M. Tullii Ciceronis Fragmentorum tomi 4. cum Andreae Patricii Striceconis adnotationibus

발행: 1565년

분량: 496페이지

출처: archive.org

분류: 로마

431쪽

extanta

. F R Α a. P H A E N O M. Obscura specie stellarum Cassiopea.

Hanc autem illustri uersatur corpore propter Andromeda, aufugiens aspectum moesta parentis. Huic Equus ille iubam quatiens fulgore micanti Summum contingit caput aluo: stellaq; iungens Vna, tenet duplices communi lumine formas, Aeternum ex astris cupiens connectere nodum . SExin contortis Aries cum cornibus haeret.

E quibus hinc subter possis cognoscere fultum:

Iam coeli mediam partem terit, ut prius illae Chelae, quum pectus quod cernitur Orionis. Et prope conspicies paruum, sub pectore claro Andromedar signum, Delioton dicere Graii Quod Bliti, simili quia forma littera claret rHuic spatio ductum simili latus extat utrunque. At non tertia pars lateris: nam non minor illis, . Sed stellis longe densis praeclara relucet. Inferior paullo est Aries, & flamen ad Austri . . Inclinatior. atque etiam uehementius illo Pisces, quorum alter paullo praelabitur ante, Et magis horrisonis Aquilonis tangitur alis, At quae horum e caudis duplices uelut esset catenae Dicuntur, sua diuersae per limina serpunt, Atque una tamen in stella communiter haerent, Quam ueteres soliti Coelestem dicere Nodum. Andromedar laeuo ex humero, si quaesere perges, Adpositum poteris supra cognoscere Piscem.

432쪽

M. T V L L. C I C E R. E pedibus uatum summo natus Ioue Perseus. Quem summa ab regione Aquilonis ssamina pulsant. Hic dextram ad sedes intendit Cassiopeae, Diuersosq; pedes vinctos talaribus aptis

Pulverulentus, uti de terra lapsu' repente, In coelum uictor magnum sub culmina portat. At propter laeuum genus omni ex parte locatas rasta . Parvas Vergilias tenui cum luce uidebis, Hae septem uulgo perhibentur more uetusto

Stellae, cernuntur uero sex undique paruae, At non interiisse putari conuenit unam, ta l-'Sed frustra temere a uulgo ratione sine ulla Septem dicier, ut ueteres statuere poetae, Aeterno cunctas aeuo qui nomine dignant,

Alcyone, Merope iue Celeno, Taygeteque, iElectra, Steropeque, simul sanctissima Maiar '

Hae tenues paruo labentes lumine lucent. At magnum nomen signi, clarumq; uocatur,

Propterea quod ad aestatis primordia clarent, Et post hiberni praepandens temporis ortus .

Admo net ut mandent mortales semina terris.

Inde Fides leuiter posita,& conuexauidetur .l Mercurius paruus manibus quam dicitur olim i

Infirmis fabricatus in alta sede locasse, Haec genui ad laevum Nis delapsa rcsedit, Prisc.D. Atque inter flexum genus & caput Alitis haesit. Nanque est Ales avis lato sub tegmine coeli

Quae uolat, & serpens geminis secat aera pennis. Altera pars huic obscura est, ct luminis expers, i ni Altera nec paruis, nec claris lucibu ardet, si i Sed mediocre iacit quatiens e corpore lumen. IHaec

