Antiqui chronologi quatuor Herempertus Langobardus Lupus Protospata Anonymus Cassinensis Falco Beneuentanus cum appendicibus historicis. Ab his variae exterarum gentium in Neapolitanum Regnum irruptiones, praelia, ... veridico stylo describuntur. Nun

발행: 1626년

분량: 432페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

311쪽

perpetuo confirmaret. Ad cuius sacri Conuentus praesentiam Roffridus Beneuentanus Antistes h neste properauit. ordinato itaque Concilio tali, &tanto, Apostolicus ipse bacramenti priuilegiu,quod praedictus Imperator constituerat pacis, in conspe- omnium , qui conuenerant adduci, legi praecepit . Continuo ab omnibus confirmatum est, &commendatum. Inter caetera vero,quae ibi statuta sunt,treugam Dei tenendam posuerunt. Item vinculis anathematis alligauit Apostolicus ipse, si quis

Beneuentanam Civitatem ex B. Petri potestate auferre tentaret, & multa alia,quae huic opusculo asfigere longum visum nobis est: excogitans quidem me fastidia addere,si libello tali uniuersa componerem. Alias vero scripta omnia, notata inuenietis. Audiuimus autem ,&quod reuera est comperimus, tale, tantumque pacis firmamentum infra Romana urbem temporibus praedicti Apostolici aduenisse , quod nemo Ciuium, vel alienigena arma,sicut consueuerat,serre ausus est: & Concilio celebrato , Beneuentum venit praedictus Apostolicus CalIistus, quaedam negotia Beneuentanorum tractauit.

Eodem anno Landulphus de Grica supranomia natus,XII.Κalendas Decembris obiit,& ad Ecclesia suam S.Maximi sepultus est. Cumq, praedictus Pontifex Callistus Beneuentum venisset, vocari fecit praefatum Roffridum Archiepistopu n, ut audiret

suorumdam Ciuium accusationes , quae ei laser bantur. Accusatus enim fuerat,quod simoniace AD

chiepistopatus honorem .accepisset. Tune Praesul ipse, vocatis quibusdam suffraganeis suis,& presbyteris Ciuitatis sacrum ascendit Palatium, & accus . B e a toribus

312쪽

uis FALCONIS BENEVENTANI

toribus auditis,inducias postulauit, & acceptis i ductis respondit . Paratus sum Pater Sanctissime , iuxta canonica instituta ab his purgari accusationiabus,&vestram sequi iussionem.Tandem iurauit ipse primum,cum duobus Episcopis, & tribus Presby t ris,simoniace non fuisse ingressum . Anno II ad. Dominicq Incarnationis,& VI. anno Pontificatus Domini Callisti Papae. Hoc anno praem. fatus Roseidus Beneuentanus Antistes,consilio accepto , corpus Sanctissimi Patris nostri Barbati B neuentani Praesulis ex Altaris tumba,qua per multa

annorum curricula quieuerat,abstraxit: Altare vero illud non honeste, prout decebat, habebatur ;praecipue quia structura noui Episcopis ad locum ipsius Altaris producebatur . idcirco inde amoueti iuxta fabricae sententiam oportebat. Archiepiscopus itaque praenominatus Episcopos duos suos sus.fraganeos vocari praecepit, quatenus eorum conssilio,& auxilio talis,tantusque copiosus thesaurusi ueniretur. Continuo quibusdam Ciuibus aduoc tis,& Clero,medio noctis silentio,Archiprcsul Rosfridus Ecclesiam ingrediens ad Altare superius nominatim adluit,& coram omnibus, Episcoporuta solatio,illud confregit;& Altare fracto Sanhorum reliquiae,quorum nomina nesciuntur, inuentae sunt;

uibus eductis in altum fodi prccipitur, ut diu desberatum pignus praefati corporis videretur . Nec mora, lapis quidam pretiosus inuenitur, ex omni parte acriter,miroque laboris opere conclusus, que vectes ferrei sustentabant: & eo inuento, istitia

eos inuasit immensa , qui ad tollendum Iapidem viribus omnibui conabantur : sed quia fortiter obdur,

