Antiqui chronologi quatuor Herempertus Langobardus Lupus Protospata Anonymus Cassinensis Falco Beneuentanus cum appendicibus historicis. Ab his variae exterarum gentium in Neapolitanum Regnum irruptiones, praelia, ... veridico stylo describuntur. Nun

발행: 1626년

분량: 432페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

331쪽

GrimoaIdum Barensem,&Tancredum vocari pra cepit, ut omnes unanimiter aduersus Comitem SicuIorum insistant,quod &factum est.Comes itaque Rogerius sentiens Apostolicum cum exercitu vali. do militum,& peditum, O Baronibus illis aduersus se venientem in montana secessit,deuitans Apost lici virtutem,ne aliquo modo aliquid ei sinistrum

contingeret,& sic per quadraginta dies Apostolicus ille ardenti Sole mensis Iulij fatigatus Comitem illum obsedit. Interea praedictus Princeps,quia delicati corporis erat,& laborem sustinere non poterat, caepit a fidelitate Apostolici declinare, excogitans qualiter castra eius dimitteret,& ad propria reped ret,& tentoria sua amoueri fecit, & iter arripere conabatur . Apostolicus itaque Principis fraudem, &aliorum Baronum deprehendens, pactis interueniet-tibus, Ducatum praedicto Comiti Rogerio per Cancellarium Americum , S Cencium Fraia panem se, daturum promisit,& vi Comes ille circa Beneven tum veniret,ibique Ducatus honorem ei firmaret in Ethis actis, Beneuetum Apostolicus ille reuertitur, di Comes ille exercitu suo aggregato Beneuentum venit,& in Monte Sancti Felicis castrametatus est.

Inde pactis inter se compositis, &promissionibus adimplendis,praedictus Apostolicus in octauo die Assumptionis Sactae Mariae Ducatus honorem Commiti illi in conspectu fere viginti millium hominum largitus est, ad Pontem scilicet Maiorem iuxta fiuminis ripam post Solis occasum; multis enim negotiis interuenientibus dies ille totus disputando inter se consumptus est. Et quia Comes ille Ciuitatemne uenti introire dubitabat, ideo praedictus Ap

332쪽

Mt FALCONIS BENEVENTANI

stolicus foris,ut dictum est, ad praedictum Pontem

exivit,& Ducatus ei tribuit honorem,& Ducatu a cepto Dux ille sacramento iurauit no tesse in facto, vel consensu,ut B Petrus, & Dominus Papa Hon rius,eiusque successores Catholici Ciuitatem Bendi uentanam perdant,& Principatum Capuanum non capiat,vel permittat ad capiendum .Et his omnibus actis Salernu reuertitur,& Siciliam repedavit. Diebus autem non multis elapsis praedictus Pontifex Honorius csisilio accepto Romam reuersus est. Sed priusquam Vrbem Romam ingrederetur, pars quae , dam Beneuentanorum secundo die stante mensis Septembris, Guillelmum tunc Beneuentanum Rectorem in sacro Palatio Beneuentano gladijs eductis occidit.Videlicet miser ille Rector furorem pari tis illius fugere tentans post Altare S.Ioannis de pCapella Palatii fugit, & ibi se occultans infra pedes

Ioannis Presbyteri,qui ibi Missam tunc celebrabat, se abscondit,sed evadere non potuit. Ibi vero cubtris percussus est,& foris eductus de Palatio illo pi ijcitur,&pedibus eius funem ligauerunt, sicque per Ciuitatii plateam usque ad Carnariam Sancti Lau. reniij, heu miser, lapidibus obrutus productus est. Et eo defuncto, populus Ciuitatis furore arreptus, domuiri Potonis Spitam etae,& Ioannis, & Guisliiij Iudicum,& Transonis,&Laurentij, &Lodoici Medici destruxerunt. Ipsi vero,& Dauserius Iudex, pompuli cauentes superbiam ad Montem fuscum fugiunt. Continuo communitate intra se ordinata, populus fere totus iurauit, ut ex tunc ,&septem

annis completis, & quadraginta diebus non esset habitator Ciuitatis praedictus Poto Spitameta

cum . Disit pod by Coosl

333쪽

eum allis supradictis, qui Ciuitatem exierunt.

