Antiqui chronologi quatuor Herempertus Langobardus Lupus Protospata Anonymus Cassinensis Falco Beneuentanus cum appendicibus historicis. Ab his variae exterarum gentium in Neapolitanum Regnum irruptiones, praelia, ... veridico stylo describuntur. Nun

발행: 1626년

분량: 432페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

381쪽

die stante mensis Aprilis cum viginti nauigiis Nea

polim venit, &eom prehendit Auersam ,&Cuccinium,quibus comprehensis Neapolim Princeps ipse reuertitur,& ibi immoratus est cum Pisanis ipsis. Eo dem anno praefatus Comes Rainulphus venit Neapolim cum quadringentis militibus, & Ciuitates suas,& oppida dimisit. His ita peractis praefatus Rex medio mense Iunio venit Salernum, &exercitum congregauit, & super Auersam perrexit ,& ea igne, ferroque est depopulatus ,& bona eorum diripuit. Cumque Rex ipse stragem illam fecisset, super Neapolim xenit,& diebus nouem eam obsedit, sed p pulus Ciuitatis,& Princeps nihil ex hoc trepidabat. Rex autem Civitatem illam capere non posse aspiciens,eam dimisit,& Auersiam perrexit, & eam reaedificari praecepit. His ita decursis praefatus populus Pisanorum cum aliis viginti nauigijs, quae superuenerunt, Ciuitatem Amalphitanam pergunt,& eam comprehendunt, & eius uniuersa bona diripiunt, sicq, diuitijs multis locupletati Pisas redeunt simul cum Principe. Rex autem, Pisanorum exercitum requerti comprehendens, iterum Neapolim obsedit, cumque die quodam in festiuitate Natiuitatis Samctae Mariae, Rex ipse navale bellum cum Neapolit nis incipere vellet,en subito tempestas affuit,& omnes naues illas diuisit,ita quod in profundum mergi

putarent, &sic ad portum Puteolanum reuertutur. Tunc Rex videns neque mari neque terra, contra

Ciuitatem agere, nauigia illa reuerti praecepit, Mipse Salernum repedavit, deinde Siciliam ingressus eiu Cumque Robertus Princeps Pisas reuerteretur, consilio Domini Papae Innocentii simul cum Do- , Oo mino

382쪽

dis 2 FALCONIS BENEVENTANi

mino Girardo Cardinali,& Riccardo Comitis Rai-nulphi germano ad gIoriosum Lotharium Imper torem festinauit,qui honorifice ab ipso Imperatoresuscipiuntur, & ei qualiter Principatum suum perdidisset, lacrym is multis intimauit. Precatur etiam, ut pro amore Domini Papae sibi succurreret,&quod iniuste perdiderat,redintegraret. Imperator itaque muneribus multis ei datis,promisit se ipso anno venturum ad Romanae Sedis libertatem ,& eiusdedita, Principis restitutionem, & sic Princeps ipse reue sus Domino Papae Innocentio cuncta narrauit. Ipso anno Magister militum Pisas perrexit, ut auxilium

ab Apostolico Innocentio,& Pisanis inueniret, qui a Pisanis diligenter susceptus est, &promiserunt Iia. bentissime ei auxilium inserre, sed quorumdam inbmicorum consilio auxilium illud promissum destructum est. Unde Magister ipse militum vehementer

turbatus Neapolim reuertitur, & Ciuitatem suasm. viriliter tenuit. Anno II 36. Dominicae Incarnationis,& septimo, anno Papae Innocentij, dum haec, & multa alia age- .rentur, praefatus Imperator Apostolico Innocentio mandauit,ut eum pr stolaretur,quia, Domino faue

te, sicut promiserat, in festiuitate S.Iacobi venire despondebat. Pontifex autem spirituali gaudio gauisus Magistro militum destinauit omnia, quae Imperator ei mandauerat,deinde Princeps ipse audies Ciuitatem Neapolim famis periculo urgeri cum quinque nauigijs ad eandem Civitatem venit, &Imperatoris aduentum firmiter propalavit,& cursu celeri Pisasreuertitur. Continuo ad Imperatorem

