Benevole, in hac editione, praeter AppendiceS duas, nummos quampi

29쪽

XXVII

rimos, eosque rarissimos recens additos. Quae inter uncos, quibusve asteriscus praefixus est, huic editioni addita sunt. Habes Indicem chronologicum Romanorum Imperatorum, qui nummOS cuderunt, a Iulio Caesare ad Constantinum Palaeologum . Et praeterea tres Indices habes, Primum partium adversarum Nummorum, secundum aversarum, &tertium rerum notabilium, quos solertiae, & industriae debes D. Emerici Bruton, viri in numismaticare veteri multum periti. Visum etiam est legentis curiositati non inj cundum futurum, scire ortum, studia, eventus,

obitum, & praesertim opera Joannis Valliantii, quae, & quo tempore, quibusve typis edita fuerint. Id praestiterat Claudius Gros de Boge a Secretis regiae Parisiensis Academiae Inscriptionum in elogio . quod legerat in publico conventu habito anno IIo6. Nihil aliud a me factum, quam illud fideliter ex Gallico sermone in latinum convertere. d a

30쪽

Si videbitur Reverendissimo Patri Sacri Palatii Apostolici Magistro. F. M. De Rubeis Archiepiscopus Tas Hoegerens.

Fr. Aloysius Nicolaus Ridolfi ordinis Praedicat rum Sacri Palatii Apostolici Magister.

SEARCH

MENU NAVIGATION