Reverendissimi patris d. Felicis Marii Nerinii... De suscepto itinere subalpino epistolae tres ad eminentissimum cardinalem Angelum Mariam Quirinium ..

발행: 1753년

분량: 88페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

dinem subministrantur; quo de insertunio quum ego diligenter egissem cum Rege, tam benigne illum erga nos aΠectum vidi, ut cogitationem suscepturum se diceret, daturumque operam ne anguste semper Monachi illi nostri & habitarent, &viverent. Utinam Regiae benignitatis cursum nulla quidem retardet res lA Caramama, ubi pulcherrimam Marchionum Caressi Domum, amplumque Viridarium non sine delectatione perlustravi, Sinfredum veni, quod in Ditione est Marchionum Cadrallis iam , quorum humanitas, comitas, liberalitas nunquam profecto mihi memoria excidet; inde Racconisium, ubi aedes Principis Cariniam atque Horti sane magnifici. Denique Augustam Taurinorum pridie Kalend. Novembris reversus, eo ipso die vidi anniversarium celebrari funus Vi CTORIO AMEDEO II. magno REGI. Sacrum ab Archiepiscopo peractum est adfuerunt Equites Sanctissimae Virginis Annuntiatae, qui est Coetus omnium Nobilissimus, Principes Civitatis,& Duces, Praefectique Copiarum, quae hominum frequentia augebat speciem, ac dignitatem funeris. In ea Italiae Civitate, Italiae inquam, nam sunt quos aut Italos esse pudeat, in quo miror hominum sua nimis contemnentium fastidium, aut

52쪽

os xxix o Italiae tantum decus atque ornamentum invidere, in

quo desidero prudentiam: In ea igitur Civitate, quae haud scio, an omnium elegantissima sit, ibbentissime sui aliquot, ante ut dixi, dies, & ea, quae ad visendum erant, pulcherrima conspexi omnia. Primum vidi equidem Regias aedes magnificentissimas, quas ut studiosius observarem, mihi se socium praebuit Comes Grosso Caballius, qui iiDdem aedibus praeest, magnae Vir humanitatis, magnaeque eruditionis . Eu in aditu ipsarum aedium conspicienda insignis ex aere Statua formam reserens VICTOR Is A MEDEI I. Equo marmoreo albo insidentis, cujus in basi hoc incisum Epigramma legu

D. VICTORIS. AMEDEI. BELLICAM. FORTITUDINEM ATQUE . INFLEXUM. JUSTITIAE RIGOREM METALLO. EXPRESSUM. VIDES TOTUM. ANIMUM. VIDERESSI. VELOX. INGENIUM FLEXILEMQUE . CLEMENTIAM EXPRIMERE. METALLUM. POSSET.

53쪽

os L o Regiarum partes describere, supellectilem, quae multa est, lauta, pretiosa, Tabulas sive Rapbuelis

Urbinatis, sive excellentissimorum Pictorum admodum raras, atque illustres, aliaque plurima A gustae Domus ornamenta i id enim non Epistolae brevitatem, sed quati voluminis amplitudinem desiderat. Nolo ea tamen praeterire, quae me in prumis delectarunt, hoc est Tabularium potuisse invisere, & Regiam Bibliothecam, cui praeest Abbas V sellius , multae eruditionis homo, multaeque comitatis. In eo Drebi Ligorii Patricii Neapolitani MS.Codices vidi triginta, quibus graecae, ac romanae antiquitates continentur , quos Codices CAROLusEMMANUEL Primus immortalis memoriae Princeps, ob summam erga Litteras voluntatem, duo de viginti Ducatorum millibus comparavit ; Tum Micsale antiquissimum, quo in Sacro peragendo usus est Ferix ille V. , qui Pontificatu , quem sibi Patres Basileenses nimis cupide demandaverant, sponte se abdicavit ad pacem Ecclesiae restituen

dam. apparatu machinarum, ac tormentorum, nec non

omnis generis ensium missilium, atque telorum, unde facile triginta millibus hominum arma sup

