장음표시 사용
31쪽
quo, ne omnia singillatim enarrem, Regium Sacellum iliud Sanme Syndonis admirationem meam occupavit, atque exhausit; est enim totum nigro e maria more constructum, vastisque columnis exornatum
eodem e marmore, & elegantissima testudine, in qua quidem exaedificanda ingenium atque ars enituit Guariusi Theatini, cujus est in architectonicis magnum nomen , ab hujus item ingenio, atque arte profecta est Theatinorum aedes Martyri Laurentio sacra, ad quam diligenter considerandam comites se praebuerunt Praefectus illi Familiae, & ejus Frater istanus Davidius singulari humanitate homines. Ecce autem omnium artium , & disciplinarum domicilium, quod Tibi doctissimo, atque eruditissimo Psti racipi maxime dignum notatu videbitur. VICTOR Is AMEngi II. Regis liberalitate ad
eam eXcrevit, quae maXima est, magnificentiam,& celebritatem nominis; Doctores enim multi,
iidemque insignes , & magna mercede conducti erudiunt adolescentes ad mille in omni genere disciplinarum. At ubi fueris ingressus, ostendit se statim Atrium peramplum, cujus interiores parietes monumentis Vestiuntur veterum Graecorum,
atque Romanorum, quae sunt omnia apte adeo disposita, ut Capitolinum , aut Veronense musaeum vix
32쪽
o xxix odesideres. Singula vero quid ego enumerem Tibi, quem nihil certe latet in omni antiquitate 8 prae-s ertim quum fuerint a Marchione praestantissimo M ho jam evulgata I 8 , & praeterea eruditorum hominum Risautellae , & Rico is notis disputationibusque illustrata. Unum praeterire non possum, quod admiratione quadam praecipua defixum me detinuit. Opus est marmoreum ab insigni artifice diligentissime perfectum, atque adeo eXpressum ad naturae veritatem, ut intuenti mihi miserabilem in eo caedem sculptam suavissimi vatis Orphei ro a Bacchantibus discerpti, sensum aliquem doloris extorserit. Inde Bibliothecam ingressus, omni genere librorum instructissimam, CGructiolum ibi offendi Placentinum, Abbas qui nuper fuit Generalis Canonicorum Lateranensium, mihi jam diu usu atque amicitia conjunctum, quo cum& librorum, & MSS.Codicum vetustatem, copiam, praestantiam inspexi, atque admiratus sum. Sed de his etiam nihil attinet dicere , quum Regiae Bibliothecae Praefectus Josephus Pusinus eruditissimus eorum indicem a I) accuratum ediderit in lucem, & locupletissime illustraverit.
In Regium deinde musaeum introductus, monumenta spectavi innumera ex aere, suo quaeque loco
33쪽
o xxx oloeo apte disposita; magno ibi numero Hermetes, Idola, Toreumata, Fibulae, sepulcrales Lucernae, Vasa, Paterae, Litui atque alia hujusmodi visuntur singulari opera, artificioque perfecta. Vis praeterea infinita numismatum antiquissimorum ex auro , argento , atque aere , quae magnus ille CARO Lus EMMANUEL I. ingenti impensa quum coemisset, & Roma usque exportari curasset, non tam artificio formarum delectant, quam cognitione veteris Historiae , & descriptione temporum erudiunt. Nihil autem studiosius tunc quidem visendum putavi, quam Tripodem illum, Tabulamque ex aere non ita pridem erutam ad Padum sexdecim millia passuum longe ab Augusta Taurinorum, inscriptamque GENIO. ET . HONORI. L. POMPEI. L. F. &c. INDUSTRIENSIUM. PA
Haec enim inscriptio satis commonstrare videtur locum , ubi antiquissimum illud Industri, Oppidum fuit, quod meminit Plinius ca3), cujus
ignorationem loci arbitror fuisse Geographis camsam erroris, ut illud cum Casalensi Urbe consum derent ; de Tripode autem hoc non dubito dicere, vix aliud simile antiquitatis monumentum, atque ita ab injuria defensum temporis, aliis in Italiae