sistinans inuenit eum montes descendisse, & supercius

383쪽

CHRONICO N. ass

Clultatem Cremonam castra sua posuisse. Illico p dibus eius aduoluitur lacrymis rogans, ut sibi exhqredato subueniret. Interea ad tantam famis asperiatatem Civitas peruenit Neapolitana,quod infantes

multi, pueri, adolescentes,iuuenes, senes etiam v

riusque sexus per Ciuitatis plateas, &domos spiritu exhalabant. Sed Magister militum,& eius fideles, qui libertati inuigilabat Ciuitatis, quique antiquom

rum suorum sequebantur honestatem, mori prius famis morte malebant,quam sub nefandi Regis potestate colla submittere. Haec inter praefatus Imperator literas suas signatas proprijs legatis suis Magistro militum, & Ciuibus suis destinauit consolationis verba describens, ut fidelitatis propositum teneat,sula, fauente Domino, in proximo ad eius liberationem festinaret. Legati vero illi coram omnibus iurauerunt Imperatorem illum ad Civitatem Spoletnm dimisisse. Diebus autem non multis excursis , en adest Legatus alius ipsius Imperatoris literas ferens, consolationis similiter veroa continentes, qui eum dimisisse apud fluuium Piscariam assi mauit.Item in subsequentibus diebus alias transmisit Imperator literas continentes se in proximo ve- tutum in Apuliam,& Italiam a tanta perditione redempturum . Archiepiscopus praeterea Marinus

Ciuitatis Neapolitanae, & Philippus de Acerra Ciu is Neapolitanus vir prudentis ingenii,& Rain ul-phus Comes, qui obuiam Imperatori dudum exi xant,similiter literas suas consolationis Magistro militum delegauit. Literis itaque talibus acceptis, de tali suspensi Neapolitani promissione, licet fame coacti,imperatoris tame illius expectabat aduentu. o o et Anno

384쪽

seo FALCONIS BENEVENTANI

Anno II 3T.de anno octauo Pontificatus Domiani Innocentii mense Martio XV. Indictionis praesa tus Apostolicus Innocentius, qui tunc Pisis mor batur,consilio communicato de Civitate Pisana exivit,& apud Ciuitatem Biteruum aduenit,praefatum Imperatorem alloquuturus. Imperator igitur Henricum generum suum cu tribus millibus equi tum ad Pontificem destinauit Innocentium, addens se facturum,ut Romanos fines teneat, & Principi Roberto Principatum suum restituat.Ipse vero Marcas adire disposuit Apostolicus autem cotinuo Romanos fines aduenit,& Ciuitatem Albanum,& Prouinciam totam Campaniae suae obtinuit fidelitati . Romam quidem ingredi noluit, ne in Romanorum. negotijs impediretur. Praefatus autem Imperator flumen Piscariae adueniens,Pascha Domini ibi celebrauit. Inde flumen illud transiens, Ciuitatem Te

mulensem,& illius Prouinciae Comites obtinuit, &inde amoto exercitu, Apuliam ingreditur,& Ciuitatem Sipontum, & Montem Sancti Angeli octauo die intrante mensis Maij comprehendit. Tantus itaque timor totam inuasit Apuliam, quod uniuersus populus usque ad Civitatem Barum, ad eius Imperium alligatus est. Et his actis Apostolicus ipse adi Ciuitatem Sancti Germani peruenit,quam suae submisit ditioni. Inde Capuam veniens Roberto Primcipi eam restituit,& his actis Beneuentum venit pr(dictus Apostolicus decimo Κalend. Iunij, & retro

montem Sacti Felicis prope Beneuentum cum Henrico Duce praedicti Imperatoris genero castrametatus est.Continuo Dominum Girardum Cardinalem

