Specimen physiologico-medicum de mutationibus in sano corpore sanguinis detractione productis ...

발행: 1850년

분량: 64페이지

출처: archive.org

분류: 해부학

21쪽

LIQUIDI NUTRITII ABSORPTIO.

Necessariam sequelam imminutae sanguinis pressionis indi cavimus liquidi nutritii absorptionem. Huius necessitatem non solum theoriis physicis probare, sed lactum etiam experimentis demonstrare possumus. faucis leges endosmosis et exosmosis explicandae sunt. Quando duo liquores diversae densitatis membrana animali a se invicem Separati Sunt, com- mutantur, ita ut liquoris minus densi diminuatur quantitas, densioris vero augeatur. Quaedam materiae in certas quidem proportiones commutari videntur sendosmotica aequivalentia Clar. ao Y I)); in quo tamen membranae natura quoque suam vim mercet. Sed, praeter densitatem et compositionem, pressionis etiam ratio habetur, sub qua uterque liquor est, membrana separatus. Liquor scilicet, qui magis premitur,

facilius, et qui minus premitur, dissicilius ideoque minori quantilatsi penetrabit: quod facile experimentis probari potest. Applicemus nunc hasce leges relationi sanguinem inter et liquidum nutritium. Conditio aequilibrii haec est: densior

22쪽

liquor, Sanguis, Sub majore pressione, in systemate capillari tenuissimu membranula a minus denso liquore, liquido nutritio, minori pressione, separatus est. Liquidum nutritium pauciora principia continere Solida, quam Sanguinem, tute sequi possumus, quando materias Solidas in liquore cerebro-

spinalli, qui haberi potest liquidum nutritium, lymphae, quae eliquido nutritio oritur, spectamus, licet etiam ipsum liquidiunnutritium in sua compositione et densitate non satis accurate cognitum sit. Liquidum nutritium minus premi, quam Sanguinem, apparet nobis, reputantibus, parieteS VaSorum Sanguineorum Sanguinis pressioni elasticitate et tono resistere, quam

itaque liquidum nutritium pro parte tantum patitur. Si pressio 'liquidi nutritii adqualis esset aut paulo major, quam Sanguinis

in vasis capit Iaribus, haec comprimerentur, et Sanguis VaSacapillaria percurrere nequiret: cui pressio sortior in aliquam partem re vera anSam praebet.

Nunc quaeritur, quaenam sit commutatio Sanguinem inter et liquidum nutritium 3 Liquidum nutritium assidue mutatur quod ad compositionem chemicam, per vim materiae mutationis in ipsis telis producta huius materiae mutationis partim in san- lguinem transeunt, ex quo aliae materiae liquori nutritio reddun- tur: est chemica mutatio mutua. De liquidi nutritii compositione parum cognitum est: ne minimum quidem novimus de endosmO- ltico aequivalente eius principiorum et de vi parietum vasorum lcapillarium: sed optime perspicimus, hisce seri posse, ut multa aqua e sanguine transeat ad liquidum nutritium. C0Π- tat, quod e Sanguine per vasorum capillarium parietes pludeXβudetur, quam absorbeatur: nam e liquido nutritio etiam V Sa lymphatica promunt, quae insignem liquoris quantita tem mediate ad Sanguinem reducunt. In hanc majorem ema'

23쪽

nantium quam invadentium materiarum quantitatem sine dubio major pressio, cui sanguis obnoxius est, quam liquidum nutritium, maximam vim exercet, et Si haec pressionis disserentia mutetur,

statim quantitas liquidi exsudantis diminui debet, et ingredientis insigniter augeri. Lympha eadem regitur pressione ac liquidum

nutritium: quae pressio ab uno latere tono texturarum essicitur, ab altero pressione sanguini communicata. In ea preSSione animadvertimus quandam vim, qua lympha refluit. At haec vis etiam efficacior fit, propter magnum valvularum numerum, Si advertimuS, eam alterna vice grandescere et extenuari - grandescere in omni cordis confractione, quae per arterias adauctam pressionem cum liquido nutritio et lympha communicat, igitur eaetenuari in unaquaque diastole: arteriae adaucta sanguinis pressione huic non prorSHS proportionales se extendere possunt, et transferunt igitur majorem pressionem in cingens Iiquidum nutritium. Idem in exspiratione si, quod in systole, praesertim partibus cavo pectoris propioribus, et quia sanguis arterialis majori vi propellitur, et