34쪽
o xxxi o musaeis vidisse ; est enim ex aere tam miro artificio, ut etiam qui rudes harum rerum sunt, facile intelligere possint, scite factum, & venuste. Tres illum parvulae componunt columnae ex aere, aptae inter se se, atque connexae, quas aenei quidem a superiore parte nodi, ab infima annuli ita colligant, atque devinciunt, ut & intercludi, fleexplicari facile possit. Plurimum in eo sigillorum, plurimum operis. Altitudine est palmorum quatuor, latitudine pedis unius. Iam vero non minus sum speciem Urbis admiratus, quam hominum expertus humanitatem. Etsi enim Autumni tempore Principes Civitatis bene multi aberant, inque his Amplissimus CARDINALisDE LANCEis, qui ad L Justi Abbatiam suam diveraterat; tamen eorum, qui in Urbe remanserant, neminem non conveni. In primis autem -bi is piis Attinarum Ludreisum Merlinis Oratorem Pontificium, qui multis erga me benevolentiae signis non obscuris veterem, quae mihi Romae cum eo multos ante annos fuerat, familiaritatem renovavit, fuitque sane mihi permagnae voluptati videre hominem in tanta dignitate, quam pulche rime sustinet, nostrae veteris consuetudinis non immemorem. Deinde Arctis scopam AK0Iue Tauria
35쪽
nor a ), quem Virum gravissimum, humanis
simumque cognovi. Tum Comitem a S. Laurentio
Praesectum intimis Regis Consiliis, qui me de Sodalitatis nostrae rebus disserentem perbenigne audivit, & singulari in eo beneficio affecit, quod adictum ad Regem quam facillimum pollicitus, adesse jussit ad Villam Venaticum postero die. Venutica Villa est Regis admodum magnifica, ab Augusta Taurinorum longe millia passuum III. ad quam via ducit satis lata , & domibus utrinque egregiis, eademque omnibus forma elegantissime exornata. Nihil alibi videas magnificentius, nihil venustius, sive prospectus amoenitatem, sive pomtarum , atriorumque amplitudinem, sive Regii Templi molem, sive aedium substructionem, sive Iautam, vereque regiam supellectilem, sive hortorum delicias , sive ambulationum hilaritatem spectes. Theatrum denique, labirinthum, citriarium sane magnificum, & equorum nobilissimos
greges. Quae omnia adeo me ceperunt, ut supe has in eo genere veterum Romanorum Villas, de quibus tam multa Historiae commemorant, minus
admirarer . Ipso in ingressu obviam habui Eruit Caprunicum Romanum , summae virum nobilitatis,& Regis Familiarem, qui me quum. Regiam Villam
36쪽
o xxxm olam obirem, omni est humanitatis ossicio prosequutus. Introductus ad REGEM, qui cum una erat Filius ejus Benedictus Maurisius Dux Cabias ensis suavis simus, & magnae spei adolescens, commemorare vix possum, quanto me Venerationis, & voluptatis quodam sensu affecerit aspectus illius , quem domi, quem foris, quem bello, quem pace, singulari virtute, praestantissimo consilio acceperam. Qui fuit illius congressust quae dignitast quae comitate condita gravitast quae sapientiat Multus de Roma, multus de Gallia Cisalpina, quam ille totam victoriis suis peragraverat, multus etiam de me, S de Sodalitatis meae rebus sermo fuit ; mihi liberam Monasteria quatuor cas), quae in ipsius Ditione sunt, visitandi potestatem dedit ; mihi suam pollicitus est auctoritatem in iis, quae ad muneris
mei rationes pertinerent i me denique ita est allocutus, ut pietas, & clementia illius non obscure significaretur. Majorem autem natu Filium eius Sabaudiae
rem sat laudaverim, si Patris quam simillimum dixero ; in quo & virtutem eamdem, &eamdem erga me clementiam agnovi. Nam quis Regias Virgianes , forma, & modestia insignes, quis lectissimam Sabaudiae Ducis Conjugem satis pro dignitate lau-c dare
