Specimen physiologico-medicum de mutationibus in sano corpore sanguinis detractione productis ...

발행: 1850년

분량: 64페이지

출처: archive.org

분류: 해부학

51쪽

- 47

instituit, e quibus patet, haec in ultimo detracto sanguine

eiusdem venaesectionis vulgo aliquanto majore quantitate adesse, quam in primo. Hunc eventum non demiramur, quando magnae Salium copiae, quae cHLvR L in musculorum liquido nutritio invenit, et plurimum quidem salia cum basi alcinna l), rationem habemus. Ex omnibus, quae tradidimus, universu confirmata habemus, quae Statuimus, sanguinem post sanguinis detractiones posse haberi mixturam eorum, quae antea sanguis, liquidum nutritium et lympha erant.1 Cous. LIEBII, Annalen der Chemseund Pharmacia, Bd. LXII, S. 331. Haec salia praecipue sunt, saltem in musculis , potassii salia. Ex analysibus ZIMMERMANNI solummodo patet, talorureta aleatina aucta misse. Obiter animadvertit, praesertim taloruretum sodii augeri, neque tamen ullam huius rei probationem affert. Dum ex indagationibus, quas LIEBIs instituit, novimus, liquidum nutritium, idque nominatim musculorum, pauperrimum sodii salibus, ditissimum esse potassii salibus, licet nobis venaesectione incrementum posteriorum, e contrario vero diminutionem priorum exspectare.

52쪽

V. VIS IN DIVERSARUM CORPORIS PARTIUM FUNCTIONES.

Omnia vitae phaenomena nituntur in materiae mutatione. Vidimus, sanguinis detractiones eius quantitatem atque pressionem in omnibus partibus posse diminuere, huiusque absorptionem liquidi nutritii , mutatam sanguinis compositionem, sequelas esse, et lacile patet, quantopere eo ut VerSa materiae mutatio et cum ea phaenomena, quae in ea nituntur, modiscentur. Hae modiscationes jam durante Sanguinis detractione se offerunt et in mortem transeunt, Si sanguinis missio nimis protrahatur, quae igitur immediata procreant phaenomena. POSt unamquamque sanguinis detractionem satis copiosam re Vera autem magis permanens modiscatio in organismo ortae i, quae saltem demum post aliquod tempus evanescere p0test. Hanc conditionem actionem mediatam dicere p0S-

53쪽

si me indagavit, et si eum in omnibus rei adjunctis sequi

vellemus et praeterea nostras observationes et indagatioves fuse lateque proferre, longius aberraremus. Stamus igitur in brevi con ectu. Praecipua phaenomena in sanguinis detractionibus, ad mortem usque protractis, Sunt: pallor cutis, imminutio temperaturae, muSculorum relaXatio, propensio ad Epothymiam, actione cordis continue decrescente, lipothymia absoluta cum animi defectu, quo et cordis actio et musculorum tonus insuper diminuuntur, spasmi, asphyXia, morS. Pallor cutis oritur e decrescente cordis actione. Color cutis rubicundus imprimis e sanguine in systemate capillari dependet. Huius quantitas, pariter atque sanguinis in systemate arteriali, praesertim vi cordis actionis determinatur, quia ea propensio ad contractionem vasorum capillarium Superari debet.' Si ergo cordis actio diminuitur, Sanguis in systemate capillarii imminuitur, et inde rubor cutis. Auctam contractionem VaSOl rum capillarium vi systematis nervosi idem posse produci pallor localis edocet, e . g. faciei. Corporis temperatura subito diminuitur: quod saltem invenimus in cuniculis et canibus, quorum temperaturam determina' vimus in intestino recto. Trium grammatum sanguinis detractioi cuniculo sussicit, ut temperatura a 38' sere ad 37' descendat, i et antequam sanguinis emissione mortuum est animal, jam I temperatura descendit ad 32': quam temperaturae i inminutio-l nem insignem etiam in aetherisatione observavimus. Descimus servationes in hominem. Inter phaenomena constantia toni diminutio musculorum. Durante venaesectione vulgari, etiam non minante lypothy- mia, musculorum vis minuitur, quod quoque Satis per

