장음표시 사용
21쪽
o xvm , jubent ut Augustam Taurinorum me conseram, cum ut controversias quasdam de Sacra AEde Parochiali S. Mariae Clavatiae in Vercellensi Di cesi nostrorum hominum fidei & curae jamdiu commissa funditus tollerem, tum ut praesens ea Monasteria obirem, quae in florentissima SARDINIAE REcis Ditione sunt.
Hic peto abs Te P. E. ut si quid hac in Epistola mea offendas, quod propter tenuitatem rerum, non satis dignum cognitione tua videatur,
id potius largiaris consuetudini scribendi nostrae,
quam ut occupationes tuas maximas interpellare voluerim.
Hinc igitur octavo mensis Octobris die, ni is Muisitatio nostrae Familiae Abbate Cancellario socio, & comite itineris mei discessi, & paucis vix elapsis horis in Castelliis pervenimus, quod ab Mone Vicecomite nomen habet. Hoc mille passuum indiolano abest, in eoque Monasterium situm est memoriae, & nomini S. Hieronymi dicatum; quod primus Mediolanensium Dux
Ioannes Galeatius nostris Hieronymianis committendum curavit, qui certe illud majorem in modum ornarunt, atque auxerunt. Ejusdem Monasterii Familiae, quae non infrequens est, istas
22쪽
o xix o praesidet digenerasis, uti vocant, Augustinus Medi lanensis e nobili Familia Murbanarum , qui mihi advenienti officia humanitatis omia praestitit,
Veni inde Mediolanum, exceptusque fui perhumaniter in AEdibus S. Damiani ab latibule Pis, Alexandro Serpretio Patritio Mediolanensi , qui &ipse jam Generalis nostrae Familiae Abbas fuit, &nostros illic summa cum prudentiae laude regit Monachos, qui neque pauci sunt, neque in Otaeundis nostrae disciplinae muneribus indiligentes.
At Mediolani quidem nihil mihi antiquius fuit, quam ut summa dignitate, & sapientia VL
convenirem, qui ea me benevolentia complexus est, ut nihil fieri possit humanius. Cave autem putes, in illa congressione nostra ullum alium sermonem ab eo mecum habitum fuisse, quam de Te. Ita multa mihi de magnitudine Animi tui, de Doctrina, de studiis optimis, praesertim Verode eximia liberalitate peducunde narrabat, ut mi raretur Te tot, tantisque, & tam distractis sumptibus unum posse satisfacere, quibus multi vix pos
23쪽
exaedificatam: Episcopale Palatium: Collegium Ecclesiasticum 3 : Bibliothecam eleganter conis structam , & Voluminum omnium plenissimam: Neque silebat quid Romae fecisses, aut in nostro Alexiano Templo, aut in iis Vel S. Gregorii, vel S. Marci, Vel S. Praxeris ue , ubi multa
ea tant monumenta liberalitatis tuae, non ad exigui praedicationem temporis, sed ad memoriam hominum sempiternam. Divinae hujus tuae liberalitatis testent aiebat esse Berotinum , ubi novum illud Templum, quod Catholici exaedificarunt, Tuis est pulcherrimis statuis ornatissimum ): esse Bavariam, ubi decus Fani Elatensis, quod est sane sanctum, atque apud eas Gentes religiosum, tini est non parva pecunia sublevatima 7 : esse Salisburgiis , ubi ad Monastici Gymnasii damnare sarcienda magnos sumptus fecisti: esse Gotibingam , ubi magnum adjumentum attulisti iis hominibus, qui propagandae sanctissimae Religioni 8
in tantis superstitionis tenebris naVant omnem ope
ram , & laborem suum: esse denique in omni fere Europa neminem, quin sibi persuaserit vel nostris hisce temporibus extitisse aliquem ex vetere illa
24쪽
Disciplina Principum Ecclesiastico um unde eximia bene , & liberaliter collocandae pecuniae exempla peti possent. 'Habet, inquit, Mixtis , habet Rcima in QUIRINIO alterum CAROLUM BORR MEUM, cujus tantae virtutis quum praeclarus sit
imitator s , nemini mirum videri deber, si quod ego de Sanctissimi Viri religioso. Sepulcro
magnificentius exornando cogitaverim ipse fere unus praestitit , atque ea ornamenta contulit, quae