quia res us sanguinis venosi ad Sternum impeditur, et resistentia in venis vasisque capillaribus eo augetur. - Hae rhythmicae commutationes etiam se offerunt quoad commutationem inter sanguinem et liquidum nutritium. Momento, quo in liquido nutritio adaucta sanguinis pressione in arteri-ctibus truncis augetur pressio, dum illa in systemate capillari,

uti notum est, momento systolae et diastolae, constans eSi, conditio data est, quit facilius irrumpat Iiquidum nutritium in sanguinem, sequenti momento dissicilius, et perspicuum eSt, permutationem, mutuam in utrumque hocce liquidum eo promoveri. In cerebro haec actio maxime Se manifestare debet, ubi cranium, qu0d non potest extendi, totam pressionem auctam Sanguinis in trunco arteriali transfert in liquorem cerebr0-Spinalem, 2

24쪽

- 20 quia urteriae sub hac aucta pressione minime possunt extendi. Longe alia, quam harum mutationum rhythmicarum sanguinis pressionis, est essectus asSidue auctae vel diminutae pressionis haec enim Simul sanguinis pressionem in Systemate capillari determinat. Si hic sanguinis pressio augeatur, modo auctionis pars, si vero diminuatur, parva modo diminutionis pars in liquidum nutritium transfertur. Hoc nobis perspicuum sit, perpendentibus, in priori casu vasa capilliaria quoque magis extendi, eaque eo ipso tanquam tubulos elasticos e0 magis pressioni Sanguinis resistere, dum pressio aucta liquidi nutritii. partim diffusintd lympha, partim laciliori extensibilitate partium cireumdantium, qua liquidum nutritium

quadam ratione sibi majus spatium quaerit, pro parte tollitur. In assidua sanguinis pressionis diminutione sanguis invasis capillaribus etiam minus premitur: attamen liquidum nutritium, prorsus partibus, renixum et tonum habentibus, inclusum, iis sub sere aequali pressione tenetur, quum per Sanguinem non aut saltem parce prematur; et pressio eius modo tantum imminuta est, quantum vis premens telarum Se Contrahentium in ea contractione imminuatur. Non ampliore igitur probatione opus eSt, quodcunque Sanguinis pressionem augeat, exsudationem liquidi nutritii, quod-Cunque vero imminuat, absorptionem huius liquidi promoturum

CSSe. Mutationes orituras toni vasorum Sanguineorum et texturarum, quae liquidum nutritium sub quadam tenent pres' Sione , item in ea suam vim exercere poSSe, prorsuS Verum est : Sed harum mutationum omnino inscii sumus, quarum

igitur hoc loco ratio haberi nequit. Innumera phaenomena diversi generis demonstrare p08Sunt, modificationes quoad vim, qua premuntur liquidum nutritium et

25쪽

sanguis, magnam vim in horum liquorum mutationem exercere, et vicissim dicta phaenomena illustrarari possunt ex aequilibrio rupto rationis pressionis sanguinis et liquidi nutritii. Omni pressione Sive externa, ex. gr. laseitS, inStrumentis pressoriis, sive interna, tumoribus, arteriis pulsantibus, caet. producta, immediate augetur pressio, sub qua liquidum nutritium est. Haec auctio talis esse potest, ut pressionem, cordis actione productam, longe antecedat, ut sic vasa comprimantur et sanguinis circulatio prorsus tollatur, quo in casu certe Sphacelus sequetur. At dictis causis etiam ita augeri potest, ut sanguis quidem sub eadem aut parum aucta preSSione maneat, neque Sanguinis circulatio tollatur, sed nihilominus pressio, qua liquidum nutritium regitur, insigniter relative aucta sit. Inde necessario hoc loeo liquidi nutritii absorptio sequi debet. Praeponderans exsudatio, qualis in conditione normali locum habet, solummodo esse potest, quando Sanguis multo magis premitur quam liquidum nutritium. Si presSiones pares evadant, vel sanguinis pressio parum tantum adaucta maneat, liquidum nutritium tanto tenuius facile redibit ad sanguinem. Hinc videmus, exiguam preSSionem, Sanae parti allatam, brevi huius partis macerationis causam factam: hinc videmus, tumores, in uno alterove organo OrtoS et adauctos, texturae et circuitui atrophiam asserrentes: hinc sitiam tumefactionem videmus localem hydropicam brevi pressionibus

onem, e . c. maxime inflammatis partibus allatam, absorptionem

prDducere, declaratur ex eo, quod tam sacile in sere persecta ut minante stasi sanguinis circulatio hic prorsus Supprimatur: dum praeterea conditio mutata et quidem major densitas liquidi nutritii in partibus inflammatis quae etiam pr0 par D