54쪽

- 50 spicue observari potest in experimentis in animalia. Quo diutius protrahitur sanguinis detractio, eo magis augetur haec relaxatio, et sequitur gravissimus collisus minante et orientelipothymia, ita ut corpus collabatur. Imminutio et temperaturae et musculorum toni sequela est imminutae materiae mutationis. Liquidum nutritium, uti vidimus, magna quantitate Sanguinem intrat, Sed non prolMrtionaliter e sanguine restituitur: non potest igitur materiae congruentem emcere mutationem, qua et caloris evolutio et musculorum actio nititur. Mutatio sanguinem inter et liquidum nutritium eo magis cohibetur, quia lumen et cum eo Superficies parietum vasorum capillarium, per quos haec obtinet mutatio, diminuta sunt. Quoad Systema musculare insuper in

preSSae nervorum eorumque centrorum actionis ratio habetur.

Quod quidem indicatur vehementi musculorum relaxatione, oriente Epothymia, dum physiologia docet, tonum musculorumpendere ex nervorum centris.

Cordis actionis imminutionem, quae imprimis in lipothymia

observatur, facto indicavimus. Primo declaratur e minori Sanguinis affuxu ad cordis atria, secundo ex imminuta materiae commutatione in ipsius cordis tela, de qua idem valet atque de musculis, tertio ex innervatione imminuta. Vice sua diminuta

cordis actio rursus causa imminutae materiae mutationis, quia ea eodem tempore minor sanguinis quantitas circumvellitur et vasa capillaria minus expanduntur. Imminuta tamen c0rdis actio, de qua hic sermo est, Spectat solum vim non numerum condiactionum, qui etiam augeri potest, modo sanguinis detractio non nimis protrahatur.

Lipothymia est conditio, quae imminuta materiae commutatione in cerebro nititur. Oritur e diminuta sanguinis pressione, ex

55쪽

praeterea multum confert ad cordis actionem diminuendam. Sanguinis pressionem hic magnam vim exercere, demonStrature lipothymia, quae citius oritur positione erecta quam decumbente, e redeunte animo animalium, sanguinis detractione in Epothymia versantium, quando capite deorsum SuSpendebantur, ut MARSHALL-ΗΑLL expertus est. Etiam Sanguinis crasin, sive immediate eius vi in cerebrum, Seu mediate incor, his accedere, deducere nobis licet ex USu, quem ΜΑRs- ΗΑἈ-ΗΑLL habuit, in nonnullis conditionibus morbosis, nominatim in inflammationibus, multo majorem quantitatem detrahi posse, ante ingressam lip0thymiam, quam in iis , quibus materia sibrosa potius diminuta quam aucta eSt. Magni existimamus observationem, lipothymiam itidem primituS e SyStemate nervoSO posse oriri, e. c. in mollibus seminis, quae commoventur videnda venaesectione, quarum cordis actio Suppressa secundaria videtur, aut ad orientem lipothymiam cominus accedit.

BΠRR0Ws satis habet, causam lipothymiae in diminuta cerebri pressione indicare. Haec tamen pressio diminuta tantummodo remota causa esse potest, imminuta materiae mutatio eius proxima habeatur. Facile declaratu, quomodo imminuta cordis actio imminutae in cerebrum pressioni et mediate imminutae materiae mutationi ansam praebeat. Prius explicavit BERLIN I), qui Simul sensim auctam eXSudationem , ortam pressione diminuta, cui liquor cerebro- inalis obnoxius est, et magis quidem quam sanguis in capillaribus, commostravit. Si modo nobis proponamus, producta materiae mutationis, propter diminutam vasorum capillarium absorptionem, e liquido nu-