Eodem anno Ioannes Abbas S. Sophiae octauo die stante mensis Novembris mortuus est,&Frauco,qui tunc erat Mansionarius electus est. Audiens autem praedictus Pontifex mortem Rectoris illius sic contigisse,dolore turbatus valde Civitati Beneuentanae minatur ultionem pro tali facinore insectari. Continuo consilio accepto miserunt ad praedictum Potificem Legatos, qui dicerent mortem Rectoris per stulios,& viros iniquos aduenisse, rogantes, ut Rectorem idoneum mitteret, & pacem dona rei Beneuentanis. Pontifex autem consilio accepto Dominum Girardum Cardinalem Rectorem nobis

mandauit. Anno II et s. Dominicae Incarnationis. Hoc anno

praedictus Papa Honorius Beneuentu venit, & mense Augusto praedictum Franconem Abbatem Monasterij Sanctae Sophiae consecrauit, & precatur Ben uentanos, qui communitatem fecerant,ut praedictu' Potonem Spitam eta cum iam dictis Ciuibus, quos de Ciuitate eiecerant,in Ciuitatem reuocarent Beneuentum,quod obtinere non potuit. Vnde Apostolicus valde iratus de Beneuento exivit, & ad V, cum quendam,qui dicitur Leocabante, secessit ,&rogauit praedictum Ducem Rogerium,qui ibi morabatur,ut in mense Maiet venturo cum exercitu veniret,& de Ciuibus Beneuentanis ultionem acciperet, quod Dux ille sacramento iurauit talitet factutum.Inde Apostolicus ille ad Castrum Ceppalunt adluit,& Ciuitatem praedari secit,& sic valddi iratus

Romam repedavis. Et hoc anno corpora Sanctoria

Ianuarij,Fest 2 Desideris Roffridus luc Archiprcsul H li foras

334쪽

as, FALCONIS BENEVENTANI

foras produxit de Altari , in quo antiquo temporci iacuerant,& reuera non honeste,sicut decebat Ioco illo manebant. Vnde in Basilicam, quam Gualterius Tarentinus Archiepiscopus, pro Sanctorum ill rum dilectione construi fecerat, magno cum honore, & laetitia , praedictorum Sanctorum ossa eo locata sunt,nobis videntibus, & de illorum ossibus oscillantibus. Eodem anno Dominus Papa Honorius: mediis mense Februario viam uniuersae carnis ingressus eae ad Dominum Et Dominus Innocentius electus est, post quem Innocentium die ipso ad horam tertiam Petrus Portuensis Episcopus Petrum filium Petri Leonis elegit pro Anacteto . Deinde Innocentij iblius electionem damnantes Anacteti Pontificis et ctionem confirmabant: cumque Leo FrangenSpa . nem,qui partem Innocentij sequebatur,eIectionem Anacleti audiuisset , cqpit Romanos Ciues fideles suos, & amicos exhortari, ut eius fauerent auxili Inde Leo germanus praefatiAnacleti Aerario aperta to,totum fere populum Romanum rogauit, ut iuxta: vires fratris electionem tueretur,quod & factum et Sicque ab utraque parte grauiter ciuile bellum saevissimum inc pium est. Anno Dominicae Incarnat onis III . mens Martio VIII. Indictionis. Cum praedictus Anactetus elactus filisset,Beneuentanis mandauit,qualiter ipse electus fuisset,& ut Beneuentani sibi facerent fidelitatem.Praefatus igitur Innocentius consecratus Pontifex videns Populi Romani diuisiones, &ciuilia . bella quotidie oriri, consilio habito, vItra monte

Perrexit ad Regem quidem Francorum ,& ad alios

335쪽

CHRONICO N. ets x Romanae Sedis fideles,qui honeste,& diligenti cura

ab eis susceptus est . Continuo apud Rhemensem Civitatem Synodum cHebrauit; ad cuius conuentus praesentiam Archiepiscopi, & Episcopi fere centum (sicut accepimus & quinquaginta,conuenere. Ibi Anaeletum illuni, & eius fautores vinculis emcommunicarionis alligauit. Eodem anno praedictus Roffridus Beneuentanus Archiepiscopus mortuus est, & Landulphus filius

Rostridi de Garderisio electus est in Archiepist

Eodem anno praedictus Anactetus venit Bene. entum;deinde Abellinum Ciuitatem iuit, ct cum praediisto Duce Rogerio stabiliuit, ut eum Regem coronaret Siciliae. Et his statutis, Anactetus ille Beneuentum reuertitur,& Dux ipse Salernum, deinde Siciliam remeavit. Anno igitur ipso praedictus Anacletus Cardinalem suum, mitem nomine,ad Duacem illum direxit,quem die Nativitatis Domini in ciuitate Pater tana in Rege coronauit. Princeps

vero Robertus Capuanus coronam in capite eius

posuit,cui non dignam retributionem impendit. Et eodem anno ipse Anactetus consecrauit Romae pr dictum Landulphum Archiepiscopum. Et his omniabus actis dem Rex Rogerius , exercitu congregato, comprehendit Amalphiam,cumque praedictus Anam cletus,ut supra cum Duce Rogerio apud Ciuitatem locutus esset Abellinum,Beneuentum reuertitur, taconsilio accepto vocari fecit praedictum Ioannem, di Daustrium,& Benedictum iudices, , Lodoicum Medicum,& Potonem Spirametam, & accipiens abducentos solidos reduxit illos an ciuitatem, de a. Illi a omnes

