장음표시 사용
464쪽
Index auctorum, merum memorabilium.
Uenense, ex omina Stesia Iordani Zileti,
466쪽
In adnotationes ad tomos IIII. Fragmentorum
T R V M ne conuicitim uetustati fieri, quae ipsam eorum Ciceronis librorum quasi uitam extinxerit,& integritatem ac soliditatem illorum quasi foedissima quadam tempestate lacerarit: an gratia haberi debeat, quod quasdam utiquet reliquias, uelut ex naufragio tabulas, conse uarit, ad nosque transmiserit, non est, mea quidem sententia, de quo magnopere possit dubitari. Etsi sint enim, qui amissarum rerum desiderio aestuantes,aconuicijs uix abstineant, bene tamen gratus, & mundana omnia, ea mortalitate, qua constant, metiens animus, non uereor, quin gratias sit potius illi habiturus , quae pleraque seruauerit, quam frustra Obtrectaturus, quae nonnulla sustulerit. Cum enim ipsius tanta sit uis & potestas, ut omnia, quae aliquando orta sunt, possit, cum libuerit, iure quodam suo abolere, ad idemque illud principium , unde prodierant, deducere, profecto, si quando ex hac ista legis suae acerbitate remittit, & quippiam, cum perimere u niuersum potuisset, excipit, parteque saltem ex aliqua retinet in uita, ac tuetur, in eo magis illam debemus benencio quodam praecipuo , quam iure & potestate communi uti censere, nosque etiam propterea magis ad gratiam, quam ad contumeliam excitare. Ac mihi quidem de iis rebus attentius cogitanti, omniumq; momenta diligentius perpendenti; quanquam immortale illud&diuinum M. Tulli j ingenium tanti est, ut uestigia etiam ipsius omnia immortalitate dignissima existimem, tamen, cum chartas ipsas & membranulas intueor, rcm unam fragilem intimis & caducam, in qua haec ista uestigia fixa ad posteritatema a a impressam
467쪽
impressaq; suerunt, magis me hercle mirandum uidetur, aluauid
ad nos, cx iis, in tanta imperiorum omnium clite rerum uarieta-tc de nata latione, pcruciasse,quam aliquid interire potuisse. Quid enim est ad dilatiirnitatem instabi Ilus potuit, iis rebus, in quibus ea rclicta & consignata fuerunt Θ Et tamen diuino quodam
beneficio, atque miraculo singulari ad nos usque dcuenerunt. Et erimus lic ingrati & maligni, ut cum aliorum scriptorum aeque nobilium multa librorum millia cum ipso nomine, immo cum uestigio amissa, cum tot statuas , arcus, templa, trophaea saera, marmora absumpta: parum dico: cum tot, inquam, urbiu, regionum, prouinciarum, regnorum , imperiorum, ipsa etiam cadaucra,quae diu proiecta iacuerunt,c medio sublata uideamus, in Ciccrone tamen, non deorum prouidentiam , in conseruatis multis, agnoscere, sed iacturam nostram in paucis amissis deplorare uideamurλquorum sane imbccillitas, & a marmorum ac umbium firmitate longe aberat, & ea fuit, ut omnia uno atque smili interitu inuoluere potuerit. Quod quia certe factum non cst, cum seri potuerit, grata magis beneuolentia prosequi, quam conuicio & maledicto excipere debemus, magisq; id quod reliquum factum est, cum praesertim plura reliqua facta sint, in lucro deputare, quam id quod amissum cst, cum amissa non nimis
multa sint, in damnis ducere debemus. Fatendum cst enim, &quidem cum grati animi significatione falcndum, corum, quae a M. Cicerone conscripta olim litterisq; tradita fuerunt, plura re his adhuc nostris temporibus cxtarc integra , ad usum utilitatemq; nostram , quam tempus & uetustas uiolarit. Ad Tarquinium sane olim Rom. regem Sibylla uenis c dicitur cum nouem libris uenalibus, maxima multarum rerum & reipub. Rom. necessariarum cognitione plenissimis. Quos cum carius indicasse regi uideretur,spreta ah, eo irrisaq; , t rcs ex ijs confestim in ipsus conspectu exu siit, & nunquid sex reliquos tantidem uellet cmere , rogauit. Quod cum rex multo etiam quam antea magis irridens recusaret, tres item alios libros de reliquo illo numero in ignem c uestigio anus coniecit,regemq; an postremos tres tanti-Am uellet emere, quaesiui Cuius rex constantiam admiratus,
quod antea uniuersorum librorum pretium nimis grande fuisse reputabat, id reliquiis illis persoluendis, summa cum animi at