56쪽

tritio non rite separari posse, eo causa imminutae materiae mutationis indicata est. asmi, qui Saepius paullo ante mortem et in homine et in animalibus sequuntur, in se praesertim attentionem derivarunt. Habiti sunt phaenomena actionis auctae, cuius dissicile ratio potuit inveniri. ΗΕΝLE 1 putat exiguam exsud tionem in cerebro Stimulum, dum larga exsudatione coma pr. ducere posset. Explicatio hac ratione ideo jam non sussceret, quia scilicet Epothymia cum musculorum relaxatione praecedit, et convulsiones oriuntur eo ipso tempore, quo liquor cerebro- spinalis summum attingit fastigium. Etiam quod NLE 2)observavit, nempe: psychica phaenomena, quae tu lipothymiuet comate deficiunt, alii organo conjuncta esse ac motus, hoc non satis illustrat. Nuperrime Clar. DONDEas 3ὶ inprimis modificationes materiae mutationis in cerebro commo trarit, quibus haec phaenomena nituntur, indeque explicare conatuS

est, et delirium ac convulsiones et lipothymiam aut coma musculorumque relaxationem tum imminuta tum aucta san-

guinis quantitate et pressione in cerebro posse adesse. Nunc Vero praecipue animum meum ad vehementem musculorum relaxationem advertit, spasmis praeeuntem; quos non ita phaenomena actionis magis auctae, quam vulgaris ducit, sed incrementa potius magis exigua actionis in vehemente jam musculorum relaxatione. Si ergo tantummodo incrementa quaedam in valde diminuta materiae mutatione centrorum nervorum Se Osserunt, Phae' nomenon declaratum est. Hoc tempore spasmorum sere morientis animalis etiam subinde respirationem spasmodicam videmus. IIsc

57쪽

- 53 nobis nihilominus actionem constantem medullae elongatae proponere debemus, quae, ad certum evecta lastigium, subito prodit in respirationem spasmodicam, quamvis intervallis minime haec actio pateat. Huic leves spasmi, Sequelae aS duae aequalis materiae mutationis, consentanei essent. Sed si ratio habetur, exsudationem liquidi nutritii in cerebro hocce momento etiamnunc continue pergere, Sanguinis circulationem, quamvis inertem, etiam assidue aliquid sanguinis arterialis ad cer brum ducere, et ideo sanguinem sub pressione labante tenere, perspicuum est, in cerebro etiam conditiones alicujus materiae

mutationis manere, quae Variis causis: una respiratione sorti aut cordis contractione, irritatione adventitia nervorum sensilium . caei. incitari potest. Videntur mihi hi spasmi ultimos halitus trahentis, qui non nimii nobis proponendi sunt,

ex iis satis declarari. Simulac respiratio visibilis cessavit, asphyxia intravit: motus visibiles externe cessarunt. Tamen cordis palpitatio etiamnunc per aliquod tempus observari potest, et, etiam hac de-Sinente, animal demum dicimus mortuum. Sed quo jure 3 Profecto vitae mortisque snes eo non indicati sunt, quia non exsistunt. Cor etiamnunc Stimul is ad contractionem cogi potest: musculi canalis intestini osserunt motus vermiculares et undulatorios, et per horas nonnullas etiam in musculis voluntariis contractiones observari possunt: materiae mutatio nondum plane sublata erat, transit sine finibus in dissolutionem. Asphyxiae et mortis causa evidentius posita est in amissione conditionum normalis materiae mutationis, quam ut plura dehisco in medium proserrem. supereri, ut inquiramus, quinam mediatus sit effectus largioris minorisve sanguinis detractionis, quae vitam n0n

58쪽

immediate minatur. Cito aequilibrium Sanguinem inter et liquidum nutritium restitutum est. Sanguis eo tenuior laetus est, et plerumque aucta observatur tranSpiratio, quacum verisimile aliae excretionos etiam augentur. Imminutionem Iiquidi nutritii in telis sitis subsequitur, quae in noStris experimentis, in animalia institutis, etiam in cuniculis, nonnisi raro bibentibus, manifeste dignoscebatur. Usus potuum auget et

simul diluit sanguinem, quo etiam quantitas Iiquidi nutritii

rursus augetur et igitur extenuatur. Interea cordis actio magis viget, respiratio quoque magis valida est, et, quia calor animal is cito rursus augius est, jam patet, materiae mutationem se rursus majori vi instituisse. Fieri quidem potest, ut valde decrescentibus corpusculis sanguineis Solidisque universe principiis materia fibrosa et forsan quoque aliae magis oxydatae Conjunctiones proteini, quas detexit clar. MCLDElt, augeantur, quae absque ullo dubio vicissim in materiae mutationem in omnibus telis vim exerceat. Interim cutis plerumque magis palliet et friget, igitur minus caloris adimitur, procreatio huic similis, et absolutam ess actae materiae mutationis redintegrationem nondum a8Sumere poSSumus. Hoc etiam patet e minore musculorum robore, e Subita defatigatione, e dissicultate contentionis animi poSt Sat magnam Sanguinis missionem. Quod porro citondereSoens frequentata cordis actio et respirationes in anaemia

common Strant.

