M. Tullii Ciceronis Fragmentorum tomi 4. cum Andreae Patricii Striceconis adnotationibus

발행: 1565년

분량: 496페이지

출처: archive.org

분류: 로마

351쪽

LITTERAS tuas ualde expecto, quas stripsisti post

nuncios strarum rerum, & de morte Treboni j: non enim dubito quin mihi consilium tuum explices. Indigno scelere & ciuem optimum amisimus , di prouinciae possessione pulsi sumus,quam recuperari facile est. Neque minus turpe, aut flagitiosum erit,post recuperari Antonius adhuc est nobiscum: sed mediusfidius& moveor hominis precibus, &timeo, ne illum aliquorum furor excipiay: plane

astuo . Quod si scirem, quid tibi placere sne solicitudine essem: id enim optimum esse persuasum esset mihi. Quare quam primum Fac me certiorem quid tibi placeat. Cassius noster Syriani, legiones Syriacas habet, ultro quidem a Murco,&a Marcio, & ab exercitu ipso accersitus . Ego scripsi ad Tertiam sororem, & ad matremi, ne prius Merent hoc,quod optime ac felicissime gessit Cassius,quam tuum consilium cognouissent, tibiq;uisum esset. Legi orationes duas tuas,quarum altera Kal.Ian. usus es ; altera de litteris meis, quae habita est abs te contra Calcnum . Nunc scilicet hoc expectas, dum eas laudem. Nescio, animi, an ingenii tui maior in his libellis laus contineatur. Iam concedo, ut ues Philippici uocentur, quod tu quadam epistola iocansi inripsisti . Duabus rebus egemus Cicero, pecunia,

352쪽

diri , ut aliqua pars militum istinc ittatur nobis, uel secreto con silio aduersus Pansana,vel aetione in

senatu ; altera,quae magis est necessaria,neque meo

exercitui magis, quam reliquorum . UQc magis do leb, Asiam nhs amisisse, quam istae uexari a Dolabella audio, ut iam non uideatur crudelissimum cius facinus interfectio Treboni j. Vetus Antistius metamen pecunia subleuauit . Cicero filius tuus sic mihi se probat, industria patientia,labore animi magnitudine , omni denique ossicio, ut prorsus nunquam dimittere uideatur cogitationem cuius sit filius. Quare quoniam effcere non possum, ut pluris facias eum, qui tibi est carissimus, illud tribue iudicio meo, ut tibi persuadeas non sore illi abutendum gloria tua, ut adipiscatur honores pate nos. ii Kalend. Aprilis, Dyrrhachio.

Cicero Bruto S.

DAT Is mane a.d.r II.Id. April. Scaptio litteris,eodem die tuas accepi, Kas April. Dyrrhachio datas,

uesperi: itaque mane prid.Id. April. cum a Scaptio certior factus essem, non esse eos profectos, quibus pridie dederam,& statim ire, hoc paullulum exaraui, ipsa in tui ba matutinae salutationis. De Cassio laetor,& reipub. gratulotamihi etiam,qui repugnante, & irascente Pansa sententiam dixerim, ut Dola hella bello Cassius persequeretur. Et quidem audacter dicebam, sine nostro S. C. iam illud eum bellum gerere . De te etiam dixi tum, quae dicenda pu

353쪽

ideo delectari Philippicis nostris. Quod me de A tonio consulis; quoad Bruti exitum cognorimus, custodiendum puto. Ex his litteris quas mihi misi sti, Dolabella Asiam vexare uidetur, & in ea se g 'rere teterrime. Compluribus autem scripsisti, D labellam a Rhodijs esse exclusum; qui si ad Rhodum accessit, uidetur mihi Asiam reliquisse. Id si tita est, istic tibi censeo commorandum; sin eam si mel cepit, mihi crede, non erit, at in Asiam censeo persequendum . Nihil mihi uideris, hoc tempore, melius acturus. Quod egere te duabus necessarijs rebus scribis,supplemento,& pecunia, difficile consilium est, non enim mihi occurrunt facultates,quibus uti te posse uideam, praeter illas, quas sebatus decreuit, ut pecunias a ciuitatibus mutuas se m res. De supplemento autem non uideo quid fieri possit. tantum enim abest,ut Pansa de exercitu suo, aut delectu tibi aliquid tribuat,ut etiam moleste serat, tam multos ad te ire uoluntarios. quo modo γquidem credo, quod iis rebus, quae in Italia decem nuntur, nullas copias nimis magnas esse arbitretur; quomodo autem multi suspicantur, ne te quidem nimis firmum esse uelit, quod ego non suspicor. iQuod scribis te ad Tertiam sororem scripsisse,ut ne prius ederent ea,quae gesta a Cassio essentiquis mihi uisum esset, uideo te ueritum esse, id quod uerendum fuit, ne animi partium Caesaris, quomodo

etiamnunc partes appellantur, uehementer commouerentur. Sed ante quam tuas litteras accepiamus, audita res erat, & peruulgata , tui etiam t