partim inchoata, partim persecta esse non ignoras: Haec ille mecum, qui Tibi, PRINEEpς EM1NENTIssIME, gratulor de Tuis hisce verissimis lac ju stissimis laudibus. Etsi enim CARDINALII PUTEO-EONELLus singulari Te benevolentia prosequitur quod ejus sermo declarabat , tamen intelligebam equidem, quicquid dicebat non 'tam amicitiae, quam liquido veritati dare. Vidi namque ego ipse Signa ex Argento duo jam palam collocata in religioso SANcTI CAROLI monumento ; reliqua jam inchoata belle procedere, in quod opus multa mitilia unciarum argenti impendisti, in iisque eleganter atque affabre faciundis elucere industriam araque artificium praestantissimi Caelatoris ' At si Petrae. Octo autem esse voluisti ex argento optimo caelato, quae virginali habitu atque vestitu
25쪽
, is xxii oreferrent simulacra Virtutum, quae non tam animum sanctissimi Praesulis exornarunt, quam veri ut dicam Tuunt Ixi . Sed Vereor laudare pra dentem per litteras. Patere tamen, P. E. , quod semetio libere dicere: Hae tuae laudes, quae sane maxumae sunt, non sunt ullo modo cum ea conserem
dae , quam ex aedificatione Templi Alexidis es consequutus, si temporis si loci, si personarum, si finis ratio habeatur. Quae omnia attigi in ea Epi- sola , qua meum Librum de Templo, & CONnobio v. Bonifatii, ω Alexis amplissimo Tuo nomini inscribendum, dicandumque curavi , eritque se rasse aliquod aliquando tempus, quo plus otii nactus, hunc intimum animi mei sensum explicem fusius, atque ornatius. Quod si hac in re erro, lubenter erro , neque unquam ego hunc mihi errorem extorqueri patiar. Sed ut eo redeam, unde me non invitum tu
rum laudum quasi aestus , abripuerat , , Mediolanorum aberat CoΜEs PALLA VI Cmus Ia), qui .permultos 4bi annos Galliae Cisl nae , quae in Austrio-riuri Ditione est, admirabili quadam laude prae- est. Sed illum jam ante conveneram: mihi ad illius cognitionem aditum satis illustrem aperuerat SENATOR VERRIus 13 homo Tibi, PRINCE EMINEN
26쪽
TIssIME, non ignotuS summo genere , S pari pie, tale ac docuina, plurimaquC mr tractandis rebus politicis industria praeditus. De PALLAUICINO mistem sic habeto: Virum esse animo excelse, iisquavirtutibus, quae pertinent ad Rempubilaam gerendam, ita ornato, ut ita ejus dictis, factisque siligilis justitiam admirentur omnes, ingenium agnos, cant. Haec externa, & publieae; neque mota Iaud hilia interiora ut ita dicam ipsius, atque dom nica, quae facile cognovi: Studium artium opistimarum cum militari laude conjunctum propensionem in Litteratos singularem, facilitatem mmmm, suavitatem sermonis, Iiberalitatem, plenam praeterea elegantiae, de dignitatis domum: Tum Bibliothecam optimis, S concinne dispositis viam minibus refertam: Cui Bibliothecae praelisthim voluit esse Abbatem s- - hisminem certe eruis
ditum, atque ut scis de Historia Poetica optime meritum cIG. Mediolano igitur tertio Idus octobris quum
discessissem, .veni ad Monasterium sis Hire ' -- strum, quod Novaria proxime abest: cui Monasterio diligenter praeest Abbas Histo maes ex nobili Novariensi Familia mota , cujus Fa Ilae nomen
27쪽
ejusdem Monasterii fundationem, aliaque permulta
beneficia referimus accepta . Novariam ad ininistrabat MARCHIO SANCTAE IULIAE, Vir sane summus, qui jam pro-Rege in Sardinia fuerat. Hic ubi a cepit advenisse me, misit, qui officiose consalutaret, misit etiam munera satis large ad usum domesticum. Quare necesse mihi fuit illic morari po- stridie, ut convenirem Hominem in omni officio diligentissimum, eique, quas deberem, gratias agerem. Interim Urbem quum obirem natalibus celebrem Petri illius, qui propter ingenii acumen, varietatemque doctrinae Magister dicitur Sentemiu-rtis, Templum adii Gaudentio sacrum, cujus insuperiore parte Sacellum est ample, magnificeque constructum, ubi GAUDENTii ipsius Corpus a longa vetustate incorruptum Sarcophago asservatur ex nitida chrystallo argento illigata opere mirabili, omnibusque proponitur ad colendum. At Idibus Octobris Vercellas quum apprOpinquarem, obviam habui Bertonium Abbatem Canonicorum Lateranensium S. Andreae, qui suo me curru exceptum satis officiose coegit, ut apud se diverterem in Monasterio, quod naud scio an sit omnium illius Urbis clarissimum; Templum enim habet ornatissimum, uti architectonices ratio illa fert r
