Castruccii Bonamici Commentariorum de bello Italico

발행: 1750년

분량: 163페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

61쪽

Lipvi TERTIUM. 37 quod locorum naturam ignorarent, neque Liguribus constantiae, si a nobilium exemplo legionariorum subsidio desererentur . Accedebat huc ut militari assuefacti disciplina Austria ci melius progrederentur quae caepissent loca, peritius defenderent. Ligures autem facile a signis discederent, magisque in singulis interficiendis militibus, quam in summa rerum

Austriacis nocerent . Erat tamen in

hoc bellandi genere illud Genuens1-bus Opportunum , quod levibus praeliis atterebatur hostis, quem

teriorem in dies locus alienus, tempus faciebat, S: Liguribus quotidiana

praeliandi consuetudine animus accedebat sectis praeterea spatium erat mittendi auxilia, quae per medias Bri tannorum classes parvis advecta navigiis in Genuae portum facile irrepebant. Pars IL H Au-

62쪽

ues DE BELLO ITALICO, Austriaci, Coronatae occupato se , no quod edito loco positum, pr pius an , instructis munitionibus, Arenario suburbano succedebant. --nuenses, qu longius illos arcerent,

a Porciferae amnis ostio ad eam exteriorem Urbis munitionem, quam For cipem appellant, comprehens colle, qui ab amoeno prospectu nomen accepit, aggerem perducere, atque instruere properabant, neque adaestis ex hostium munitione Britannicaque na-Vi, quae rei impediendae causa ad litus accesserat, telis deterrebantur, P minus pus urgerent. Quin etiam ipsi suorum tormentorum vi Austriacos, Britannosque Gabant, Franchinium' que interfecerant nefariam ulti crud litatem, qua ille in miseros Porciser nos omnia exempla cruciatus ediderat eademque celeritate ab altera Vr

63쪽

LIBER TERTIUS. v bis parte Albarens subui banum, ex celsioraque circum loca munire curabant, , sic sunt patriae tutandae studi incitati homines insueti militaris patientiae, ut rem multi peris, ac laboris, adhibitis militaribus archit istis, nobilissimisque ad opus viris excubantibus, brevi perficerent. Adventus Ducis Bousserti summa spe dc voluntate Civitatem compleverat; nec minus ipse, quam in Senatu confirmaverat, animo laborabat, ut Reipublicae Genuens amantissimus videretur. Nam , seu quid communicandum, seu quid administrandum esset ipse principes Civitatis benigne appellabat, ipse plebem effusa largitione incitabat , interdiu, noctuque obequitans, interim pedes, nihil apud hostes tutum, nihil apud suos languidum patiebatur. Namque Pars IL H ij etianai

64쪽

6 DE BELLO IΤALICO, etiam per eos dies Coronatae fano depellere Austriacos constituerat, ur banamque esse in armis militiam, seque ad nocturnam parare erupti nem jusserat Sagii dato, Omnes con Venerant. Ipse monendo, cohortandoque aderat Boustertius Movebantur etiam exemplo Iosephi Duratii, qui proVecta aetate, ut pe aliis, ita tunc armatus prodierat, nummosque populo spargens rem adjuvabat. Sed infregit consilium foedisssima coorta tempestas, adeout, proluentibus undique aquis violentissimis, neque amma homines tenere, neque pedem proregredi possent. senatus, cum multa, quae pertinerent ad sollicitandum statum Rei publicae, excitari in turba belli pos se existimaret , alliberrimumque Cen' seret in maximis rebus rummam

65쪽

LIBER TERTIUS. Coimperii apud unum esse, quaestioni

bus extra Ordinem exercendis quasi

dictatorem dixit Augustinum avo

tum, qui poena paucos, terrore Omnes

assiciens intestino scelere Rempublicam liberavit . Magnam interim a genti vim in bellum Genuensibus Rex Galliae dare, neque minorem Hispaniae Re liberalissime polliceri perseverabat , de auxilia uterque submittebat. Aucta classe, omnibus longe lateque litoribus occupatis, intentiores erant ad custodias Britanni. Genuenses ad recipienda auxilia, quae, classis metu , portu Onaeci continebantur, lx phaselos miserant, iisque praesidio naves longas duas . Nam commeatus propter ejusModi agilitatem navigio- ruri facilius elabebantur , minusque, si nonnulla sorte ex iis in cursu Cfenderent , deperibat militum, qui si

para

66쪽

6 1. DE RELL, ITALICO, paratim in plures erant phaselos inpositi Ac prim in noctem conjecti phaseli, obductaque summo mane nebula occultati Britannicam fefellerant chissem: deinde ubi diluxit, diuscus aque caligo est, apparuere. Quos cum audacius progrestas Britanni vidis sent, sperantes intercipi posse, praedatoriam subit navim, myoparonem, atque aphractum ad eos miserunt. γnuenses , eductis triremibus duabus,

conantes portum capere phaselos printegebant, praedatoriamque navim aestis morabantur telis. Eodem temp re naves longae duae Genuenses myoparonem aphractumque Britannorum,

commista praelio, dis inebant. Quae res magnum attulit phaselis ad incolumitatem momentum . Nacti enim spatium, cum Vehementius remos incitas sent, in portum Omnes refugerunt quos

67쪽

LIBER' TERTIUM. 6 3 quos statim, repulsis, elusasque Brutannis, naves longae, ac triremes consecutae sunt. Ea expectati auxilii spes,

is , ex praelio metus animos versabat

Civitatis, ut nemo fere Genuae fuerit, quin visendi causa altissima edi a moeniaque petens ex omni prospectu locum i spectaculo caeperit laetusque, confecto p praelio , gratulabundus ad portum procurrerit. At Britanni omnium dominatores marium. tanta sub oculis accepta ignominia, magnopere fremebant, eoque id magis, quod crebris sellicitabantur Austriacorum querelis, qui auxiliorum adventum eorum negligentiae , falses tribuebant. Nam Genuenses nautici, in ipsi h mines domestico maris usu valebant, parvulisque i navigiis, ' quibus cincredibili celeritate transmittentes, ad litora sese statim, adaque applicabant, at que

68쪽

DE BELI ITALICO, que ita Britannicarum impetum M vium fere semper fugiebant a Magna

praeterea es maritimarum rerum inconstantia, de dissicultas, utpote quas interdum malacia detinet, tempestas sis p assiigit, incertissimaeque semper res, ventus atque unda gubernant. Neque verb, dimissis quaquaversus aphractis, parum proficiebant Britarant, submis. 5aque etiam naVi, quae contra Nervium in anchoris consisteret, eamque esse partem, quae propter angustissimam Oram Genuam ducit conjectis infestam telis haberet, importari errain Urbem commeatus prohibebant, exscentionemque e loco facere tentaverant. Sed periculum verit , ubdLigures arma caeperant, ad navem statim refugerant, quam paulopost, sublatis anchoris, in altum remulco adducere coacti sunt. Illam enim Ligui

69쪽

LIBER TERTIUs. estures, duobus altilis noctu tormentis, repentino impetu telorum labefacta

verant.

Venerant tandem xii Subalpinorum cohortes, quarum Comiti occaesio permissiam erat imperium, atque is, capto, direptoque Vulture ad Sextum castra fecerat, ebque tormenta Savonens arce deducta, reliquaque, quae ad oppugnationem pertinent, terrestri desperato itinere, Britannicis navibus supportabantur . Aucto culemburgius exercitu , collem quendam,

in quo sanum est Misericordiae positum, Ligurum dejecto praesidio, facile potitur , qui collis abest ab Genua millia passuum ii. Genuensis eo amista loco, tametsi non maximi erat

momenti, tamen Vehementer propter

nimiam cujuscumque rei sollicitudinem perturbantur Boussertius, ne per rura II. I otium

70쪽

c DE SELL, ITALICO otium hostium incresceret audacia, Mi vulgi ingravesceret timor, signum dari, recipique collem, fanumque in perat, idque confeltim conatus effecturum se sperabat, propterea qubd amnis Porcifera, qui medius inter eos , qui fanum Obtinebant, reliquaque hostium praesidia fluebat, coortis imbribus, ea

nocte admodum creVerat, ut, quomi

nus alii aliis subsidio irent hostes,

impedire posse videretur. Dat nego tium Choveleni castrorum Praefecto, uti princeps praelium ineat. Ille urbanae militiae centuriis, Gallis, at que Hispanis aliquot ast impiis , ad hostes proficiscitur , in eosque, cum hora diei es et octava , impetum tacit, acerrimeque repugnantes, relictis inferioribus locis, ad finiam sese recipere cogit . Eodem tempore Comes Lannionensis , qui Geminorum Fra,

SEARCH

MENU NAVIGATION