468쪽
eestate, Iussit numerare. Quid iam nobis iaciendum existima mus, quibus prosecto uetiistas in Ciceronis conservandis libris, multo magis quam Sibylla suis ipsa monumentis fauisse uidet ηratque indulsisse. Equidem non tam muliebriter lamentandum , quam uiriliter agendum est, nec tam uetustas ipsa maledictis uexanda, quam danda opera est, ut, id quod in reficiendis euersis urbibus flatilisq; quotidie fieri videmus , nos quoque, qua posse sumus, in istis a uetustate uiolatis ruinis Ciceronis instaurandis, aliquando claboremus, studiumque & operam nostram cum ad praesentium temporum commoditatem reseramus, tum posteri tati etiam ipsi approbemus: quod eit bonorum uirorum,S de genere humano optimc merentium maxime proprium, Ex quo fit, ut praeclare sane mihi fecisse uideatur Carolus Sigonius Mutinensis, quem ego iitrum ob communem amicitiam , nisi iucundissime, ob illius autem eruditionem&doctrinain, nisi honestis. sine , nominam non possum : qui cum superioribus temporibus fractos & conmillos consulares fastos marmoreos incredibili l bore & iligilantia consolidasset, timidiata autem plus minus parte mutilatos rcstituissct, nuper etiam ad rnedicinam amissis nisCiceronis libris faciendam animum conuertit,tantumq; effecit, ut primus,post paucos quosdam,qui ad cam rem uoluntatem magis& conatum, quam uires aut facultatem attulerant, dignum nomine & existimatione sua operaepretium seos euideri possit, tot fragmentis ex tenebris in lucem producendis, tot etiam productis in ordinem redigedis,3 redactis explicandis. Qui cum mnobis quoquc ipsis, qui tunc cum Uenctiis fami liari ter,cii Andri Duditio Sbardellato Episcopo Quin lucecclesiensi. &St.Fogelu edrio philosopho ac medico excellenti ,rimiliaribus iuncia
stris,comiciacramus, atque ex Italia lana tum in Poloniam redeu-tcs ualere iubebamus, ait diuiset, operam quoq; nostram aliqua-do iisdem meditandis rebus non defuisse, magnopere sane nobis auctor fuit, ut quidquid id esset, quod nostro studio consectum in hoc genere haberemus,ad se ex Polonia mitteremus. Itaq; nos ctiam auctoritato ipsius adducti, cum in Poloniam pestilentiae tunc terroribus agitatam,ita uenissemus, ut proprer solitudinem Cracoui. e urbis, rusticari ipsi quoq; maxime neccsse habcrcinus, inchoata tu & rudia adhuc nostra illae uestigio recognouimus,
469쪽
quaeq; nos post ipsum quidem , praestare tunc posse putauimus, quantum licuit praestitimus,librosq; aut per eum initi tutos fragmentis pleri'; locupletavimus, aut nos ipsi quoque,ex reconditis maxime & abditis locis erutos,instituimus: omnes autem in quattuor tomos contulimus, in iisq; omnia quae potuimus, uel ex libris,uel ex coniectura ipsa certe quidem emendauimus,scholiis etiam, quod illustrari oportere putauimus, illustrauim iis, in omnibusque, si non ingenium, aut eruditionem, at diligentiam certe nostram praestare conati sumus: sicu ti in priore editione nostra potuit apparere. ae tamen ipsa diligentia,cum magnis quibusdam, & eruditis uiris augeri deinceps posse uideretur, idque nobis sane per epistolas eorum significaretur, incensi praeterea insanimatiq; senilis, ut ad ueteres in hoc genere cogitationes illas nostras,aliquid,si modo quid cuiusmodi, in his nostris, a studio litterarum alienis occupationibus,praestare possemus,recentioris cumuli adiicereinus. Quod quidem partim iam nonnulla ex parte fecimus, cum fragmenta, quae post maximorum uirorum industriam, ipsi opera & studio nostro eruere alicunde potuimus, una cum aliis mixtim posuimus, partim etia, id quod ad omnia illa perpolienda & uberius aliquando cxplicanda pertinere uidebitur,deinceps facturi sumus. Interea modo, quae accessio in fragmentis ipsis, peculiari nostro labore & diligentia receperandis, facta fuerit, tam priore,quam posteriore hac editione, peculiariter hoc loco & speciatim exponamus.
470쪽
POST CETEROS, EDITIONE PRIORE.
Etenim multum posse ad saIutem alterius,honori mul - tis: parum potuisse ad exitium probro nemini fuit. ' '