26쪽

saltem posita esse potest in praegressis modificationibus pressionis) absorptioni impedimento est. Arteria pulsans, quae in omni expansione liquidum nutritium texturae circumdantis sub auctam et diminutam ducit pressionem. Sulculum etiam tu ossibus imprimit, et aneurysmata pulsantia pari modo in- Signis OSSium usurae causa sunt. Eo quoque praeterea pr0- motionem de qua supra diximus) mutationis liquidum nutritium inter et sanguinem alternis extensionibus et contractionibus arteriarum aperte illustratam videmus. Denique liceat experimentis probare, modificationes in SanguiniS pressione ansam posse praebere auctae absorptioni et exsudationi. Et quidem primo loco propono perimenta, quae MAsBNDIE I) instituit, qui multo citius venenorum a NS0rptionem post sanguinis evacuationes dignoscebat ex eorum phaenomenis. Post detractionem semilibrae sanguinis, actio Veneni, in cavitatem pleurae inducti, quae alioquin demum p0st duas minutas sequebatur, intra dimidium minutae ob

servabatur.

Alia experimenta, quae instituerunt WEDEMETER, GuNTHER, MAGENDIE, VEIT, magis composita sunt, quia in iis aquae imjectione simul sanguinis compositio mutabatur. Propterea lquod utriusque saetoris, mutatae pressionis et mutatae compo- lditimis, non justa ratio habebatur, explicationi plerumquo l80 0sserebant dissicultates, quas, horum factorum ratione habita, leVanescentes videbimus. Proseremus igitur experimenta et e 'perimentatorum theoriaS.

27쪽

i aquae calidae in venam jugularem injiciebantur. Durante ex-l perimento oboriebantur lacrymae, et multum pituitae aquosae ex ore emebat: - interim septies dejiciebat Stercora, quae tant dem similia erant aquosae diarrhoeae. Tum carotis et vena ju-l gularis aperiebatur. In autopria reperiebantur 12 librae aquael sanguinolentae, in cavitatem ventris effusae, in caritatem pei claris minor quantitas. Peritonaeum et pleura ut et mem-i brana mucosa intestinorum praeter modum rubebant. Alii equo 2) 46 librae aquae injiciebantur. Durante ex-l perimento animal vehementer sudabat, ruber liquor e naribusi emuebat. In autopsia eadem phaenomena atque in praecet dente observabantur. In venam jugularem equi 3) injiciebantur 98 librae aquae, i et simul 18 Iibrae sanguinis detrahebantur. Etiam hic in i veniebantur per vitam et post mortem eadem phaenomena atques in ambobus casibus supra citatis. Cani l) δὲ librae aquae injiciebantur. Cito multum liquo-l ris ex ore effluebat, et animal valde sudabat. Horis duabus post m0riebatur. In abdominis caritate inveniebatur effusio SerOSa Sanguinea, exsudatum sanguineum in tela cellulosa diaphragmatis, congestio in pulmonibus sit in ventriculo. Ut observari posset, quam vim plethora in absorptionem

28쪽

24 habeat, in venas canis MAGENDI E lj litrum aquae injiciebat. Deinde parca copia Substantiae, cuius actio cognita erat. in pleuram inducebatur. Eius actio compluribus minutis serius secuta est quam vulgariter. Ρlura experimenta idem indicabant. Animalis 2) in venas tantum aquae injiciebatur, quantum ferre poterat absque vitae jactura. In pleuram inductum venenum, quod vulgo post duas minutas phaenomena Subsequebantur, post horam dimidiam nondum suam indicabat actionem. Inde Sequebatur ΜΛGEND1L: Si tensio Vasorum Sanguineorum resistat absorptioni, locum habere debet, simulac haec tensio cesset. Idcirco aperiebat venam jugularem, cui Succedebat actio, prout sanguis emuebat. Ad objectionem oppugnandam, Sic pergit MAGENDIE,. quod

non Solum tenSio vasorum, Sed etiam mutata sanguinis conditio absorptionem impediret, sebat cani 3) larga venaesectio. Post in venas tantundem aquae injiciebat, quantum sanguinis detractum erat, et tum certam Nucis vomicae solutionis quantitatem in pleurae caritatem ingerebat. Eius actio eadem celeritate et vi locum habebat, atque in vulgari sanguinis conditione: unde colligit, absorptionem, quae non locum habeat aut diminuta sit, sequelam esse magnae vaSorum e tensioniS.