virum prudentem, di cliscretum prope Ciuitate

385쪽

misit Beneuentanam, ut cum Beneuentanis loquin retur , utrum cum eo pacis firmamentum ponere

vellent. Venc iunt itaque ad eum quidam de Ciuibus Beneuentanis, S cum illis satis, abundeque de Civitatis concordia tractai: erunt,& his actis ad Do, minum Apostolicum omni, auq dicta sunt, exposuit, praedictus Girardus Cardinatis. Alio autem die ad-i ueniente praedictus Apostolicus,consilio arrepto,ca, stra inde amouit die viaelicet Sabbati, & ex hac parte praedicti Montis Sacti Felicis transiuit cum exe citu praedicti Ducis Henrici,& in planitie Sancti Petri Apostoli iuxta flumen babbati, viriliter, & aniam oSe castra apponi praecepit. Beneuentanus autem populus horum, quae fiebant, nihil agnoscere potin rat. Cumque taliter in praedicta planitie Sancti Petri castra Apostolici,& Ducis illius ponerent, fama talii,tantique facti Ciuitatem percussit Beneuenthnam, & Rossem annus,qui tunc praeerat Romanae Sedis aduersarius Ciues fere uniuersos subinouit, ut contra Apostolicum venientem insurgerent, & ad eorum posse resisterent.Nec mora,ptaedictus Gira diis Cardinalis vocari fecit Landulphum Iudicem Beneuentanum,& Lodoicum Medicum,&Malfridude Grimaldo Abbate, ut de pacis foedere loqueremtur,& Ciuitatem Domino Papae Innocentio redderent,Exierunt itaque uiri illi vocati, & petitionibus

Apostolici fauentes Ciuitatem reuertuntur. Praet rea ad horam fere nonam quidam Beneuentanori, exeuntes cum Teutonicii pugnare caeperunt, putam tes eis timorem inducere, ut eos in fugam sectari Dux vero illorum nominatus Henricus, audiens Bineventanos ita super se insilire, armari suos omnes

386쪽

sos FALCONIS BENEVENTANI

occulte praecepit,& cateruatim eos a castris exire disponens praecepit, ut Beneuentanos sic stulte , &furiose exeuntes, insidijs positis, praeoccuparent, Quid multis e en ex improuiso Leonum more stendentes Teutonici insiliunt, & Beneuentanos illos,

qui contra eos pugnabant, usque ad Pontem maiorem in fugam conuertunt. In fuga vero illorum

quadraginta ferme capti sunt, & quidam illorum

trucidati, inter quos Petrus de Populo vocatus, campite abscisso,heu miser,exhalavit. Alter vero, Pri- icianus nomine, Ciuitatis Notarius, ibi mortuus est vulneribus multis afilictus. Decem vero vulneratorum,qui de captione euaserunt post dies quadraginota mortui sunt intra Ciuitatem . Cumque taliter Ciues Beneuentani capti, trucidati, & morti dediti essent,timor continuo Ciuitatem invadit Beneuenti,& luctus, quod, si lector adesses,mori cum eis putares affictione multa deficere. Nocte itaque insecuta,Ciues,qui capti fuerat,vinculis districti sunt,& alligati. Mane autem facto,die quidem Domin, co, ad Dominum Papam veniunt quidam de Ciuiabus Beneuentanis viri sapientes,&discreti, qui omnia,quae Apostolicus exquisierat,assecuti sunt, continuo captiuos Ciues Beneuentanos,quos Teuton, ci comprehenderant Dominus Apostolicus absolui iussit,& ad propria reuerti. Et sic sacramentis firmatis,fidelitatem Domino Papae complures Ciuiunia, qui ad ipsu Pontificem exierant urauerunt.Cumq;taliter sacramenta illa perficerentur,vir quidam Ta- quintus nomine, Ciuis Beneuentanus , quique per triennium exulauerat, ultionem reddere de acceptis excogitans,Teutonicos omnes submouit, ut Ciuita-