Ad tonum diminutum partium contractilium declarandum, multo accuratius nobis ratio liquidi nutritii in his partibus observanda est. Aquae quantitate sanguinis majore, c0u βtat , ceteris paribus, necessario majorem aquae copiam liquidi nutritii exsistere. Eo conditio data videtur maj0ris imminutionis partium elementarium quam restitutionis,

59쪽

et universalis telarum emaciatio inde sequitur. Notum est, post largas sanguinis detractiones lacile tumefactionem h7dropicam telae cellulosae oriri et aliis etiam locis se- rosam essusionem fieri. Harum causa praesto est. Iam memoravimus, post indagationes, quas cΗΕv UL et LIEBIs instituerunt, in telas animales liquoris tenuioris multo plus penetrari posse, quam densioris. Si igitur liquidum nutritium sit tenuius , simul conditio exstat, id augeri posse. Si nunc praeterea partes contractiles extenuentur, materiae mutatio in his imminuatur, et ex his omnibus sequatur tonus diminutus cutis, muSculorum caet., insuper liquidum nutritium sub minorem venit pressionem, qua liquidi nutritii absorptio et lymphae reductio impeditur, egres8us e Sanguine promovetur. In crasi hydraemica igitur exsistunt causae duae, quae ambae incrementum liquidi nutritii et igitur insitrationem serosam promovent. Sic constitutio prorsus interire potest nimia sanguinis emissione.

Aliam phaenomenorum seriem indicat systema nervo Sum. MARSUAL HALL 1ὶ multos assert casus exhaustionis cum nimia reactione, cum deficiente reactione, cum viribus prorsus descientibus, cum delirio, cum comate, Cum amau-r0Si. ABEROROMBIE 23 vidit post largas sanguinis evacuationes in morbis inflammatoriis saepe conditionem Se osserentem maniae proximam, quae sensim abolevit, viribuS aegrorum reducibus. Omnia haec phaenomena posita esse debent in modificationibus materiae mutationis in SyStemate nervoso, quae partim in mutato vasorum tono, partim in mutata sanguinis

60쪽

compositione niti possit. Quominus tamen cum iis peculiaria subeamus, prohibet scientia , quae hypotheseos jus agnoscit, at non ei dat laxas habenas. In adductione nutrimentorum congruenti conditio redintegrationis status pristini. Si digestio est normalis, absorptio in canali intestino normaliter obtinere potest, major copia ingeri quam consumi potest. Quod quidem sere semper si post modicam sanguinis emisSionem. Digestio , saltem ciborum, qui sacile digeruntur, est normalis; absorptio propter minorem Sanguinis pressionem facilius perficitur, et organismi indigentia se timet indicat, pariter ac post insignem materiae consumtionem per morbum. Augescens quantitas et imprimis increscens

densitas sanguinis inde sequuntur, et pro rata parte etiam li- quidum nutritium, secundum leges endosmosis et exosmosis, densitate increscit et quantitate imminuitur, nisi nimia

telarum contractilium relaxatio et inde producta nimia pressi- onis liquidi nutritii imminutio his resistant. Sic pristinum aequilibrium prorsus se restituere poterit, quamViS nonnumquam persistens virium imminutio, permanens teneritas sys- tematis nervosi, quin etiam desectio aut perturbatio animi remanens Sequela nimis largae sanguinis missionis esse possint. Lentissime restituuntur corpuscula sanguinea: non colorata statim insigniter augentur, sed ex iis demum lente colorata sormantur. Haematini desectus, multis in causis desectu serrinitens, quod exceptis corpusculis sanguineis, non bene multum in organismo adest, huius quidem rei causa videtur. CorpuS'

l) Hae de re lectu dignissimum, omnino classicum Cainit: Au emie, o saepius momorato opero, mira arte elaborato ab

SEARCH

MENU NAVIGATION