장음표시 사용
301쪽
hre,dignam, clamauere. Fratres vero ipsi numero fere quinquaginta conuenerant, & clamantibus illis personam illam Ioannis quidem Grammatici, virum prudelem, ornatum moribus coprehenderunt,
ct eum inuitum,& renuentem, iubilando, cathedra supersedere fecerunt. Ipse aute indignu & infelicem se cora nobis omnibus clamitabat. Deinde facta est actio venerabilis sacra,& monachus virga in manucius Pastorale posuit,& eu ad locu Abbatis in Capitulo statuerunt. Continuo Decanus primum,postea fratres omnes pedibus eius, ut moris est, aduoluunt tur,& unicuique pacis osculum ipse donauit. Electo autem eo, nucium Callisto Potifici dirigit Congregatio, significans Ioannem Grammaticum electum fuisse. Audiens igitur Apostolicus, quod regulariter electio illa fieret,complacuit ei,& confirmavit. Diem bus autem non multis excursis, praedictus Pontifex
Callistus Monasterium Sanctae Sophiae aduenit, &inter Missarum solemnia XIV. Κ alend. Septembris
praefatum Ioannem Grammaticum, quem Congregatio Monasteris elegerat in Abbatem, consecrauit. Die vero ipsius consecrationis Dedicatio Altaris B. Mercuris celebratur in Sancta Sophia. Diebus autenon multis elapsis,prius ad praedicti Roffridi electionem Pontifex Callistus inducias posuit, ut ad constitutum tempus ieiunij mensis quidem Septembris
consecraretur. Cumque ad id ventum est, magno cum honore,& diligentia eum in Sacro Beneuentano Palatio Presbyterum statuit.In crastinum autem die Dominico coram Episcopis decem numero, semdis Beneuentanae suffraganeis, illum ad Pontifica-em Insulam sublimauit : inter quos Venerabilis
302쪽
Ioannes Monasterii Sanctae Sophiae Abbas affuit; die vero consecrationis ipsius festiuitas Sancti I nuarij celebratur. Hoc anno biduo post consecrationem praedicti Archiepiscopi Roffridi , Callistus Pontifex , consilio accepto,deposuit Stephanum,qui tunc Reesor fuerat ,& ordinauit Rectorem Rossem annum Diaconufilium Rossem anni Monachi. Anno II 2I. Dominicae Incarnationis, & tertio anno Pontificatus Domini Callisti Secundi, Summi Pontificis,& uniuersalis Papae, mense Martio IV. Indictionis. Hoc anno Domina Labinia Abbatissa Monasterij S. Mariae a Porta summa,infirmitate valida
detenta est.Videns itaque se ad mortis transituri tendere, consilio accepto, cunctas ancillas Dei sorores suas vocari praecepit, quibus vocuis, ita eas alloquitur: Credo vestram non Iatere prudentiam, Sorores charissimae, quantum erga Monasterium istud,& vestram charitatem laborum perpessa sum. Vnde, Deo fauente,&vestris orationibus succedentibus, status Monasterij huius enituit, S ad perfectionis culmen attinxit. Nunc autem,sicut conspicitis,validae infirmitatis periculo teneor, & certa sum ab hoc corpore cito dissolui: familiaritatem igitur vestram suppliciter postulo,quatenus petiti nibus meis faueatis; praesertim cum,Deo teste,nihil praeter Monasterij proficuum a vobis petiero . Prae- uidi enim corde post meum discessum discordiam electionis oriundam , & Monasterij causas ad detrimentum peruenire. Vnde si vestrae placuerit charitati,uiuente me, dissidium hoc auseratur,&persona, quam dixero, Abbatissam statuamus. Quid plura Bethle-
303쪽
Bethleem filiam Cirardi Comitis de Gr cis pates
cit. Audita itaque persona eis complacuit, &studiuelectionis laudauerunt. His actis,praedicta Domina
Labinia Abbatissa migrauit ad Dominum. Continuo Roffridum Beneuentanum Archiepiscopum, &Rachisium S. Modesti Abbatem accersiri iubent, ut factum illud firmarent,& statuerent; qui vero petitionibus earum fauentes factum illud firmauerunt. Diebus autem non multis elapsis, Archiepiscopus ipse Monasterium aduenit,& Abbatissam illam stacundum ordinem regulae nobis, & multis alijs viris consecrauit aspicientibus, ad cuius sacratione Ioannes venerabilis Abbas Monasterij S. Sophiae,&praedictus Rachisius Abbas Sacti Modesti conuenerunt quarto die intrante Mensis Aprilis. Hoc anno XVIII.