장음표시 사용
3쪽
BARTHOI DI IACOBI LINTELO DE GEER
HONORIBUS ET PRIVILEGIIS, IN ACADEMIΛ RHENO-TRAJECTINA ,
RITE AC LEGITIME CONSEQUENDIS, ERUDITORUM EXAMINI SUBMIVPIT
5쪽
Inter praecipui a remedia, quae Sunt in usu therapeutico, absque ullo dubio sanguinis detractiones principem occupant locum. Merito 1 FELΑΝD venaesectionem inter tria Medicinao heroica recenset; et quis neget, multis in causis unice ex ea sanationem , salutem eXSpectandam esse i Sanguis, liquidum nutriens, centrum omnis materiae mutationis, qua vita nititur , minori vi et quantitate membra permeat: - qui aliter fieri possit, quin sanguinis detractiones maximam vim in nutritionem ideoque in totam vitam exerceant. Scepticorum doctrina nihilominus nostrae aetatis Sanguinis detractiones in dubium vocavit: etenim in pneumonia a), in minante g) aut jam orta 3 oplexia, quibus in causis quisque medicus venaesectionem jam dudum sacram salutis anchoram duxit, nonnulli recentiores sanguinis detractiones sere prorsus rejecerunt.
Empirice sola multis in causis, fortasse quoque hic, de actionu
6쪽
therapeutica dissiculter decernere potest: si vero propius decisioni accedat, saepius hoc sit in exitium vitae nonnullorum
Jam vero scientia ad id emersit fastigii, ut bono Successu lucum praeserat l). Quemadmodum vis physiologica ad vim thura outicam cuiusdam medicaminis dijudicandam magni est
momenti, Sic quoque accurata cognitio mutationum, quaS Sanguinis detractiones in sano producunt corpore, fili princeps Via, qua de actione in aegrum organismum judicium seratur. Quum autem aliam scholam, ad empiricos se provocantem eventus, animadvertimus, ne sanguinis detractiones, nisi rarissime, fiant, alia, a longo tempore persuasionis plena , se rem percallere, experientiam eorum, quae e contraria agendi ratione prodeant, non habente, patet meridiana luce clarius, accuratam
actionis physiologicae sanguinis detractionum cognitionem primo multum debere conferre ad decisionem, cum eventos probatio in posterum prudenti relinquatur empiricae. Hanc igitur ob causam libenter Viri Clarissimi DONDEns adhortationi serviebam, ut pro viribus in hoc versarer argumento. Indagationes, a Doctissimo BERLIN, duce clarissimo viro DoNDEns, et post ab ipso DONDKRs) institutae, pro parte saltem sundamentum jam efficiebant experimentale, dum ex mul-
7쪽
tis variisque sontibus meliora haurire possum, atque nonnulla experimentis comprobare vel etiam addere cupio. Minime quidem exspectetis historicas indagationes Sesquipedales: simplici conspectu paucis theoriam absolvere cupio hodiernam, praecipuis simul propositis experimentis. Licet universe de sanguinis detractionibus disserturus sim, praesertim tamen venaesectionem, heroicum istud therapiae, mente agito, inque ea defixus ero. Si paucis reputamus. quomodo detractionis sanguinis essectus sese subsequantur, qui ordo nobis sit observandus, inde sponte oritur. Quaeque sanguinis detractio sanguinem in omnibus
corporis partibus imminuit, unde pressio minor prosciscitur, qua sanguis propel litur; hac minore pressione oritur aequilibrium dissolutum liquoris nutritii huiusque absorptio, quae absorptio ducit ad compositionem modificatam: haec vero, uti
jam modificatae endo - et exosmosis, in omnes functiones vim suam expromit. Quocirca ex ordine circa sequentia versabor: 10. Circa sanguinis imminutionem in omnibus corporis pari fibuS. 2'. Circa modificatam Sanguinis preSsionem.
36. Circa liquidi nutritii absorptionem.
4'. Circa mutatam sanguinis compositionem. 5o. Circa vim in diversarum corporis partium iunctiones. I
8쪽
SANGUINIS IMMINUTIO IN OMNIBUS CORPORIS PARTIBUS.