433쪽

Prisc. l. 6

FRAC. PHAENO M. . lHaec dextram Cephei dextro pede pellere palmam Gestit: i am uero clinata est ungula uehemens Fortis equi, propter pennati corporis alam, Ipse autem labens geminis equus ilic tenetur . , Piscibus: huic ceruix dextra mulcetunAquari . . 'li' loqim Serius haec obitus ferrat iussit equinis l. '. 'I s ti IQuam gelidum ualido de corpore frigus anhelans ' A Corpore semifero magno C.ipricornus in orbe. Quem quum perpetuo uestiuit lumine Titan diII Brumali flet, iis contorquet tempore cursum .ae, Hoc cave te ponto studeas committere mense: si non a ANam non longinquum spatium labere diurnum Non hiberna cito uoluetur curriculo nox: . l l Il 'Humida non sese uestris Aurora querelis . fAOcytisostendet clari praenuntia soliς. At ualidis aequor pullabit uiribus Auster, O ATum fixum tremulo quatierur frigore corpus um MISed tamen anni iam labuntur tempore toto, rei 3 Nec cui signorum cedunt, neque flamina uitant, Nec metuunt canos minitanti murmure fluctus: Atque etiam superi naui pelagoq; uacato AMense, sagittipotens solis cum sustinet orbem. l INam iam itim minus exiguo lux tempore praesto est. iHoc signum ueniens poteruut praenoscere nautae, Nam prope praecipiti an te licebit uisere nocte, Q. ii Vt sese ostendens emergit Scorpios alte, Posteriore trahens flexu m ui corporis arcum. ii. HIam supera cernes Arcti caput esse minoris, IEt magis erectum ad su in mu ni uersarier orbem. 1 l 'Tum sese Orion toto iam corpore condit -- Extrema prope nocte, & Copheus conditur ante, Lumbo -

434쪽

M. TVLL. CICER. Lumb orum tenus a palma depulsus ad undas. Hic mi re uacans fulgens iacet una Sagitta Quam propter nitens penna conuoluitur Ales Et clinata magis paullo est Aquilonis ad auras'. At propter se Aquila ar denti cum corpore portat Igniferum mulcens tremebundis aethera pennis, Non nimis ingenti cum corpore, sed graue moestis Ostendit nautis, perturbans aequora, signum. Tum magni curuus Capricorni corpora propter Delphinus iacet, haud nimio lustratu' nitore Praeter quadruplices stellas in fronte locatas, 'Quas interuallum binas disterminat unum: 'Cetera pars late tenui cum lumine serpit. Illae quae sulgent luces ex ore corusco,

Sunt inter partes gelidas Aquilone locatae Atque inter spatium& laeti uestigia solis: At pars inferior Delphini fusca uidetur Inter solis iter, simul inter flamina uenti Viribus erumpit qua summi spiritus Austri.

Exinde Orion obliquo corpore nitens Inseriora tenet truculenti corpora Tauri rQue R. qui suspiciet in coelum nocte serena

Late dii persum non uiderit, abdita uero Cetera se speret cognoscere signa potesse. Nanque pedes su bter, rutilo cum lumine claret Fervidus ille Canis stellarum luce refulgens. Hunc tegit obscurus subter praecordia Vesper: Nec toto spirans rabido de corpore flamma Aestiferos ualidis erumpit flatibus ignes.

Totus ab ore micans iacitur mortalibus ardor.

Hic ubi se pariter cum sole in culmina coeli

β Extulit,

435쪽

M. T V L L. C 1 C E R. . Nanque etiam Eridanum cernes in parte Iocatum Coeli, funestum magnis cum uiribus amnem. Quem lachrymis moestae Phaethontis saepe sorores

Sparseruul,laetum moerenti uoce canentes

Hunc Orionis sub larua cernere planta iSerpentem poteris, proceraq; uincla uidebis, Quae retinent Pisces caudarum a parte locata, Flumine mixta retro ad Pistricis terga reuerti. Hic una stella nectuntur, quam iacit ex se Pistrix e spina ualida cum luce refulgens. Exinde exiguae tenui cum lumine multae Inter Pistricem fusae sparsaeq; uidentur. Atque gubernaclum stellae: quas contegit omneis Formidans acrem morsum Lepus: his neque nomen Nec formam ueteres certam statuisse uidentur. Nam quae sideribus claris natura polluit, Et uario pinxit distinguens lumine formas, Haec ille astrorum custos ratione notauit, Signaq; signauit coelestia nomine uero. Has autem quae sunt paruo sub culmine fusae .

Consimili specie stellas, parilique nitore,

Non potuit nobis nota clarare figura.

Exinde, Australem soliti quem dicere Piscem,

Voluitur inferior Capricorno, uersus ad Austrum, Pistricem obseruans, procul illis Piscibus haerens. At prope conspicies experteis nominis omnes,

Inter Pistricem & Piscem quem diximus Austri, Stellas, sub pedibus stratas radiantis Aquari.