Κalend. Iunil Robertus de Montestsco a Rogerio filio Trogisij, & fratribus suis apud Beneuentum gladiis, heu miser, laceratus est; quem si, Lector, aspiceres capite horribiliter caeso, membrisque eius diuisis,& per partes diffusis, miseratione motus lac marum fontem super eo produceres , & de tali, tantoque homicidio mirareris, Pr dictus autem Ioannes Monasteris TSophiae Abbas venerabilis cum quibusdam fratribus ad cadauer illud properauit, & eo viso mirabiliter horruit, mirabiliusque lacrymatus est. Nec mora, illum taliter cruentatum ad Monasterium perduci praecepit, quem iuxta ritum Christianorum occisorum sep lierunt.Confestim Comes Iordanus Montem fuscuproperauit,&pactis interuenientibus suae castellum
illud obtinuit potestati. Eodem anno supradictus Potifex Callistus, exer D d a citu
304쪽
citu congregato, super Ciuitatem nomine Sutrimtetendit. Gregorius autem ille,quem praedictus Rex in Pontificem statuerat, Ciuitatem ipsam obtinebat. Quid longius morore viribus sumptis, Ciuitatem illam comprehenderunt, & Gregorium illum, turpissime,vltra quam credi potest, iniuriis afflictum ligauerunt. Deinde illum super Camelo imponentes, Romam taliter captiuum , & vestibus propriis exutum perduxere IX. Κ alend. Maias. Pontifex igitur Callistus Deo,& Petro Apostolo gratias agens,gaudio magno repletus, Urbem triumphans ingressus est :dcinde consilio inuento,ad Monasterum S. Trinitatis,quod Cauae dicitur,illum delegauit. His ita peractis praedictus Pontifex Callistus,consilio inuento,Salernum iuit, quinto die intrante mensis Septembris,ut pacis firmamentum cum Duce Guillelmo,& Rogerio Comite confirmaret. Hoc anno IV.Κalend. Septembris Archiepiscopus Salernitanus nomine Alfanus defunctus est. Quo defuncto, Callistus supramemoratus Pontifex Romualdum Diaconum Cardinalem Archiepiscopum Salerni consecrauit mense Septembris me
Hoc anno Robertus S cIauus obiit decimo die stante mensis Decembris,& Rachisius Abbas Sacti Modcsti, ad cuius obitum Ioannes Venerabilis Abbas Monasterij S. Sophiae cum quibusdam Fratribus
properauit. Continuo cadauer eius ex more param
tum ad Monasterium sepeliendum perduxit. deinde peractis exequiis in tumba quadam marmorea positum est.
Aliud quoque si placuerit explicabo ; septimcn . namque
305쪽
CHRONICO N. 222 namque die Κalendarum Martiarum Agnes Abbatissa Monasterij S. Petri Apostoli, quod situm est intra Ciuitatem Beneuentanam, in sacro Beneuentano Palatiosascendit,& super Bethleem Abbatissam Monasterij Sanctae Mariae, quod est constructum ad Portam Summam conqu sta est,uidelicet,quod contra voluntatem suam Abbatissa effecta esset de prq- dicto Monasterio Sanctc Mariae, affirmans quidem Monasterium illud suae ditioni positum, & Monasterio Beati Petri subditum esse. Apostolicus a
tem hoc audiens,praedictam Bethleem vocari praecepit,ut iustitiam ex hoc consequeretur. Continuo adueniens quqrimonias audiuit,& per Ad uocatos
suos respondit, se dictis illius fidem dare non debere,nisi rationibus scriptis, quae dixerat, probaret. Tunc Apostolicus,quia valde infirmabatur,& curia in conspectu suo seruare non poterat,Dionysio Tusculano Episcopo,& Chrysogono Cancellario, Roberto Pariensi,& alijs Cardinalibus praecepit, ut super hoc negotio Iudices existerent, & discordiano utriusque Monasterij,rationibus cognitis, sedarent;
quod &sactum est . His ita decursis praefata Agnes Abbatissa per Advocatum suum ostendit priuilegium quoddam,per quod Leoprand olim Dux Ciuitatis Beneuentanae concessit ,& tradidit praedicta Ecelesiam Sanctae Mariae cum omnibus suis pertia neniijs sub iure ,& dominio praedicti Monasterij S. Petri Apostoli.Ostendit item priuilegia,quibus Pandulphus Princeps,& eius successores confirmauerat eandem Ecclesiam S. Mariae sub potestate iam dicti Monasterij B. Petri. Iterum protulit alia priuilegia,
munimina ipsius, sonasterio pertinentia.Ad hic
306쪽
iam dicta BethIeem Abbatissa Monasterii S. Mariae