387쪽

tem ingredientes,quot possent, caperent, & bona eorum auferrent; qui cursu rapido armis acceptis iusiliunt,& usque Portam Russini sestinauerunt, sed quia Portam illam hi,qui intrinsecus erant, firmiter clauserunt,Ciuitatem ingredi non potuere. Fama itaque tantae inuasionis cum ad aures Pontificis hi nocentij peruenit, praedictum Ducem Henricum vocari mandauit, ut exercitum illum compesceret, & a tali mortisero aggressione illum prohibeat. nfestim Dux ille peruolat,& totum illum exercitum ad Castra reuerti mandauit idi sicque Civitas ab eorum inuasione euasit. Iaquintus vero ille per clauicam, quae Sancti Renati vocatur, ingrediens, cum, quibusdam consocijs suis ad sacrum Palatium Curiae festinans perrexit, & Crescentium Cardinalem Pontificis Innocentij aduersarium , qui tunc ibi occultabatur comprehendit. Nec mora,per plateam illum ducentes ad Dominum Papa captiuum illum transmiserunt; deinde in eadem platea,Bernardum, qui Comes Palatij vocabatur, eiusdem Pontificis contrarium Iaquintus ille inuenit, quem audacia assumpta capere conatus est , quatenus eum in captionem praedicto Apostolico delegaret; qui Bernardus videns se sic turpiter capi,quibusdam socijs suis

secum equitantibus exesamauit,ut quantocyus succurrant,& eum a tanta captione eripiant, qui statim ensibus evaginatis Iaquintum illum seriunt,&plagis crudeli manu impositis terratenus illum de equo prosternunt,& sic Bernardus ille a captione illa liberatur.Invadit igitur Ciuitatem illam timor mirabilis,& bonis suis oblitis, Cives attoniti ruina inauditam,st deprcdationem metuebant. Praefatus

autem

388쪽

go FALCONIS BENEVENTANI

autem Iaquintus ita crudeliter vulneratus ad manus quorumdam ad sororis domum perducitur, &sic nouem dies sine sensu,& memoria ad uiues modituus est. Dominus autem Apostolicus sic illum vulneratum' mortuum, suaque sponte taliter perductum audiens,ut erat sapientis animi, & pacifici cordis, nullam cum Beneuentanis, qui eum intersecerat,excitauit quaestionem. Rossemannus autem,qui tunc contra voluntatem ipsius Apostolici

Episcopus fuerat, & qui Ciuitatem violento nomine tenuerat, noctis silentio timore coactus sugijt. Quibus omnibus ita peractis, ita praedictus Falco Iudex,&ROsfridus Iudex, & Falco Abbatis Falconis,& Saductus,&Papdo,di Potofridus,& AdonibeZet,

qui per triennium exules fueramus,cum alijs Ben uentanis similiter exu Iibus, licentia praedicti Ponti,

ficis ad propria reuersi sumus. CqIestis quidem Regis magnalia laudantes, qui post tribulationem, &fletum exultationem inducit. Praefatus autem Ap stolicus supranominatum Girardum Cardinalem ad Civitatem mandauit, ut a Ciuibus uniuersis fidelitatem acciperet, quod & factum est. His omnibus ita euolutis, Pontifex Innocentius sacramentis fidesitatis acceptis,consilio habito, iter arripuit VIII. Κalend. Iunij, ut ad Imperatorem n

minatum festinaret, veniens autem ante Portam

Summam, populum Civitatis,qui eum ibi praestola batur, Pontifex ipse taliter allocutus est: Gratias

vobis agimus,fratres,& Domini, quia corde hilari,&voluntate sincera fidelitatem nobis peregistis; rogo itaque fraternitatem vestram,& probitatem , ut pam: em teneatis.& constantiam iustitiae inter vos; CD