54쪽

os xi opeditari possunt. Denique vidi arcem Italicarum omnium munitissimam, quam quidem principio hujusce Seculi Galli, magni illi Arcium expugnatores, oppugnare quidem , at eXpugnare nunquam potuerunt. Arx est opere extructa excellenti, pentagoni formam refert, quinque propugnaculis, totidemque interpositis lunatis munitionibus instructicsima, fossa, valloque circumdata, subterraneis etiam ouam pluribus cuniculis non deficientibus: Habet singulari artificio puteum, quo aquatum ire poterant Equi scalis per gyrum duabus, & altera quidem ascensum, altera descensum praebebat facilem atque percommodum. Haec, inquam, omnia moram Taurinensem meam mirifice delectarunt, at duo fuerunt, quae ut illic non libenter solum, sed ut gaudenti etiam

animo commorarer effecerunt, quaeque paulo diligentius exponam. iIn ea Civitate, ubi publicum, & fama doctrinae celeberrimum Gymnasiium est ), haberi s let oratio mense Novembri, qua Iuvenes, qui sane

plurimi illuc studiorum caussa confluxerunt, commonentur, atque excitantur ad eadem studia alacriore quodam animo amplectenda. Huic ego orationi, quam de doctrina Platarus habuit eloquentis

55쪽

o Lil osimus Hyacinthus Gerdilius, interfui, PRINCEps EMINENTIssi ME: sedebat certo loco Excellentissimus Rei Litterariae Magistratus, cui praeerat Comes Cai- solus, homo si quis alius doctus, prudens, humanissimus, & in Republica gerenda exercitatissimus; sedebant circum Doctores s) suo quisque loco, ut aut doctrinae, aut officii, aut aetatis gradu antecedebant. Multa erat Iuvenum frequentia , sed quod me mirifice commovit, id sane fuit, quod ex oculis, ex incessu, ex sermonibus eorum Iuvenum facile intellexi', eo in publico Gymnasio raram illam esse maximeque exoptandam societatem pietatis atque doctrinae. Te hujusce rei disceptatorem atque aestimatorem volo, PRINCEps EMINENTIssIME, cujus

mihi sensus non ignoti sunt, quique ea, quae sentis, praestas omnium maxime . Intelligis enim in Ecclesia pietatem absque doctrina non magnopere utilem esse , at sine pietate doctrinam plerumque etiam obesse. Parco exemplis ut in re nimis clara. Quamobrem dici vix potest quantum animo affectus fuerim, quum Augustae Taurinorum litteras cum religione conjunctas esse apertissime cognovi. Quod

quidem acceptum reserri debet Religioni Augusti Principis, qui in eam curam diligentissime incumbit. Utinam hanc doctrinae, & religionis pulche

56쪽

o Lili , rimam conjunmonem in omnibus Christianae Reipublicae Gymnasiis aliquando conglutinatam videamus lVenio ad suavissimum congressum, quem habui cum REGE Kalendis Novembris, qui dies mihi sane jucundissimus fuit. Nam iterum admissus ad Regem, ei librum meum obtuli, qui tibi est inscriptus, & imaginem ipsam tuam primo oculis legentium exhibet. Quid censes PRINCEps EMINEN- Tissi ME8 ubi eam vidit, atque ex me audivit, quam multa Tibi nos, &Roma ipsa deberet ob antiquissimi, ac religiosissimi Alexiani Templi exaedificationem, quam de tuo fieri curasti: Hic est, inquit,

vere Cardinalis, & Cardinalium omnium exemplum atque ornamentum. Neque Vero non haec verba tulit maxima admiratione rerum, quas&gessisti, & scripsisti, & quarum omnium conscius erat REx . Habes, QUIRI NE CARDINALIS, Virtutis tuae amplissimum atque illustre testimonium, quod unum instar millium esse & potest, & debet. Quanquam id & conscientia ipsa tuorum factorum, & omnium

praesentium aspectu, ac memoria teste commendatur, tu enim Vere es, is uno ore cui plurimae con-ri sentiunt gentes, Populi primariumsuis. Virum. Hoc de Atilio Calatino dictum 7 quam apte ad Te ip-

d a sum

57쪽

οί Liv osum transferri possit, nemo non intelligit; nam quamdiu Religioni, Liberalitati, Doctrinae stabit honos , qui erit utique sempiternus , tam

diu vives ipse CARDINALIs EMINENTIssIME in omnium mentibus, atque sermonibus, tamdiu homines tui memoriam summa cum tua gloria retinebunt, eruntque permulti multis in terris, ubi tuarum virtutum extant vestigia, semper qui te dicent a perenni, contestataque virtute Majorum tuorum non degenerasse: Te optimum Episcopum, optimum Cardinalem fuisse, consilio, ingenio, animi magnitudine, supra omnes nostri aevi homines excelluisse, nihil Te sacrarum, nihil humanarum litterarum latuisse, Te doctissimum, Te humanissimum, Te sanctissimum fuisse: incredibili continentia, innocentia, religione, pietate, fide, constantia praeditum: humanitate, graVitate, prudentia, sapientia praestantem: denique liberalitate, ac munificentia tanta fuisse, ut nihil habere Te, nisi quod a Te haberent homines, nulla re frui, nisi qua ceteri a Te donati fruerentur, existimares. Haec, inquam, omnia posteri homines, qui