per Ad uocatum suum produxit in medium chartari& instrumenta eiusdem Monasterio pertinentia, in Nuibus continebatur, a quinquaginta annis iam praeteritis, & usque ad praesens Abbatissam continuatim in Monasterio S. Mariae praefuisse,ex quibus prior fuerat Labinia nominessecunda Sicelgarda , - aliae, quarum nomina in earum instrumentis legebantur. Nos autem memoris ducimus ex moderno tempore Abbatissam Labiniam eidem Monast rio secundam praefuisse. Similiter in ipsis muniminibus legebatur, Praepositas ipsi Monasterio per se causas ,& negotia, di praefuisse, & egisse. Ostensis itaque ab utraque parte priuilegijs,& munitionibus illis,& lectis,praedicti Cardinales Iudices dati in partem euntes.super auditis querimoniis sententiam protulerunt: ventilata igitur sententia ex communi consulto Domino Papae Callisto eam intimaudire,ut ipse,quam inuenerant, sententiam confirmaret.Callistus autem Pontifex absque mora, dicta
eorum S confirmauit,& fidem attribuit, & sententia talis fuit, videlicet, Ut praedictum Monasterium S. Mariae a modo, & perpetuo propriam habeat Abbatissam,a Romano quidem Pontifice consechanda, ita ut Sororum congregatio apud idem Monasterium S. Mariae degentium potestatem habeat eligendi Abbatissam, qualem voluerit, saluo tamen a censu , quem pars Ipsius Monastes ij persoluat annualiter ad praedictum Monasterium S. Petri, quatuor oblatas si uicat,& duos cereos In Natiuitati Domini,in Resurrectione totidem, in Assiimptione B. Mariae totidem. Super etiam sententiarn ipsania Ap
307쪽
Apostolicus ipse scribi praecepit,& a cunctis pr fatis
Cardinalibus constitutis super hoc Iudicibus,testari mandauit. In quo vero libello iudicij ipse Psitifex manu propria se subscripsit. Confirmata itaque, dc sic roborata tali sententia , praedicta Bethleem venerabili Abbatista illam delegauit talibus,& tantis
ornatam Cardinalium testimonijs, quatenus amodo,& perpetuis temporibus pars Monasterij ipsius
quieta permaneat,&sine aliqua, a parte B. Petri, perturbatione,molestiaue consistat. Praeterea priuia legio signato,confirmauit idem monasterium S. Mariae cum omnibus possessionibus ei pertinentibus ,
quatenus omni tempore inuiolatum permaneat,&sine cuiuslibet contrarietate vigorem obtineat. Anno II et a. Dominicae Incarnationis , &quarto anno Pontificatus praedicti Domini Callisti Secundi Summi Pontificis,& uniuersalis Papae mense Martio XV. Indictionis. Hoc anno Dux Guillelmus filius Rogerij Ducis ad Rogerium Comitem filium Rogeris Comitis Siculorum descendit , conquerens de Iordano Comite Arianensi, ut ei auxilii manum,& virtutis militum,& diuitiarum ei largiretur, quatenus eius auxilio de Iordano Comite vltionem perciperet. Cumque Dux ipse ad Comitem illum applicuisset, precibus muItis, lacrymisque t liter exorsus est. Ad vestram Comes egregie descendi potentiam,tum pro consanguinitatis vigore,tum pro diuitiarum tuarum magnitudine de Iordan Comite querimoniam facturus,& suppliciter postu-Ians,ut vestro vallatus auxi Iio super illo v Iciscar.Nacum die quadam ego Ciuitatem Nuscum intrarem, en Comes ille Iordanus militum suorum caterua
308쪽
stipatus ante Portam ipsius Ciuitatis aduenit,& co-tumelias multas,& conuicia mihi inserens minatus est,quia mantellum tuum c curtabo. Deinde Cliuitatem ipsam Nuscum circ aquaque perlustrans omnino depredatus est. Ego vero quia praeualere in eum non poteram, inuitus sustinui, & diem rogaui ultionis. Et his actis, Comes ille horis omnibus multis, variisque afflictionibus nos dehonestabat. Quid multae Medietatem suam Patermitanae Ciuitatis,& Messanae, & totius Calabriae Dux ille eidem Comiti concessit, ut ei super his omnibus auxilium
Iargiretur. Continuo sexcentos milites, ct quingentas uncias auri ei largitus est. Nec mora: Dux ille