313쪽

duritiem operis tenebatur lapis ille , assensu omniustustatim confringitur.Quo subleuato,diuina gratia fauente, Beatissimi Barbati corpus inuentum est. Praefatus itaque Archiepiscopus, primus omnium locum ingreditur, & ossa , cineremque aduoluens, gaudio magno,laudibusque sonantibus,ad medium propalavit. O quale gaudium,Lector, aspiceres, &alacritatem, cum longe margaritas optatas temporibus nostris inuenimus. Ossa autem collecta ad Altare S.Sebastiani Clericis cantantibus Hymnos, producuntur. Mane autem facto,tota Ciuitas cateris uatim prorupit,& Deum omnium conditorem laudabant , qui eis tale, tantumque B. corpus Barbati

largiri dignatus est . De ossibus namque ipsius vidiamus qusdam,& osculati sumus.Quibus ita peractis, praecepit Archiepiscopus , Ni primum Presbyteri Portae Summae, & clerici simul cu laicis ad Episcopium descenderent,&coram sacratissimo Barbati corpore vigilias celebrarent.Confestim ex iussu A chiprcsulis Sacerdotes conueniunt, & cereis, lampadibusque accensis, simulque magno laicorum, comitatu utriusque sexus,& aetatis,iubilando dest dimus , sicque unaquaeque Ciuitatis Porta diebus

singulis usque ad octauum diem peregit.Die itaque octauo adueniente prid' Κalend. Iunij sub Altari lapideo corpus B. Barbati praefatus Archiepiscopus duobus secum Episcopis adhibitis,locauit; & eo taliter Iocato, Altare in honore B. Barbati dedicauit;

ad cuius dedicationis solemnitatem turba multa Ciuitatis conuenit, quatenus delictis eorum Deus Omnipotens indulgeret. Archiepiscopus itaque piam fatus loco eminentiori ascendens, ut videri, &

audiri a

314쪽

audiri ab omnibus posset,peccatorum partem , diu

na fauente clementia,condonauit. Donauit item

aliis omni bis,qui usque ad octauum diem festiuit iis Sanctorum Apostolorum Petri,& Pauli ad deducationem illam deuote concurrunt. De miraculis autem, quae ob praedicti Patris nostri Barbati merita honoremque lesus Christus humani generis amator, nobis omnibus aspicientibus ostendere dignatus est,licet sermone inculto, Paternitati vestrae explicabo . Cum enim sicut supra scriptum est, B.co pus venerabile in conspectu omnium ad Altare S. Sebastiani per dies octo teneretur,vir quidam, Ioannes Sutor vocabulo, iscopium ingreditur,& ante Sanctissimi Barbati corpus terratenus lacrymis rigantibus prosternitur,qui continuo a Ciero, populoque astante,qua de causa defleret,interrogatur,&ille cuncta,quae reciderant,a vestigio patefecit. Dii ego noctis silentio in stratu quiescerem , meo co pori somno debito soporatus, en adest ante oculos vir quidam canitie venerandus,vestimentis indutus dealbatis, qui vero paulatim accedens stratui meo appropinquauit:Et quare, inquit, cum caeteris ad vis gilias canendas coram ossibus praeterito die non aduenisti meis Et ego, Pater, quoniam dolore graui,uti constat, brachium estum cum dextera tenebatur; sex etenim mensium spatio miser ego tali la-guore perturbor,addidique: Dicito mihi, tuo nomine Pater vocari se & ille,Barbatus,vit,Beneuentanae quondam Civitatis Episcopus. Subiunxit item: Brachium,& manum ipsam cito mihi ostendas. Tadem ego,quia dolore torquebar, non citissime manu a extendi .extensam tamea tetigit emisita cursu

315쪽

rapido dolor ille dilabitur, ac si nunquam manum cum brachio dolar ipse tenuisset. Protinus manet facto surrexi, & sanitatem cito exortam mirabar. Adveni itaque gratias ,& laudes Creatori omnium Deo,&Barbato Sanctissimo Praesuli, cuius meritis euasi,redditurus. His ita actis, atque narratis,tintinnabula omnia Episcopij pulsari iubentur, ut Ciuitatis populus ad audiendum, videndumque lase,tantumque miraculum conuenirent. Piorupit contis nuo tota fere Civitas, & Medicorum omnium Medicum gloriosiorem benedicendo laudauimus: ma num illius cum brachio curatam scriptor ego palpamuhvicini namque illius testabantur, quod tempore longo eum infirmari cognouissent.Quo viso ad propria, laetitia referti,reuem sumus . Aliud quoque m braculum,quod Redemptor generis humani Christus Iesus diebus ipsis operatus est,ad praefati Patris nomstri Barbati gloriam enarrabo . Rusticus quidam de Castello Montisfusci habitator, tantique Viri fama

Sanctitatis audiens, Beneuentum venit, qui per lo .ga annorum curricula neruis cruris, pedisque arefactis claudicauerat, tenebatur quidem iugiter dolore terribili,&quasi pede ad clunes ligato miser ille omnibus horis cruciabatur. Continuo ante Basilica, Sancti Barbati prosternitur, Redemptorem omnium Deum efflagitans, quatenus ei pristinam rellitu ret sanitatem : & eo taliter orante, soporis grauitare arripitur,& ceu semiuiuus noctis unius spatio ibi moratus est. Noctis igitur ipsius silentio, en adest vir quidam aetate senili productus, canitie venerada locupletatus,qui sicut ex eius lingua audiuimus , euraliter expergefactus est: burge, ait, festinus, & propera