336쪽

asa FALCONIS BENEVENTANi

omnes illorum possessiones concessit leis, demde cum illis,& alijs suis fautoribus tractauit,quomod

commitatem frangeret,quae infra Ciuitatem coni rauerat a tempore mortis praenominati Guillelm Rectoris Saepissime etenim relatum fuerat, quod ob eius in stationem, &Ciuitatis detrimentum Communitas illa fuisset ordinata, maxime a tempore praedicti Papae Honorij,quatenus idem Papa eis,qui Rectorem illum interfecerant, nocere non posset. Item sibi narratum fuerat,quomodo idem Pontifex Honorius Beneuentum venisset post mortem prq-

dicti Rectoris ,& cum Ciuibus satis , satisque fuisset locutus,ut Iudices illos,qui ab illius morte Rectoris

exulauerant,in Ciuitatem permitterent introir ,& ad domos eorum,quamuis destructaS,remeare ,

quod obtinere non potuit. Vnde, ut praediximus, idem Pontifex Honorius valde iratus de Beneueo. tana Ciuitate exivit,& cum Duce Rogerio de Ciuitatis tractauit desolatione.His,&aliis multis praediacto Anacleto de Communitate illa sic ordinata reis Iatis, continuo consilio praedictorum Iudicum, &aliorum eius fautorum comunicato, Anacletus ipse

Robertum Capuanum Principem, qui tunc sibi fauebat,vocari praecepit,ut virtute militum copiosa stipatus ad eum festinaret,qui nunciis acceptis,sicut mandauerat,accelerauit. Confestim fractionem C munitatis faciendam cum eo disponens, precatur

eum,ut super hoc viriliter auxilietur. Quid multis die constituto in octauis quidem Epiphaniae, & Wq- fato Principe cum suis inustente, vocatur Rolpoto de Sancto Eustasio,qui praecipuus super illa videbatur communitate feruentior,&Beaeuentus de Ioa-

- e 1 ne

337쪽

ne de Rocca,&Rofitidus de Anselmo, &Dauserius Barbc maioris, alijque eiusdem Rolpotonis sequaces, qui acciti in Palatio Dacomarij, ubi tunc Anacletus ipse consilio celebrato morabatus, conueniunt,vi,quid Anactetus peteret, audirent. Ex aduerso denique Crescentius luc Rector fere quadringentos suos vocaverat fautores armatos, ut eos vocatos sine audientia caperet. Continuo Anacleti fautores sic armati,& Principis vigorem habentes insurgunt, armisque eductis Rot potonem illum, &cunctos, qui cum illo venerant,turpiter comprehendentes in Palatio illo Dacomarij vinctos tenuerunt,

deinde per plateas eorum amicos inuentos comis prehenderunt.Ioannem vero quendam, ut ira dica,

Iocularium,vItra quam credi potest, lapidibus, gladiisque diuersis trucidant, qui sic trucidatus, & vubneribus multis afflictus de eorum inanibus semiuiuus euasit,qui plures postea ad uixit annos. Cumque praefatus Rolpoto cum sequacibus suis taliter captus fuisset,statuit praedictus Anactetus, ut Persicu,& Roffitidum Iudices caperet, qui actibus illorum consenserant,& quorum consilio longo sic tempore Communitas illa regnauerat. Praedictus autem Persicus, &Roffridus Iudices huiusmodi consilia per amicos sentientes, Ciuitatem silentio exeuntes manus Anacleti,&inimicorum euaserunt; sicque per dimidium fere annum exulauerunt. Audiens

itaq ue e praedictus Anactetus sic Persicum,& Roffii- dum diffugientes mirabiliter contristatus est, & mirabatur,quomodo eius consilium esset patesectum. Excogitauerat enim, ut si Iudices ill i capti suissent, in Siciliam illos captiuos, Beneuentum nunquam

338쪽

as FALCONIS BENEVENTANI

eteuersuros transmitterri. Et his actis a compluribus praedicti Ralpotonis amicis Anaclinas ille rogatur, ut RoIpotonem illum a vinculis soluat, qui orationibus eos fauens a vinculis eum absoluit, qui sacramento firmauit iam amplius Communitatem illam, vel aliam nunquam tenendam. Alios vero eius sequaces sacramentis ligatos de Civitate pr iocit,ut sine ipsius Anacleti voluntate,vel sui Rect ris non ingrediantur Ciuitatem . Quibus omnibus ita peractis, praedictus Anactetus die Κalendarum Martiarum Salernum iuit, deinde consilio accepto Romam redcundi disposuit. Cumque de captione praedicti Anacteti Rolpoto ille euaderet, cqpit mirabiliteranirabiliusque multas, variasque in pectore moliri machinationes, qualiter contra Anacletu, ct eius fautores, qui se turpiter comprehenderant, O quorum institutione hortum suum vendiderat sexaginta Romanatos, quos praedicio dederat Anacletosaiebat quide Rospoto ille,morti se prius velle