Propter Aquarius obscurum dextra rigat amnem, Exiguo qui stellarum candore nitescit.

E multis tamen his duo late lumina fulgent: is a Vnum

436쪽

Vnum sub magni pedibus cernetur Aquari, Quod superest, gelido delapsum flumine sontis, .

Spiniferam subter caudam Pistricis adhaesit . . 1 Ast omnes stellae perhibentur nomine aquai Hic aliae uolitant paruo cum lumine clarae, LI: HAtque priora pedum subeunt uestigia magni t Arcitenentis,&obscurae sine nomine condunt. DInde Nepae cernes propter fulgentis acumen Aram, quam flatu permulcet spiritus Austri, Exiguo superum quae lamina tempore tranat: lNam procul Arcturo est aduersa parte locata, IArcturo magnum spatium supra dedit: orbem l Iupiter hunc paruum inferiore in parte locauit. Hic tamen aeterno inuisens loca curriculo nox, Signa dedit nautis, cuncti quae noscere possent, Commiserans hominum metuendos undique casus. Nam quum fulgentem cernes sine nubibus atris Aram sub media coeli regione locatam, A summa parte obscura caligine tectam, Tum ualidis fugito deuitans uiribus Austrum rQuem si prospiciens uitaueris, Omnia caute Armamenta locans, tuto labere per undas, Sin grauis inciderit uehementi flamine uentus, Perfringet celsos defixo robore malos: lo Vt res nulla feras possit mulcere procellas, ii INi parte ex Aquilonis opacam pellere nubem Coeperit, & subitis auris diduxerit Ara. Sin humeros medio in coelo Centaurus habebit, Ipseque caerulea contectus nube feretur, Atque Aram tenui caligans uesti et umbra Ad signorum obitum uis est me tuenda Favoni.

Ille

437쪽

σM. T V L LU C. I C E R. Ille autem Centaurus in alta sede locatus, Qua sese clarum collucens Scorpios inseri, Hac subter, partem praeportans ipse uirilam, Cedit, Equi parteis properat coniungere Chelis ..Hic dextram porgens, quadrupes qua uasta tenetur, Quam nemo certo donauit nomine Graium, Tendit, & illustrem truculentus caedit ad Aram. Hic sese infernis e partibus erigit Hydra , Praecipiti lapsu flexo cum corpore serpens. Haec caput atq ue oculos torquens ad terga Nepai, Conuexoq; sinu subiens in serna Leonis

Centaurum lani contingit lubrica cauda. In medioq; sinu fulgens cratera relucet, Extremam nitens pluntato corpore Corvus

Rostro tundit. & hic, Geminis est ille sub ipsis

Antecanem, Graio Procyon qui nomine fertur. Haec sunt quae uisens nocturno tempore signa Aeternuinq; uolens mundi pernoscere motum, ILegitimo cernes coelum lustrantia cursu. ii

Nam quae per bis sex signorum labier orbem Quinque solent stellae, simili ratione notari Non possunt: quia quae faciunt uestigia cursu,

Non eodem semper spatio portata teruntur Sic malunt errare uagae per nubila coeli Atque suos uario motu metirier orbes. Hae faciunt magnos longinqui temporis annos,

Quum redeunt ad idem coeli sub tegmine signum.

Quare ego nunc nequeo totos euoluere cursu S.

Verum haec quae semper certo uoluuntur in orbe iFixa simul magno sedem gentibus orbes. Quattuor aeterno lustrantes lumine mundum, Orbes

438쪽

si potes, inuenies supero conuertier orbe Quinque pari spatio, partes tres esse relictas, Tempore noctu' no quas uis inferna frequentet Alter ab infernis Austri conueletitur auriS, Distribuens medium subter secat hic Capricornum, 'Atque pedes gelidum riuum fundentis Aquari, Caeruleaeq; seram caudam Pistricis, & illum Fulgentem Lepore, inde pedes Canis. & simul ampla ,

Argolicam retinet crebro cum lumine Nauem, Teygaq; Centauri atque Nepai portat acumen rInde Sagittari defixum possidet arcum, . Hunc a clarisonis auris Aquilonis, ad Austrum, Condens postremum tangit rota seruida solis, Exinde in superas brumali tempore flexu Se recipit sedes: huic orbi quinque tributae Nocturnae partes, supera tres luce dicantur. Hoste inter mediam partem retinere uidetur Tantus, quantus erit collucens lacteus orbis, In quo autumnali atque iterum sol lumine uerno Exaequat spatium lucis cum tempore noctis.