316쪽

, si FALCONIS BENE'NTANI

pera Altare nomini meo consecratum exquirens, ibique fauente Saluatoris clementia , sanitatis gaudia longe,lateque optatae consequeris. Et ille et Quis es,inquit,qui mihi tanti thesauri pondus promittis Barbatus, ait, Beneuentanae Ciuitatis Episcopus. Confestim claudus ille audaciam sumens loquendi, Non possum , ait, infelix ego sic pergere, videsne aqualiter pede siccato cruciatus hic ego permaneo tuae namque sanctitatis famam persentiens cursu rapido asello supersedens adueni, ut tuis intercessionibus salutis optatae laetitiam adipiscar.Nec mora ; Pater ille Barbatus manum extendens, pedem aridum,& tibiam tangit,inquiens; Festina celeriter, sanitate accepta ante Altare te prosternito . His auditis surrexit sanusqui fuerat claudus, & alta voce Deu laudat, per que sibi dona salutis talia donatur, per que sibi gaudia datur. Et mane facto Eccle.sam ingreditur Deo,& Patri Barbato gratiarum actiones redditurus.Nariat itaque,qui claudus sue . rat,e vestigio cuncta , quae sibi acciderant, populo aduenienti, & qualiter longo ex tempore claudicauerat neruis contractis . Fatebatur etiam pr satum

Episcopum Barbatum sibi apparuisse,& eius interuentu sanitatem accepisse desideratam. Fragor interea tanti miraculi Ciuitatis partes, partiumque iangulos invadit,& cateruatim ad videndum hominem Cives properauerunt. Quo viso factorem omnium laudantes ad propria remeauimus. Diebus autem non multis elapsis, mulier quaedam manus aridas, neruosque obductos ferens ad beneficia Praesulis Barbati accucurrit, quae cora Altaris praesentia accubuit,& Iacrymis manantibus Saluatoris mise-

317쪽

mi Acordia inuocabat. Lacrymas autem eius Omnipotens Dominus ex alto aspiciens ,& confessoris sui Barbati gloriam ostendere volens, qualis, quantique apud eum triumphi consistit,coram omnibus, qui conuenerant, manus sic arefactas carpit mulier illa ad caelum erigere, deinde voce clara prorupit s nitatis auxilium in manibus, &neruis circumflexissensisse, digitos reuera curuatos aperuit, & compages digitorum omnium gratia diuina fauente soluiqisint. Ad haec populus sere totus festinat,& cq lorum Regem , Patremque nostrum Barbatum benedicendo magnificauimuS. Hoc anno tanta fuit sertilitas vini, quod nobis,&multis aliis videntibus, centum seu mae pro triginta

denarijs vendebantur. Eodem anno supra memo-

ratus Papa Callistus, duodecimo die stante mensis Decembris,migrauit ad Dominum, post cuius obbtum Cardinales omnes Ostiensem Episcopum nomine Lambertum in Pontificem Honorium elegerunt,qui vero Callistus annis quinque, & mensibus nouem Pontificatus Cathedram gubernavit. Continuo Honorius ipse Pontifex ordinatus, Petrum Presbyterum Cardinalem Rectorem apud Beneuentum delegauit. Anno IIas. Dominicae Incarnationis, & primo anno Domini Honorij mense Martio tertiae Indictionis r hoc anno undecima nocte mensis Octobris adueniente, nouum , terribileque Beneuenti adu nit prodigium :& ut audiuimus etiam per Ciuitates alias,& oppida Ciuitati Beneuentanae contigua a.

Nocte siquidem illa, nobis omnibus sopori debito incumbentibus, terremotus subito factus est inaudi-

318쪽

sso FALCONIS BENEVENTANI

tus, ita quod uniuerit nos exterriti mortem eme ctabamus. Continuo Ciuitatis populus experges ctus lacrymis, singultibusque exaestuans, ad Epist pium festinauit,alij quidem Ciuium ad MonasteriuSanctae Sophis,Deum precaturi Saluatorem omnisi, festinauimus. Terremotus vero sic terribiliter accidit,quod Turres,Palatia,& uniuersa Ciuitatis aeditacia concussa tremebant; terra quoque,& saxa alati tremoris formidine in duas partes scissa sunt: m ri quoque Ciuitatis ruentes domos quorumdam. 'terratenus prostrauersit. Regem vero testamur a te