354쪽

M. T v L L. C Ιc Est. νbellari j ad multos familiares tuos litteras attulerant. .are neque supprimenda res crat, praesem tim cum id fieri non pos et, neque, si posset, non diuulgandum potius, quam Occultandum putaremus. De Cicerone meo, &, si tanta est in eo qua n-

tum scribis, tantum scilicet, quantum debeo, gaudeo si, quod amas eum, eo maiora facis, id i p- sum incredibiliter gaudeo, a te eum di ligi.

: li cicero Bruto S.

QUAE litterae tuo nomine recitatae sunt Id. April. in senatu, codemq; tempore Antonij credo ad te scripsisse tuos: quorum ego nemini concedo. Sed nihil necesse erat eadem omnes; illud necesse, me ad te scribere,quid sentirem de tota constitutione huius belli, & quo iudicio essem,quaque sentelatia.uolutas mea Brute de sui lima rep. semper eadem fuit, quae tua.: ratio quibusdam in rebus, non enim omnibus, paullo fortasse uehementior. Scis mihi sena Per placuisse, non rege selum, sed regno liberari

Temp.Tu lenius, immortali omnino cum tua laude;

sed quid melius fuerit, magno dolore sentimus .Re

centi illo tempore tu omnia ad pacem quae orati ne confici non poterant, ego omnia ad libertatem, quae sine pace nulla cst. pacem ipsam bello, atque armis cisci posse arbitrabar. Studia non deerant arma poscentium; quorum repressimus impetu, ardo remq; restinximus. Itaque res in eum locum uene a at,ut,nisi Caesari Oelauiano deus quida illam men. tem dedisset, in potestatem perditissimi bominis ,

355쪽

uides hoc tempore ipso quod sit,quantumq; , certamen. Id prosccto nullum esset, nisi conservares es.set Antonius. Sed haec omitto . res enim a te gesta memorabilis, & pene caelestis repellit omnes reprehensiones; quippe, quae ne laude quidem satis idonea assici posti t. Extitisti nuper uultu seuero; exe citum , copias, legiones idoneas per te breui tempore comparasit. Dij immortales,qui ille nuncius, quae illae litterae, quae laetitia senatus, quae alacritas ciuitatis erat Nihil unquam uidi tam omnium consensione laudatum. Erat expectatio reliquiaru Antonii , quem equitatu , legionibus magna ex parte spoliaras. Ea quoque habuit exitum optabilem. Nam tuae litterae, quae recitatae in senatu sunt, &imperatoris, & militum uirtutem, & industria tuoru,in quibus Ciceronis mei declarant. Ods tuis

placuisset de his litteris reserri,& nis in tempus turbulen tissimum, post discessum Pansae consulis, incidissent, honos quoque iustus, & debitus dijs immortalibus, decretus esset. Ecce tibi Id. April. aduolat mane celer Pilus, qui uir, dij boni,quam grauis,quam constans, quam bonarum in rep. partita Hic epistolas affert duas, unam tuo nomine, ait

ram Antonij. dat Seruilio trib. pl. ille Cornuto,r citantur in senatu. ANTONIVS PROCOS. Magna admiratio, ut si esset recitatum, Dolabella imperator, a quo quidem uenerant tabellarij: sed nemo Pili similis, qui proferre litteras auderet,aut

magistratibus reddere. Tuae recitantur breues illae

quidem, sed in Antonium admodum lenes. ueli

mentet

356쪽

M. T V L L. CICER. Iomenter admiratus senatus. mihi autem non erat explicatum, quid agerem. falsas dicerem quid si tu

eas approbassesὸ confirmarem non erat dignitatis tuae. itaque ille dies silentio . Postridie autem cum sermo increbuisset,Pilusq;oculos uehementius hominum offendisset, natum omnino est principi u ma me. De procos.Antonio multa; Sextius causae non. defuit. Post mecum ; quanto suum filium, quanto meu in periculo futurum, diceret, si contra procos. arma tulissent. Nosti hominem,causae no defuit.Dixerunt etiam alii .Labeo uero noster, nec signum tuum in epistola, nec diem appositum: nec scripsisse ad tuos, ut soleres. Hoc cogere uolebat, falsas litateras esse, &, si quaeris,probabat.Nunc tuum est con silium Brute de toto genere belli. uideo te lenitate delectari, & eum putare fructum esse maximu,prae