Hunc retinens Aries sublucet corpore totus , Atque genu flexo Taurus connititur ingens. itorion claro contingens corpore fertur. Hydra tenet flexu Crateram, Corvus adhaeret.

Et paucae Chelis stellae simul Anguitenentis Sunt genua, & summi Iouis Ales nuntius instat. Propter Equus capite & ceruicum lumine tangit. Hosce aequo spatio deuin istos sustinet axis,

Per medios summo coeli de uertice tranans. Ille autem claro quartus cum lumine circus Partibus extremis extremos continet orbes.

439쪽

8 FRAG. PHAENO M. Et simul a medio media de parte secatur, Atque obliquus in his nitens cum lumine sertur: Vt nemo, cui sancta manu doctissima Pallas Solertem ipsa dedit fabricae rationibus artem

Tam tornare cate contortos posset orbes,

Quam sunt in coelo diuino lumine flexi,

Terram cingentes, ornantes lumine mundum,

Culmine transuerse retinentes sidera fulta. Quattuor hi motu cuncti uoluuntur eodem et Sed tantum supra terras sem per tenet ille Curriculum, oblique inflexus tribus orbibus unus Quanto est diuisus Cancer spatio a Capricorno, Ac subter terras spatium par esse necesse est, Et quantos radios iacimus de lumine nostro, Queis lunae convexum coeli contingimus Orbem, Sex tantae poterunt sub eum succedere partes, Bina pari spatio coelestia signa tenentes. Zodiacum hunc Graeci uocitant, nostrici; Latini Orbem Signiferum perhibebunt nomine uero: Nam gerit hic uoluens bis sex ardentia signa. Aesti r est pandens feruentia sidera Cancer. Hunc sub ter fulgens cedit uis torva Leonis, Quem rutilo sequitur collucens corpore Virgo. Exin proiectae claro cum lumine Chelae. Ipsaq; conscquitur lucens uis magna Nepai: Inde Sagitti potens dextra flexum tenet arcum. Post hunc ore scro Capricorn v s u adere pergit. Humidus inde loci collucet Aquarius orbem. Exin squamiferi serpentes ludere Pisces, Queis comes est Aries obscuro lumine labens, Jnflexoq; genu proiecto corpore Taurus,

440쪽

M. T V L L. CICER. Gemini clarum iactantes lucibus ignem. Haec sol aeterno conuerit lumine lustrans ,

Annua conficiens uertentia tempora cursus. Hic quantum terris convexus pellitur orbis, .

Tantundem ille patens supra mortalibus extat, Sex omni semper cedunt labentia nocte, Toticoelum iussus futientia signa reui sunt, Hoc spatium transns caecis nox conficit umbris Quod supera terras prima de nocte relictum est Signifero ex orbis & signorum ordine sultum.

Quod si solis aues certos cognoscere cursus, ortus signorum nocturno tempore uises. Nam semper signum exoriens Titan trahit unum . Sin autem ossiciens signis mons obstruet altus, Aut adiment lucem caeca caligine nubes, Certas ipse notas coeli de tegmine sumes, ortus atque obitus omneis cognoscere possis. Quae simul existant cernes, quae tempore eodem Praecipitent obitum, nocturno tempore nosces.

Iam simul ut supero se toto lumine Cancer Extulit, extemplo cedit delapsa Corona,

Et loca conuisit cauda tenus insera Piscis.

Dimidiam retinens stellis distincta Corona

Partem etiam supera, atque alia de parte repulsa est: Quam tamen insequitur Piscis, nec totus ad umbras Tractus, sed supero contectus Korpore cedit, Atque humeros usque a genibus,cancrumq; recondit Anguitenens ualidis magnum a ceruicibus Anguem. Iam uero Arctophylax non aequa parte secatur et Nam breuior clara coeli de parte uidetur,

Amp lior infernas depulsus possidet umbras.

SEARCH

MENU NAVIGATION