memoria repetent, nos felices arbitrabuntur, quibus tuarum virtutum tam excellenti bono frui licuit. Vereor Tecum per epistolam colloquens,

quasi

58쪽

aberrationem mea quaerat Oratio, nescio tamen qu

modo, redit semper ad laudes Tuas. Quamquam attestatio tanti REGis, cujus mihi nomen gravissimum sanctissimumque est, id facit, ut aliquibus videri minimi debeat plus in Tuis laudibus, amori erga Te meo, quam Veritati, ac meritis tribuisse . Sed de his hactenus. Ergo quum ad Sardiniae REGEM , atque ad Sabaudiae DucEM Filium non semel admissus fuissem, multa mecum de tanta Principum benevolentia,& Civium humanitate cogitans Augusta Taurinorum octavo Idus Novembris discedo, & per Oppidum Clavasium remeans venio ad vicum Alicis, ubi rursus ab optimo Viro Eusebio Bertonso Abbate Lateranensi satis liberali hospitio acceptus sum. Po-Buellum 8 versus iter instituo, eamque Urbem mille passus longe praetervectus ad nostrum S. Hieronymi Monasterium pervenio, quod in altiore, atque aspero monte positum, satis aptum videtur esse iis, qui ex hac hominum frequentia insolitudinem sese conserunt, & Monasticam vitam vivunt. Illinc ad Parochialem Ecclesiam S. Mariae in Cloatia visitandam ex more veni, quae ad radices montis posita, nostra est, a nostrisque ante habitaba

59쪽

o Lui οtur, quam novum illud Monasterium in excelsitate montis aedificatum fuisset; atque ibi magnae

mihi voluptati fuit, omnem aliquando controve sitam sedatam esse, quae mihi itineris caussa fuit. Quinto Idus Novembris- tandem montes superare coepi, via satis longa, octo ferme pacsuuni millia, eademque lata, injectaque glarea optime munita, atque adeo perfacili, & commoda illac euntibus, qui magno semper numero sunt propter Loci religionem , in summo enim montium vertice aequata est agri planicies, ex qua Templum magnificum assurgit marmoribus ornatum, & porticibus undique cinctum. Templo adjacent Sacella unde viginti ad Loci prospectum apte, ornateque disposita. AEdes praeterea sunt Sacerdotibus triginta attributae, qui Sacris ibi assidue operantur; multa etiam hospitia, quae peregre advenientibus patent. In Templo autem Sacellum est, rustice quidem constructum, quod operis vetustatem ostendit, idque manu ipsa Sancti Eusebii Vercellensis

Episcopi factum esse, ajunt, quum minas, terroresque Arianorum fugeret. Colitur ibi Virginis Simulacrum D summa, atque antiquissima religione praeditum, quod ferunt artificio esse perfectum Lucae Euangelistae. Collucet late Simulacrum gemmeis

60쪽

meis ornamentis, & aureis argenteisque Lampadibus , quae multa ibi multi congesserunt privati, opulenti, & Principes praesertim Allobroges, qui Sanctissimum Simulacrum sic ornarunt, ut Templi religio, & pietatis suae nomen postulabat. Sed loci vetustissimam relisionem nihil tam diserte demon

strat, quam Pontificis CLEMεMTis VIII. Diploma io , quod mihi a Templi Sacerdote quodam traditum exscripsi, & huic Epistolae quasi appendicem adjiciam. At quum Oropaeis e montibus descendissem, Vercellas iterum veni, atque inde Novariam ad Hie- ronymianum Coenobium nostrum, eoque pro mei officii ratione visitato, honoris caussa Iulianensem Marchionem Urbis Praefectum iterum conveni, a quo sane sum perhumaniter acceptus. Novariae qUum essem, redditae mihi sunt litterae Tuae, PRINCEps EMINENTIssi ME , in quibus primum illud amavi, quod Tua, ut soles, erant manu perscriptae; deinde Poeticum II munus, carmen videlicet, quod Horatius Laudinius de Sepulchro Isaaci Newtonii elucubravit , & Comiti Alguroris REGis Borusue Familiari, & amico nostro inscripsit. Carmen vero

illud peringeniosum cir) quum legerem, atque

amicis communicarem, quantus fuit de eruditione

tua. Duiligod by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION