Castruccii Bonamici Commentariorum de bello Italico

발행: 1750년

분량: 163페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

91쪽

LIBER TERTIU . 87bueratque rumor extremam esse in Urbe amem, grandique macie torridum populum sordidissimis rebus tolerari ut Civitatem ad voluntariam etiam deditionem inopia cogi posse Britannis persuadere Sculemburgius vellet. Sed Britannicae classis Praefectus navarchum in scapha Genuam cum caduceo miserat, qui per causam reddendae publice terae statum Civitatis diligentius specularetur atque is in Urbem intromissus, opiparaque a Boussertio mensa acceptus, dum ad Praetorium deducitur , reduciturque ad scapham, cibariorum copiam in viis expositam, quam etiam de industria Genuenses adauxerant, populique alacritatem conspicatus , quaecumque Viderat, Praefecto renunciavit Senatus

etsi intelligeret, cujus rei causa mi sus navarchus esset, qui nil ait gravioris

92쪽

ris negotii attulerat, tamen non inutile judicavit ad deterrendos hostes, vitidere ipsosmet , quam parata essent omnia ad Urbis defensionem. Respiraverant interim Genuenses, d Austriacos, qui praeter Opinionem non Vicerant, pro victis habebant. Diem noctemque in operibus, in m ris versabantur. Hispani , Gallique praesto erant milites, ducesque . Ad rat omnibus hortator Boufertius, nubiumque sibi ad quietem tempus relin cluebat. Sacerdotes ipsi, quibus postea ex S. C. gratiae actae runt, osse rebant se, armatique vigilias, atque excubias agebant. Ducebantur fosta, extruebantur aggeres Mariae inprimis Montanae fanum, atque Albarem se suburbanum propter loci opportunitatem , continuatis operibus, muniebantur lioricis adjectis muni

93쪽

L1ΗΕ TERTIUS . 'mentisque fossarum perfectis, moenia, quae circa Bisemnatem vergunt vallim ab hostium incursu defendebat, tur Tentabant praeterea, quo possent pacto Austriacos in suis divexa re munitionibus, Britannos sub

moVere, ne tormenta ad turiam ii bere exponerent. Pontonem enim,

quod genus est navis grave, de latum, eoque in portu ad materiem, saxaque convehenda uti solent , duo bus tormentis, duobusque item mortariis instructum, laneisque obtect una

culcitris ad defendendos milites ab ictu telorum, multis adductum funibus, scaphisque , cum duabus praesidio

triremibus , contra Sturiam colloca verant, ollisque repente incendiariis, continentique telorum actu Austria corum munitiones, Britannicas a ves infestas habere coeperant. Sed, PM QI. M coorti

94쪽

so DE BELLO ITALIC , coorta tempestate , dc Genuenses inportum se recipere Britanni in altum vela dare coacti sunt. Crebra etiam terra, dum Austriaci irrumpere, Genuenses , orboniique repugnare conantur, praelia fiebant. Comes annionens1s, d Augustinus Plianellius, ne, progressis ad mare Austriacis, ipsi intercluderentur , ScoH-ram reliquerant , praesidioque arci

Turriliae paucis militibus, Liguribus que relictis, ad eccum sese Mar garopolimque receperant. At Paris inellius Augustini r. Eques Ieroselymitanus monte Fasce si depellere Austriacos aggreditur. T nebatur ab iis mons duobus satis firmis praesidiis, , quod non longe eorum aberant castra, facile erat issidem, quodcumque submittere militum . arant cuna Sinelli, Ligures,

nunae

95쪽

L1BER TERTIUM. Inumero cl. Rei aliquis dissicultatem, periculique magnitudinem ostenderat: sed inellius, qui , relicta Melita, ad primum laborantis patriae nuncium Genuam Venerat , magnum aliquod pro Republica sicere properabat, incitabaturque gloriae cupiditate, o naturae quadam ferocia , inconsultaque rei bene gerendae, fiducia . Neque ejus cupiditati Ligurum studia d simi, de audaciam a principio fortuna prosequitur . Nam primum hostium praesidium, circiter quadraginta interseetis , expugnat. Hac re animadversa, ii millia expeditorum mulitum subsidio sitis Austriaci mittunt suspicati , paucis praemissis , multb

majorem affore Ligurum manum . Ne haec quidem res ab spe , impetuque inelliin moratur, temerC-que progressias praelium cum tanta

96쪽

1 DE BELLO IΤALICO, hostium multitudine committere, i

cumque adoriri praemunitum non dubitat. Neque vari certamine pugnatum est, cum Austriacorum numero deterriti Ligures praecipitem subit incertis itineribus, per silVas, d montes fugam arripuissent Ictum jaculo inellium , prolabentem aegre humeris impositum Ligur e

praelio quidam auferre conatur . Vulneratus Ligur vulneratum relinquere Pinellium cogitur , cujus statim A striaci conclamantes victoriam caput praecidunt . Deposcenti tamen Fratri corpus ad sepulturam conceditur cumque funeris causa relatum G nuam esset ad exequias cohonestandas frequentissima convel ait civitas, graViuterque doluit , tantam fortitudinis indolem abreptam aetatis gloriae

astu quodam tam cites defecisse.

97쪽

tur, Bellinsulanus, educto ex hiber nis exercitu, fratrem suum quitem Jeroselymitanum , virum, consilii magni, dc virtutis, receptis eri na, Planasiaque insulis, cum Ohor tibus xv. , equitibusque nonnullis

Ocelum versus in eas partes, quae Barcinonetam vallem attingunt, proficisci jubet; ipse, exploratis host tum rationibus, aliud capit initium belli.

Minensis Bellinsulanus, conjunctis , transductisque flumen Varum

copiis, eadem celeritate, qua fuerant relicta, Nicaeam , Montem-Albanum, Villamque Francam oppida recipiunt , atque ad Albintemelium perveniunt, . arcemque oppugnare instituunt, eo demque tempore Pignatiellium prae mittunt, qui cum primo agmine

Remopolin, progressus, quam possit latis

98쪽

94 DE BELLO ITALICO, latissime ostentationis causa perVagetur.

Leutronius, qui jussu Regis Sardiniae eis locis praeerat, simul ac adesse

Borbonios cum ingenti armatorum multitudine nunciatum est, quorum adventum, viresque fama, ut fit, multis auxerat partibus , prim ad montes se convertit, qui Oneliensem tractum cingunt, approperatisque munitionibus irrumpentes demorari or-bonios coepit. Sed postea, deditione ipsius arcis Albintemelii cognita, quae

per eos dies facta fuerat, cum ne montibus quidem munitionibus satis confideret, atque eum Omnia deesse viderentur, missis confestim ad Sculemburgium, occaesiumque numciis, quanto ipse in discrimine versetur, ostendita nec si hiostium impetum sine eorum auxilio sustinere posse perscribit. Illi eodem periculo,

iisdem

99쪽

L13gil TERTIUM IJhGem permoti rumoribus, quas instituerant, disjectis munitionibus, impositisque in Britannicas nave tormentis, receptum parabant. Quae clum administrant, redduntur iis interim a

Rege Sardiniae literae, quibus Oppi

gnationem Genuae, mistis Omnibus, quam maturinae perfici jubebat eamque , audita Sculemburgii in Bisamnatem vallem eruptione, ad exitum spectare arbitrabatur. Itaque rursus exponunt Britanni tormenta, rursus apparantur aggeres, iterumque oppugnatio fervet, summa utrinque vi certatur. Postea vero quana Bellinsulani Fratris copias ex altera parte ad alpes augeri, ex altera Bel linsulanum ipsum Minensem , capta arce Albintemelii, secundum mare ad liberandam Genuam accele rare , nec tantis rebus gestis, ullo

adhuc

100쪽

s, DE BELLO ITALICO, adhuc Genu moenia telo vim potuisse cognovit Sardiniae Rex, s1muta Praefecto Britannicae classis certior factus est, nihil esse in obsidione spei adversus Genuenses, qui omni

bus rebus abundabant, rei moram timens, desperans exitum, commutato repente consilio , suas e Liguria Opias revocat , debitaque ex foedere Austriacorum auxilia a Scule

burgio reposcit. Namque admodum verebatur, ae copiis dissipatis, atque interclusis si iis, ab hostibus ci cumsisteretur , neu, dum alienis inhia bat, sua ipse amitteret. Abstrahebatur aegre ab oppugnanda Genua culemburgius , ce tamque sibi eripi e manibus victo riam querebatur sunt etiam plerique, qui existiment, suturum fuisse, ut Genua expugneretur, si perseverare

SEARCH

MENU NAVIGATION