Sanguinis detractionem subsequitur eius imminutio. Durante lentissima detractione duntaxat eius quantitas aliquando absorptione restauratur, quod celeriore detractione fieri nequit. Et haec quidem praecipua est disserentiae causa inter venae8ectionem rivuli in modum, atque sanguinis detraptionem gustantem. Universe sanguinis imminutio universalis erit. Ponamus, e brachii vena sanguinem detrahi, tum vero prius adhibita lascit. hyperaemia mechanica in antlbrachio et manu oritur; cum Vero primum sanguis rivuli in modum e vena essundi potest, sanguis in brachio imminuetur, quin etiam eius quantitas normali mi nor fiet. Propterea quod sanguis ad brachium adductus pro parte essunditur, per idem temporis spatium minor sanguinis quantitas ad cor reducetur, et sic quoque minori vi ad pulmones propelle tur , minorique copia, ad cor redux, per corpus dispertietur. Necessario indu sequitur , in omnia vasa minorem Sanguinis quantitatem propelli, omnesque igitur corporis partes ad oli-gaemiam redigi. Copia sanguinis imminuta est: spatium, qu0d, arctissime inclusum, porcurrit, eodem modo coarctatur, quod
9쪽
quidem sucile eveniet, quandoquidem parietes ex elasticis et contractilibus constant tunicis. Sed quaeritur, num in omnibus corporis partibus proportionalis sit sanguinis imminutio 3 uΕΝΕΕ accuratissime: η Denu Antheit,' inquit is den die Contractilitia des Hergens undu der Gestisse an der Circulation nelimen, hanii man mit ZWein WOrten So ausdriichen, dass voti dem Hergen haupisaelitich. die Bluthewegung, von den Getassen die Blutvertheilunguabhungig ist l). V Arteriae igitur singulis corporis partibus
ipsarum sanguinis quantitatem tribuunt. Si nunc nobis proponimus, tonum renixumque vasorum ubique apte cum lumine Suo convenire, vasorum luminis imminutio durante sanguinis detractione eius imminutioni in omnibus partibus respondebit. Facile autem intelligimus, tonum non ita renixum), qui systemati nervoso obnoxius est, in diversis vasis maxime disserre posse neque necessario vasorum lumini consentientem esse. Prosecto in sano corpore haec exacta proportio saepius deficit et sanguinis imminutio jam non prorsus proportionalis erit, quae quidem, praesertim in hyperaemia, in inflammatione certarim corporis partium, qua indubitanter vasa partim tonummum amiSerunt, non Semper proportionalis erit. Ex quo declaratur, quare non raro hyperaemia morboSa ad certas corporis partes , invitis largis sanguinis evacuationibus, propemodum
Quoddammodo etiam actionis gravitatis ratio habetur. Facilius sanguis semper ad partes inseriores defluit: in ea directione, ceteris paribus, in arteriis pressio magis aucta esse debet, minusque sucilis per venas refluxus. Verumtamen quand0 PIO-
10쪽
pter sanguinis detractiones pressio , qua sanguis pr0pellitur, diminuta est, gravitatis vis non mutatur, atque igitur ratione habita post sanguinis evacuationes vim suam majorem expromat, necesse est. Quod quidem magna capitis positionis influentia, utrum syncope oriri possit nec ne, tum maxime post sanguinis detractiones et inerti cordis actione minantes congestiones hypostaticae tam lacile probare possunt. Interea organon exstat, cui uni propter posituram exclusoriam attribuere voluere, quod sanguinis quantitatem, etiam post Sanguinis evacuationem, quin etiam post haemorrhagiam, non mutatam retineat, nempe cerebrum. Medullae spinalis vero hac in re minus ratio habebatur. Attamen indagationes, 'quas KELLIR IJ instituit, insulsas ratiocinationes, quas ΗΑΜΕRNsκ 2ὶ protulit, experimenta, quae BURRoW8 3), MARSΗΑLL-n1LL 4 , BERLIN 5) imprimisque DoNDERs instituere, jam satis refellerunt. Tres priores experimenta instituere, quibus et sanguinis imminutionem sanguinis detractionibus in cerebro, et eius incrementum,aucta sanguinis pressione de quo posteriore praesertim BERLIN institit), rimato animali necato satis apparuit. Clarissimo DoNDEns vero contigit, ut vitream lamellam pro parte in locum cranii subderet, quo pressione aucta sexcenties in vasis piae matris rivi animalis hyperaemiam videre posset, parique modo Sanguiness