succumbere,quam captiuitatem suam,& amicorum suorum impunitam dimittere. C pit itaque noua quotidie experiri consilia,&contra suos aduersarios toruo semper vultu,& animo excogitare.. Anno iii I. Dominicae Incarnationis mense Martio:Diebus non multis euolutis praedictus Beneuentus cum sequacibus suis, octauo die intrante mensis Maij,armis acceptis, Beneuentum ingrediuntur,& domum ipsius Dauferij Basaforte ascendunt ibique audaci animo permanserunt. Miserunt itaq;amicis suis, ut ipsis in plateam propalatis inanim imter subueniant,& de aduersariss suis accipiant vitionem,quorum consilio de Civitate expulsi fuerant:

nec Diqitigod by Cooste

339쪽

nec mora,praedictus Beneuentus, &eius sequaces

c perunt viriliter gladi 8, lapidibusque debellare. Audiens igitur praedictus Crescentius Rector sic eos audacter Ciuitate fuisse ingressos,turbatus animo,& valde admirans campanam Palatij pulsari praec

pit, quatenus omne ut fautores cursu rapido ad

eos eiiciendos Quid plura armis eductis ad domum Daulatij Basesorte destendunt, & virilia

ter defiendere conantur, ne sic Ciuitas ab eorum inuasione turbetur. Beneuentus autem, & socij eius amicorum suorum auxilium no adesse aspiciens domum illam Daufert, ascendunt, & per domos alias diffugientes, & plateas, de Civitate exeunt, & de

manibus persequentiumincolumes euaserunt, & eis sic fugientibus domum praedicti Dauserit,& aliora, qui eis consenserant, prostrauerunt. Ab illo autem die discordia m ulta,& inaudita inter Conciues orta est. Persicus interea, & Roffridus Iudices, timore inimicorum coacti Ciuitatem Beneuentana ingredi non audebant, tandem cognoscentes praedictum Anactetum Capuanam Civitatem applicuisse, ut Romam reuerteretur, habito consilio Ciuitatem ipsam Capuanam audacter ingrediuntur Inde R bertum Principem tunc Anacleti fidelem suppliciter precantur, ut eius intercessione amore AnacIeti inuenire mereantur , & licentia ad possessiones suas remeandi. Robertus itaque Princeps absque mora, Anactetum adijt,di eum prae dilectione eorum inuenienda pulsauit. Quid multis e petitionibus Princiapis Anactetus fauens,literis datis, Iicetiam redeundi,&secure habitandi in Ciuitate eis largitur; Ii vero redeuntes ad Portam Sancti Laurentij peruene-

340쪽

a s s FALCONIS BENEVENTANI

runt,disponentes ad propria,fronte libera, sicut ab

Anaeleto acceperant, reuerti. Sed turba inimicorucopiosa simul cum praedicto Crescentio insurgens, crudeliter,ne introirent,minatur. Ipsi vero prote uiam eorum,& minarum copiam sentientes, salutis consilium arripiunt, & ad praedictum sunt reuersi Anactetum,qui adhuc Capust orabatur . Contunuo pedibus eius prostrati, omnia, quae dicta,quaeq; facta super se fuerant,e vestigio retulerunt. Anacletus igitur super hoc iratus,cqpit contra Beneuent nos mirabiliter minari.Tandem ex consulto Princiapis eos ad Civitatem remisit, dans eis Cardinalem suum , ut eo viso, & audito fidem darent, eosque pacifice ad propria eorum reuerti permitterent. Venerunt itaque cum praedicto Cardinati,quo audito, omnique deposito furore cum Ciuibus Ciues ipsi

permanserunt.Interea praefatus Rolpoto amicorum suorum fretus auxilio die,noctussi noua semper consilia ,& conuenticula super praefato Crescentio , &eius conspiratotibus palam quandoque, priuatim aliquando adinveniebat. Tractabat quidem Riap . to de Ctescentio,& eius consentaneis ultionis pqna accipere,reminiscens doloris,& captiuitatis,simulq, horti sui venditionis,&qualiter sexaginta Romanatos per eos perdidisset. Praedictus autem Crescetius Rolpotonis illius,& eius amicorum murmur,& mi. narum terrores deprehendens de Palatio Curiae descendit,&apud Monasterium Sanctae Sophiae pedimansit: relatum siquidem ei fuerat,quod sicut prPdictus Guillelmus Rector,ita & ipse in Palatio trucidari disponebatur, qui quidem ferociam talem , &mortis asperitatem deuitans, quasi securus infra ip-

SEARCH

MENU NAVIGATION