장음표시 사용
191쪽
Prima Centuria. Isrcujusque viri honesti famam , pro lubitu laedere,
ac postea in angulum aliquem se abdere, ut a ne-lmine reperiri queat , nemo sane vir honestus mominis sui famam tueri posset, qui tamen Chri-l stiani nomen gerere non mereretur , si tam im piorum facinorum patiens , tantorum nebulo num malitiam impunem dimitteret. Sed patientia brevis & tranquilla innocentes expedire solet, Deo media subininistrante, quibus veritas in apertum producitur, & mendacia Opprimun
Emini ignota sunt Arcana, quae antehac , in i inta Parte Prosperitatis Germaniae, Principibus ac Magnatibus revelare pollicitus sum, & quod ejus rei causa nullis sumptibus,
nullisque laboribus pepercerim, dum commodum Laboratorium construendum curavi, in quo omnibus iis, qui tantarum rerum cupidi fuerunt, tria illa Secreta promissa a me publice monstrata & demonstrata fuerunt. Quoniam autem nonnuli perversi homines merita mea, ex fideli & sincero animo profecta , non debita mercede, sed damnis compensarunt S ansam arripui in posterum ejusmodi demonstra tionum laboribus supersedendi , & tempus meum , in celebrando Dei honore , & proximi
192쪽
Ne autem probi homines penitus luant ea , quae a malis commissa sunt , Deo dante in animum induxi, hac hyeme in chartam conjicere, non solum ea , quae in Patriae gratiam & emolumentum, hactenus a me, in Laboratorio meo, demonstrata sunt, sed etiam ea arcana, quae ma- joris momenti, emolumentum maximum , toti
generi humano, conferre possunt , ut ita, in luniversi Globi terreni locis omnibus , cuncti mortales, hisce temporibus ultimis, eorum participes fieri, & iisdem frui possint. Interim amice & obnixe rogo, ut nemo mihi negotium facessat, ob retentam Sc servatam penes me Clavem nonnullorum hu)us opusculi locorum obscuriorum, quae suo tempore clara S -perspicua in lucem edentur. Firmiter enim statui, & mihi proposui hactenus , nulli ignoto quicquam
amplius communicare , sed omnes moas CXcCllentes inventiones, inauditi hactenus emolumenti Secreta, malis juXta cum bonis pate iacere, his ansam praebiturus, ut in bonitate sis a constanter perseverent, in illorum vero capitibus , si ad frugem se non receperint, prunaS collC-cturus , atque ita toti Mundo patefacturus, quanta merita absit tamen jactantia verbis)in communem Patriam contulerim. Alias totam hanc hyemem proximam ejusmodi Demonstrationibus impendissem, ut Patriae commodis servirem , nisi tam turpiter a malis hominibus deceptus suissem, quod omnino manifestare debui,
193쪽
Prima Centuria. 18s ac volui, ne quis causarum, a quibus ad meam sententiam impulsus sum , ignarus esset. I an dem, sicut jam saepius feci, iterum attestor, quod tria illa, in Prosperitate Patriae , promissa Ar- cana, ubicunque ligna , Sal, 3c Metalla se of -
runt, summo emolumento exerceri possint: Cujus rei veritatem, proximis temporibus, eviden-
tissime monstrabo, & demonstrabo , si xitam Deus mihi prorogaverit. FINIS.