num,terram sub pedibus cerneres labefactari. Quid

dicam I terremotu tanto stupefacti,& prae timore pinsolito arescentes ad ima descendere cogitabamus: sicque usque ad Solis ortum,locis Sanctorum gemutibus, lacrymisque adhaerentes, fletibus multis precabamur Dominum corporum, & animarum saluishrem medicum, ut pietatis viscera nobis indignis largiretur. Tertio,vt ferebat,& quarto terremotum illum accidisse nocte illa assirmabant. Die vero ins

cuia circa meridie,en adest iterato terremotus concutiens,quod,si Lector adesses, oculata fide uniue se Ciuitatis aedificia tremere ,& palpitare videres. Praefatus igitur Pontifex Honorius, qui tunc apud Sacrum Palatium Beneuentanum morabatur, tanti terremotus concussionem nocte illa persentiens,Cameram egreditur,' S.Ioannis Basilicam properauit. Continuo terratenus prosternitur, & coram Ahari Saluatoris Dei misericordiam lacrynus irrigantibus inuocauit. Mira res, & omnibus inaudita viventibus,quae nusquam temporibus istis, & a quibus recordari potuerit,sic euidenter accitaset. Nocte mquidem

319쪽

quidem semel terremotus concussionem aduenisse complures memoriae ducimus,& firmamus . Nunc

vero die, noctuque stpissime ad quindecim usque

dies terremotus tempestas perdurauit: ex cuius te

remotus formidine Cives stupefacti ad Episcopiu,& ad Ecclesiam S. Leonis Papae cum Litaniis,& magno lacrymarum singultu viri, & mulieres, paruuli

quoque clamantes ad Dominum festinarunt. Quinetiam praefatus Pontifex Honorius Cardinalibus vocatis nudis pedibus magnas super hoc ad Deum lacrymas preces effudit. Anno IIa o. Dominicae Incarnationis mense Martio IV. Indictionis, hoc anno Imperator Henricus obiit. Anno Ira T. Dominicae Incarnationis,Hoc anno Dux praenominatus Guillelmus, septimoΚalendas Augusti mortuus est. Continuo uxor eius crines suos,quos pulchros,& suaves nutrierat, coram omnibus,qui aderant totondit,& lacrymis manatibus,

vocibusque ad astra leuatis super Ducis defuncti pectus proiecit. Nec mora, totius Ciuitatis Salernit nae partes obitus Ducis fama perculsit; & sic cate uatim cursu praecipiti populus omnis ad Palatium properauit, cupiens Ducis illius defuncti cadauet aspicere,& eo viso humilitatis eius, & pietatis reminiscentes,crinibus,genisque evulsis, Patrem eorum, O Dominum mirabiliter inuocabant. Confisium Archiepiscopus Ciuitatis,Clero accito ad deferem dum corpus adluit,& eo in feretro gloriose imposito,quatuor eius,quos dilexerat, equos, anteferetruusque ad Episcopium Sancti Matthsi duxerunt, similiter quatuor autea vexilla coram eo unposue- Ff a ruat.

320쪽

ι FALCONIS BENEVENTANI

tunt.Lectoritaque si adesses,utriusque sexus populum deflente aspiceres, & miratus assirmares Duce aliquem,vel Imperatorem tali sub moestitia nunquasepultum fuisse. Exequijs igitur ex more celebratis, in tumba pretiose parata Ducem illum sepelierunt. Cumque Ducis illius mortem fama per totius Apuliae partes ventilaret, Comes praenominatus Iordanus,quia a Duce illo exhqredatus fuerat,auxilio militum arrepto, Montem sui cum ascendit, die videlicet sepulturae praefati Ducis,& quia ibi complures amicos habuerat, Comes ille Montem suscum obibnuit. Deinde totus sui Comitatus comprehendit Ciuitates,& Oppida,& sic in integium lucratur, quod perdiderat. Diebus praeterea quindecim euolutis, Robertus silius Richardi Comitem praefatum prec

tur , ut in eius subueniret auxilio, quatenus Ciuit tem Florentinum capere potuisset. Comes itaque a Iordanus,ut erat ardentis animi, absque mora militibus sumptis,festinauit . Continuo tubis sonantiabiis,Ciuitas illa ex omni parte aggreditur,&Comes

ille ad portam quadam insiliens ingredi satagebat;

Custodes autem turris tantam aspicientes audaci,

caeperunt lapidibus,gladiisque obsistere. Tandem diuino iudicio superueniente, Comes ille sub lapidum densitate oppressus vitam, & totius sui Combeatus amplitudinem,quam acquisierat morte ins liciamisit.Cumque Rogerius Comes Siculorum ,

mortem Ducis Guillelmi agnouit, nauigijs septem paratis cin armis siquidem, ev omnibus necessariis, Salernum aduenit &diebus ibi decem commoratus est,nolens reuera de naui descedere,sed nocte, dieq;

in nauigio persiliens, ciuea vocari fecit Salernith

SEARCH

MENU NAVIGATION