clare quidem, sed aliis rebus, alijs temporibus lo--cus esse solet, debetq; clementiae. Nunc quid agitur Brute templis.deorum immortalium imminet hominum egentium,& perditorum spes,nec quid--quam aliud decernitur hoc bello,nisi utrum simus, . nec ne. Cui parcimus ξ aut quid agimus His ergo consulimus, quibus uictoribus uestigium nostrum nullum relinquetur Nam quid interest inter Dola bellam, & quemvis Antoniorum trium ρ quorum sicui parcimus,duri fuimus in Dolabella. Haec ut ita sentiret senatus, populusq; Rom. & si res ipsa coge

bat, tamen maxima ex parte nostro consilio, atque. auctoritate perfectum est. Tu si hanc rationem non probas, tuam sententiam defendam, non relinquameam. Neque dissolutum a te quidquam homines c a expectan

357쪽

. FRAG. EPIST pectant, nec crudele . huius rei moderatio se . lis est,ut in duces uehcmcns sis,in militcs liberalis. Ciceroncm meum, mi Blute, uelim quam plurimutecum habeas. Virtutis disciplinam meliorem reperiet nullam, quam contemplationem, atque imit tionem tui. XVI. Kal. Mai.

Vcritus fortasse, ne nos in Catonem nostrum transs ' ramus illinc mali quid, argumentum simile no

Nam eloquentia, quae admirationem non habet, nullam iudico. h ct eum amorem, & eum, ut hoc uerbo uta is Dorcm in consilium aduocabo.

Ego cum in gratiam redierim ci in Ap. Claudio,& ret dierim per Cn. Pompeium.ego ergo cum redierim.

Selmo nullus, scilicet nisi de te. quid enim potius Tum Flauius. Erras, inquit, tabellarie, & ego ibia

dem orans inter coenam exoraui.

Quine thid . Praestat, enim nemini imperare, quam alicui seruire sne illo enim uiuere honeste licet, cum hoc uiue di nulla condicio est .

358쪽

Sim ne borius uir,si hoc suadeam minime. Suaseris crinenim est finis, utilitas eius; cui quisque suadet. . recta sunt. quis negat ξ Sed non est semper rectis in suadeqdo locus .i

M. Tullii Ciceronis ad

M. filium. lib. I.

m ARE eifice, & elabora, ut excelleas

Ad eundem lib. II.

MCui ego, quibuscunque rebus potero Albentissime μ' - mn commodabo. ,

Ad eundem ex libro incerto

Ceteris delitis

359쪽

philosophiae quidem praecepta nost da, uniendum

M. I ullii Ciceronis ad Li-

- a cinium Caluum epist. lib. I. . 'Prisc.lν Τ V LI moleste, quod litterae delitae sunt mihi a te redditae. Non. Au- Praesentit animus, atque augurat quodam modo,quae futura sit suavitas.

M. Tullii Ciceronis ad

Axium epist. lib. I. re Fronto. AD M. Bibulum adierunt. Fronto. Si tu nos aliquid adiutare potes.

fueron. ia 4 Caesa antonsulatu confirmauit regnum, de quo, dilis cogitarat.

. M. Tullii Ciceronis ad in

Catonem epist.

N. ηiva NEC idcirci, mihi desiderandamindignitatem

meam s

360쪽

M. T V L L. C I c E R. t, meam, quod eam multi impugnarint, sed eo magis recolendam, quod plus desiderarint. ' -

M. Tullii Ciceronis ad

Cerelliam epist.

M. Tullii Ciceronis ad

L. Plancum epist.

NAM neque deesse rei publicae uolo, neq; superesse. G sit

M. Tullii Ciceronis ex

epistola incerta.

DATA Lupercalibus, quo die Antonius Caesari. eri Ne ulli sunt pedes faceti. ac deliciis ingredienti mol- O . , Μ e v.

SEARCH

MENU NAVIGATION