28쪽
oc xxv ofert, quam Gothicam appellant. Frons Templi marmorea, atque ad aspectum praeclara: Portae amplae, plurimis suffultae columnis: Turres quatuor singulari altitudine non minus Templi, quam Urbis ornamento. Quae quidem Urbs quam munita olim fuerit, apparet etiam e ruinis moenium,
quae belli furor initio hujus seculi prostravit, atque dejecit. In qua praeterea Urbe amplum est Xenodochium , & Templum maximum magno EusEgio dicatum, qui fuit illius Urbis Episcopus
sanctitate conspicuus . Templi autem aedificatio quadraginta innititur columnis, cui tamen multa adhuc desunt ad ornatum, atque perfectionem. At in Sacrario multa est ad usum supellex, multique pretii, atque artis: multae sunt Reliquiae Sanctorum insignes sed nihil fuit, quod studiosius considerarem, quam Euangelii Cod ex celeberrimus ciue ipsius Eusebit manu exaratus, & laminis ex argento caelatis illigatus , quem Codicem Mediolani ante annos quinque multae homo eruditionis Canonicus Ioannes Andreas Iricus evulgavit. Ρostridie ejus diei placuit eidem Bertonio Viro humanissimo mihi se comitem adjungere ad Alicis Vicum, qui millia passuum xv. Vercellis distat, nec procul abest a Pago Cabalisco, ubi animi causa rusticabatur P
29쪽
α xxvi γtrus Solarius Vercelli is Discopus, saneque comastodum accidit ut inviserem, atque illo adjutore uterer ad eas controversias sedandas, quaS antea commemoravi; qui mihi quidem visus est Vir hum,nissimus, atque egregio erga nos animo affectus. Decimo septimo Kalendas Novembris Clavrisian Arcem non ignobilem praetervecti , Duriamque Flumen Ponte satis longo transgressi Augustum
Urbem hanc non esse reliquis Italicis UNbibus dignitate, & splendore inferiorem, esse a tem pulchritudine, & elegantia quadam sua superiorem saepe audiveram. Est profecto ut dicitur; nam & situ est propter Fluminum belle fluentium, atque Alpium longe assurgentium aspectum peramoeno, & aedificiis abundat publicis, fle privatis, sacris, & profanis, quorum descriptione nihil fieri potest in eo genere persectius. Amplas praeterea porticus habet, frequentissima fora, diretias vias, quarum duae praestant sane ceteris. Una a Porta Nova ro incipiens ad magnificentissimam usque
Regiam explicatur. Altera a Porta Padana ad vetus Arcis Regiae aedificium. Utraque autem egregiis utrimque domibus continetur, quae nihil habent asperitatis in forma, nihil offensionis in Oradine
30쪽
o xxvir Ddine, adeo ut mirificam intuentibus praebeant exaequabili aedificandi ratione voluptatem. Neque vero praetermittenda sunt fora illa quatuor amplis. sima ad speciem Urbis ornatiorem maxime accommodata. Quid enim eo nobilius, quod in aspectu habet Regias aedes, & porticus, ubi Cohortes Praetorianorum excubant, ornatissimumque redditur
illa marmorea domo, quam milippus juvaria insignis nostra aetate architectus a solo fecit graecis, romanisque temporibus dignam Z Quid illo altero excellentius, quod ab veteri Arce nomen accipit ΤQuid ornatius Foro Sancti Caroli, quod porticibus cinctum est, & splendidissimis domibus, quae
item omnes aequabili ratione distributae, marmoreis columnis innituntur Θ Reliquum illud est ante Arcem munitissimam aeris laxitate, atque amplitudine omnium maximum, in quo multi arborum ordines, multaeque per ipsos ambulationes amoenae, ac aestivo maxime tempore gratissimae. Templa vero quid reseram, aut Virginis Confo- latae, aut S. Laurentii Ip) aut B. Amerii, aut alia complura celeberrima sane , & religiosa, quae is tantum non admiretur, quem nihil excelsum, magnificumque delectati Unum commemorabo, quod maximum appellatur , S. Joanni Baptisae sacrum; in