vn1i 4 instituit experimenta, ut VALENTINI methodum, qua animalis sanguinis copia determinabatur, tentaret. Animali certa sanguinis quantitas detrahitur, cuius loco certa aquae quantitas

29쪽

- 25

injicitur, et post aliquot minutas inquiritur, quanto majori

copia aquae sanguinis post institutam injectionem adsuerit. Experimenta, quae vΕ1T instituit, in nostrum usum potius adhibui, quam a vALENTIN instituta, primo quia hujus determinatio materiarum Solidarum Summe vitiosa est, tum quia VEIT, p0Staquae injectionem, saepe, t0ties intermissis aliquot minutis, repetivit sanguinis detractionem et materias solidas determinavit, quo magis nostro satisfaciunt scopo. vΕ1T ita in experimentis saepenumero magnam dissimilitudinem inveniebat, ut, e. c. in nonnullis casibus post aquae injectionem sanguis primus detractus plura contineret principia solida, quam secundus, qui aliquot minutis post erat detractus, sed e contrario pauciora quam tertius, et tandem quartus iterum plura contineret principia solida. Quod nullo alio modo explicare p0test, quam Statuendo, aquam injectam non cito aequabiliter sanguini commixtam fuisse, quam explicationem, me judice, re considerata, non aecipere, nec Saltem accommodare possumus in injectionibus aquae quantitatum relativo tam exiguarum, et temporis spatio 15, 20 quin etiam 30 minutarum et plurium post aquae injectionem in vas Sanguineum .

In aliis casibus vgiet singularem convenientiam observabat inter secundum, tertium et quartum sanguinem. Putat, in eo commixtionem rite locum habuisse, nulla ratione data, cur haec commixtio in caeteris casibus non obtinuisset, et jam solummodo miratur, qu0d spatio tot minutarum, quot inter secundam et tertiam, tertiam atque quartam interjectae erant, aqua minime e sanguine

Principia physica jusserunt, nos hic duos recipere factores

mutatam compositionem scit. sanguinis, et mutatam pressionem,

30쪽

sub qua fluit. Si sanguinis aquae particeps sat, exsudatio

e sanguine promovetur; si Sanguis sub minorem veniat pressionem, absorptio liquidi nutritii e contrario facilior redditur. Uterque factor agens est, quando aqua in Sanguinem injicitur. Supra jam memoravimus experimenta, quae ΜΑ-GENDIE instituit, e quibus apparuit, post aquae injectionem, imprimis antea sanguine detracto, haematodynamometrum descendere. Non est, quod demonstremus, aquae injectione Sanguinem plus aquae contenturum esse. At hic uterque sa-ctor agit ratione inversa: quae vero actio sere proportionalis Sit, necesse est, ad producendum , quod VEII in nonnullis invenit experimentis, secundum, tertium et quartum detractum post aquae injectionem circiter aequale procentum principiorum solidorum continere. Etiam experimentum, quod ΜΑ ΝDIE instituit, veneficium aeque cito ac vulgariter Secutum eSSe, post certam quantitatem sanguinis detractam, et aquam eius loco injectam, hac duorum factorum compensatione declaratur,minime simpli iter eo, ut MAGENDIE dicit, quod quantitas liquoris in systemate vasorum eadem mansisset. Praeponderans vis dilutionis sanguinis exsudationi, praeponderans vis pressionis diminutae absorptioni ansam praebebit; et si con- Sideramus , quoties in experimentis in animalia actio cordis nunc fortior et celerior, nunc debilior et languidior sat, manifestum est, non aliter seri posse, quin vLIT in suis experimentis Saepe magnas aberrationes observare deberet. Tandem omnino propositioni convenit, injectis insignibus aquae quantitatibus, uti in experimentis WEDEME R et GuΝTHER factum est, lactorem sanguinis dilutionis longe praestitisse, et iubique auctam exsudationem invasisse. Itaque non simplieiter est gradus vasorum explementi, qui

SEARCH

MENU NAVIGATION