389쪽

ultatem vero intrare modo no possumus pro m uItis,uarijsque negotiis,quae cum Domino Imperatore definienda decreui. Sed his,diuina clementia definkis,ad vos reuerteremur, & de Civitatis utilitate traeiabimus;nunc vero praedictum fratrem nostrum Cardinalem Girardum vobiscum morari permittimus,qui erga vestras utilitates assidue inuigilabit,&pacem inter vos continebit. Haec,& his similia Pontifex ipse ubi allocutus esset,iter caeptum arripiens, ad praedictum Imperatorem tetendit Lotharium , quem super Ciuitatem Barensem eam acriter obsidentem inuenit. Cardinalis igitur nominatus Gira dus iussu praedicti Apostolici in Beneuentana Ciuitate moratus est,& confestim sacrum Beneuentanti Palatium ascendens es Ciuitatis utilitates, data pace circumquaque, operabatur.Inter caeteras eius dispositiones praecipue pacem tenendam viribus totis, ore,& corde praedicabat. Prius vero quam Apostolicus de Civitate discederet, Octavianum bubdiaconum,uirum prudentem ,&sapietis animi,Rectorem Beneuenti ordinauit,qui simul cum Domino Gira eo statum Civitatis,& pacis firmamentum studiose regebat. Cumque Pontifex ipse apud imperatorem peruenisset cum praefato Duce Henrico, honore mirabili,& gaudio ab Imperatore suscipitur. Deinde Barensis populus Castellum Civitatis,quod pro e rum afflictione Rex Rogerius fabricari iusserat, valide terribile,& munitum expugnauerunt, sicque per quadraginta dies illud obsidentes cum Teutonicorum auxilio,virtute multa Castellum illud comprehenderunt terratenus prostrauerunt. Custodes

autem Castelli,quia iam amplius illud defendere

390쪽

ios FALCONIS BENEVENTANi

non poterant, capti,& trucidati, & in mare praecipitat i sunt. Sicque de tali, tantaque victoria tota It

lia' Calabria, Siciliaque intonuit,& Regi ct Iorum gratias agens de tanti Tyranni gutture eripi gaud bat. Inde maritima omnis usque ad Tarentum, de ' Calabriam ad Imperatoris fidelitatem alligari sat gebat. Cumque Castellum illud Barense taliter coprehensum est, super Ciuitatem Messium Apostolicus,& Imperator venerunt, ct eam viriliter obsidentes,diebus non multis elapsis, comprehenderunt,&suae obtinuerunt si elitati. Haec inter Pisanorum exercitus, sicut iurauerat, centum nauigiis armatis

ad Civitatem peruenit Neapolitanam. Nec mora iussit praedicti Imperatoris super Ciuitatem Amabphitanam sestinat, excogitans igne, ferroque eam depopulari. Ciues autem Amalphitani, consilio saltilis inuento, pecunia multa data, ad Imperatoris,& Pisanorum permansit fidelitatem; Inde super R bcllum,& Scalam properantes eas inuadunt,& vni- Dei sa eorum bona diripientes, in ore ignis, & gladij eas consumunt. Viros quoque, & muliereS cum e . rum paruulis captiuos perducunt, sicque super tali vindicta gavisi, ultra quam credi potest, iniuitant. Interim praefatus Imperator,& Apostolicus Ciuitatem dimisit Melfium, & Ciuitatis Potetiae fines de-Lendit et ibique iuxta fluenta de lacu Pesele per dies fere triginta moratur. lnde uniuersa Apuliae oppida' Ciuitates ad suum Imperium alligauit. Et his actis mandauit Imperator, ut Pisanorum exercitus Salernum obsideat rq cepit quoque Roberto Principi ,& Magistro militum Neapolitanorum, ut viribus totis, dc armis simul cum Pisanis eandem Sale

uitae

SEARCH

MENU NAVIGATION