37쪽
dare possiti Quum ego multa huic de augustis ipsius Fratribus exposuissem, de Carolo Neapolitano Rege, quem praesens Neapoli colueram, de Pialino Inrante Hispaniarum , quem nobilissimum Hospitem ris) nostro hoc in Hospitaleti Coenobio exceperam, visa est oratio ipsi admodum jucunda,&permulta ejusdem erga me clementiae signa sunt consecuta. Denique hoc Tibi, PRINCEps EMINEM- Tissi ME, testari possum, mihi quum Regis ipsius, Regiaeque Familiae Virtutem, probitatem, beneficentiam, domus item, villae, atque Urbis magnificentiam , ordinem, elegantiam admirarer, simile quiddam venisse in mentem, atque illud, quod de Cyro narratur , ad eum enim quum Sardis venisset Lacedaemonius ille Lysander r7 , atque eLset hortum Cyri ipsius manu consitum, purpurae
nitorem, descriptionem domus contemplatus, recte, inquit, te, Cyre, praedicant, in quo virtus eum fortuna conjungitur. Item ego non poteram non beatissimum existimare REGEM , cui Liberi essent praeclara indole, fortunarumque ad omnem usum aD fluentia, domi dignitas, foris auctoritas, praesertim vero Virtus, unde omne praesidium petitur ad vitae, atque Imperii felicitatem. Habes, PRINCEps EMINENTIssIME, plicatam
38쪽
α xxxv orationem omnem suscepti itineris mei ad SARD191 ΑΕ REGEM. Quid autem causae fuerit, quamobrem Amgustae Taurinorum versatus sim ad VIII. Idus No vembris, hoc est diutius, quam animo destinaveram, altera Tibi breviore epistola exponam. Vale. Hospitaleti iii. Nonas Ianuarii
39쪽
tὶ Brixiana Quirinii Cardinalis opera numismatibus octo eleganister expressa refert Tabula, quam Brixianus Phi atris adiecit Italicis versionibus Epistolae Fabii υ rei , quamque aeri incisam Antistiti suo Brixienses obtulerunt hac Epigraphe rANTISTITI SUO POST LONGAΜ ROΜAE COΜMORATIONEM FELICITER REDUCI PLAUDENs BRIXI ANA CIUITAS NOUUΜ HOC OFFERT AMORIS SUI MONUMENTUM
ANNO EPISCOPATUS EIUS xxiii I.
1 Sacram aedem principem a solo exaedificaram Cuius rei, memoriaeque publicae retinendae causa, Septemviri Brixiae sacrarum aedium curatores beneficentissimo Principi .monumentum ex marmore posuerunt cum luculentissima inscriptione, quae est huiusmodi:
ANGELO MARIAE QUIRINIO S. R. E. CARDINALI BlBLIOTHECARIO BRIXIAE EPISCOPO QUOD PRAECLARO HUIC TEMPLO PERFICIENDO AB ANNO et in iocυ. AEDIFICARI COEPTO CURA Μ ΟΜNEΜ IMPENDENS PROPRIO AERE LARGE COLLATO ILLUD ARA MAXIΜAET SPLENDIDIS ALIIS ORNAMENTIS ΜUNIFICENTISSIME DECORAVERIT DIVINOQUE CULTUI AP ΜEX INSPERATO REDDIDERIT SEPTEM-VIRI BRIXIAE AEDIUΜQUE SACRARUM CURATORES GRATI ANIΜI MONUMENTUM ADHUC VIVENTI
P. P. ANNO DOΜINI Cio inCCXXXVII. Numisma item maximi moduli in eius honorem cudendum curarunt, in cujus area Brixianum Templum, in aversa vero parte legitur:
40쪽
ANTISTITIs SUI QUA EX INSPERATO CATHEDRALIS AEDES . t CULTUI DIUINO. APTA REDDITA EsΤPLURIBUS IAΜMONUMENTIS CELEBRAVIT LAUTIUSQUE CONCELEBRAΤBRIXIA GRATA
ANNO IUBIL. MDCCL. 3ὶ GIIegium Ecclesiasticum Huius oriographiam exhibet numinnis alterum, cuius haec est Epigrapher
PRODIGNOSCENDA VOCATIONE ORDINANDORUM BRIXIAE ERECTUΜA FUNDAMENTIS COLLEGIUM PLAUDENTE CLERO ET POPULO . . UNIVERSO ANNO IUBILEI
Bibliothecam eleganter conseructam' Quirinianae Bibliotheeae
conspectum refert numisma tertium sic inscriptum:
BIBLIOTHECAE A SE ERECTAE DOTATAEQUE COΜΜΟDO URB. BRIX. PRIΜARIO HUIUS ΜAGISTRATUI POSSESSIONEΜCONTRADIDIT ANNO IUBIL.
s 'I I. πινῶ, veI S. Praxesis Quatuor Romanas Basilicas ab Eminentissimo Cardinali Quirinio vel exaedificatas, vel instauratas, vel