adueniens terram Comitis Iordani aggrediens die S.Ioannis Baptistae Castrum Rose tum,& alia multa ei abstulit. Inde procedens in festiuitate Sanctorum Ioannis,& Pauli Castellum Montis Iouis insiliens, igne,ferroque illud consummauit; & quinquaginta milites ibi comprehendens, arma eorum , S spolia secum gaudens deportavit. Et inde procedens C stellum Apicis,ubi Comes ille morabatur, obsedit. Ad Ducis namque auxilium Crescentius Cardinalis tunc Rector Beneuentanus cum Beneuentanorucoetu sestinauit . Quid multis I Comitem illum,& Castrum Apicis suae obtinuit potestati. Comes itaque Iordanus,Ducis pedibus, sicut ipsi vidimus,
qui aderamus,prostratus, misericordiam ei postulavit. Dux autem precibus multis coactus praecipue
Comitis Rainulphi,qui aderat, liberum eum,& ubi vellet abire permisit: qui vero Comes Montem-sus cum properauit: & his actis Ciuitatem Ariani,
ct totius sui Comitatu sconfinia, eius subinisit potestati. E
309쪽
stati. Cumque Comes ille Iordanus Motemiustum
- ascendisset,dies quindecim ibi moratus est . Continuo Landulphus de Grqca eius aduersarius conspiratione firmata eum de Monteiusto eiecit, qui taliter eiectus castrum Morconis adluit, ibique per annum habitavit; quibus ita patratis Dux ipse Monte Coruinum Salerni proximum obsedit. Fulco itaque Dominus Castri illius, quia resistere non poterat, Castellum illud Ducis submisit potestati. Eodem tempore Richardus filius Guarini de Formari a vibianis suis est trucidatus. Audiens autem Dux praenominatus taliter Richardum illum trucidatum esse congregato exercitu Montem Vicum festinauit, &inauditam de homicidis illis accepit ultionem, &Castellum illud igne,ferroq; consummauit; & duos Presbyteros, qui ad mortem illius consenserant, Ia- queo suspendit. His, alijsque negotijsita decursis, Dux ille milites,quos a Comite Rogerio acceperat, ei remisit, cumque sicut praediximus, Iordanus Comes exhaeredatus fuisset, consilio Ugonis Infantis, S Raonis de Bostone,& Raonis de Fraineta inuento, Castellum Paludis comprehendit. Audiens aute Dux praenominatus Castellum illud captum fuisse, exercitu aggregato Castrum illud obsedit mensibus tribus. Tandem Dux ille videns, quia sic cito capi non poterat,Principem Iordanum Capuanorum ro. gauit, ut ei auxilium praeberet ,& pro auxilio Ois rendo Castellum Apicis, & Acernum ei largitur. Continuo Princeps ipse congregato exercitu super
Apicis Castrum aduenit, & ex hac parte in plandie
castrametatus est. Praeterea Dux ipse Beneuentanis
mandauit,ut neque sibi,neque Comiti Iordano au-
310쪽
xilium praestarent , ct daret eis,& concederet totas fidantias,& pensiones, quae a Castello Fenuculo, devserite ad Castellum Montissustuli exibant de haereditatibus Beneuentanorum; quod Beneuentanis
complacuit,& sic pactis firmatis iuratu est ab utraq; parte. Cumque Comes ille Iordanus taliter se coactum aspiciens, in manus praedicti Principis se,& Castellum Paludis summisit: & ipse cum suis praedictis consociis inde exeuntes ad propria reuersisunt,Comet vero Iordanus Castrum Morconis ingressus est;& sic pace firmata Princeps ipse Capuam reuertes, temporibus multis Castrum Apicis ,& Acernum obtinuit. Deinde Dux ille super Castrum Morcone milites ,& peditum cateruas opposuit, cogitans &Comitem, & Castellum illud suae obtinere ditioni, quod facere minime potuit. Deinde Dux praefatus Salernum adluit, & de multis, variisque sudoribus, quos perpessus fuerat, requiem adeptus est: sicque usque ad diem obitus sui Terra sui Ducatus a bellorum turbinibus siluit,& quieuit Et ipso anno,du decimo die intrante mensis Augusti copia piscium in Caloris flumine apparuit,ita quod mulieres,dcubri manibus tantum,sine retibus,capiebant. Anno II 23. Dominicae Incarnationis,& quinto anno Pontificatus Domini Callisti Secundi Summi Pontificis,& uniuersalis Papae,mense Martio,primae Indictionis, supradictus Callistus Pontifex consisto salutis accepto, ultramontanos omnes sere Epist pos,& Archiepiscopos, & Abbates, & totius, ut incamataliae Ecclesiarum Pastores accersiri praec pit, quatenus, Sancta Synodali confabulatione si mala, pactum cum Imperatore Henrico positum
