Johannis Rudolphi Glauberi arca thesauris opulentia, sive Appendix generalis omnium librorum hactenus editorum, quæ non solùm cuncta tam in philosophicis & medicis, quàm chymicis scriptis loca obscura illustrat, & intellectu difficilia explicat, sed

발행: 1660년

분량: 193페이지

출처: archive.org

분류: 화학

171쪽

Prima Centuria. lina factum, & Salepetrae impletum , prunis impone, ut Salpetrae liquescat, porro bacilli ex stanno & ferro effusione priore formati eX-

tremitatem , ignC ita candefactam , ut non liquescat, alteram extremitatem forcipe tenens,

Salipetrae fuso immitte, ut ferrum cum stanno& Regulo Antimonii instar ligni accendatur,& cum flamma in fumum abeat. Nam omne fere stannum & serrum sunt merum Sulphur, &per flammam consumpta, nihil nis1 scorias in erucibulo relinquunt, quae aqua ablutae, & in cupella plumbo coctae & disjectae, verum Aurum & Argentum, utroque Metallo occultata, reliqua faciunt. Quando enim Salispetrae aded puri flamma impurum serti & stanni Sulphur exuritur , ns cessarium est, ut remaneat, quicquid in Metallis

boni fuerit. Non ideo autem hanc operationem hic appono , ut eadem alicui aureos montes pollicear. Minime gentium. Etenim in eum finem duntaxat hos, similes labores manis csto , ut cuivis

innotescat, quod ad puritatem requisitam de ductus Salpetrae , impersecta Metalla , instar ligni exurere soleat, & exinde facili negotio colligi queat , ejusmodi Salem petrae purum

vulgari, viribus suis , multum antecellere. Si miles vero labores imperfecta Metalla per Sa tempetrae debito modo purificatum, comburentes, dc cum utilitate purum Aurum & Aretentum

172쪽

acquirentes , Centuria sequens, Deo volente, do sinit. Quemadmodum enim Prima haec Centuria maximam partem de Igne & Sale agit: Ita sequentis potissima pars tractabit de purificati Salis petrae admirabili de magna esticacia in destritendis, & cum magna emendatione,& non exiguo lucro reducendis Metallis. Ac licet utiles ejusmodi emendationes Metallorum , huic Primae Centuriae infercndi cupidus fuerim , non tamen illud facere mihi integrum fuit, praecipue.

cum adhuc multa alia , utilem concentrator UIn

Spirituum Salis usum concernentia, hic mihi praetereunda fuerint, ob completos jam hujus. ipsinis Cerriuriae numeros, qui me in sequentes Centurias illa rejicere i stillarunt. Q andoquidem in hac Centuria etiam crebramentio facta est , de vitris & crucibulis, quibus in humidorum Ignium apparatu , & usu nemo carcre potest, ob multa pericula & damna, quibus vulgaria instrumenta , quae saepe frangi solent, aut etiam ebullientes materias facile ei fundunt , omnino par fuisset, ut hic etiam manifestarem meam pulchram inventionem , cuncta ejusmodi i commoda praecaventem , cujuS in Miraculi Mundi Secunda Parte memini. Quia vero ibidem utramque illam invcntionem pauperibus dono dedi, iniquum plane esset, iisdem sua eripere , in quos adhuc plura aequiori jure coiis renil est Qui, In hoc igitur casu ulteriu

173쪽

Prima Centuria. ulterius progredi non valenti, hoc unicum re i stat, ut affirmem duntaXat, quod duabus tam eX-icellentibus inventionibus nec Medicina , 'nec Alchymia carere possit. Si quis tamen earum compos fieri desideret, literas dare poterit ad duos istos viros , quibus easdem tradidi , ut pro pauperibus colligant, quicquid easdem co gnoscendi cupidus aliquis erogaverit , repul-1 am non laturus, sed compos Voti suturus, &Secretum consequuturus ab iis, quorum nomina haec sunt, & quibus facilius erit illius cupidos participes reddere, quod hic omissis tamen in teriis describam.

latione , se H gestione imponendi , o

conseroandi, ut materia ebulliens non effundatur. Hac materia vitra tua muni, ut impostserna interiae non estiuant, & earum jacturam non facias

174쪽

XCIX. Modus ejusmodi erucibula paran

di. Metalla fusa diu conservent, ut nec rum- nec liquari queant. Eas materias misce, ac communi aqrit mades ac , ut in massam convertantur, CX qua per crucibulorum formam , parva & magna crucibula formabis, gravi malleo ipsa in receptaculum impingendo , secundum modum , quem in Quinta Furnorum meorum Parte descripsi. Crucibula extrude ex forma, & siccanda aeri expone, quae siccata ad usum idonea sunt, nec coctione aliqua in stirno figulino indigent. Recte tractoata diu in prunis stare possunt, nec rimis dehiscunt, neque etiam in vehementissimo igne liquantur

C. Infallibilis. Demonstratio, quod in Sale,

ne cuncisa occulta lateant, vel quod Solis 2 Salis ope cuncta generentur, oriantur, crescant, ct augeant.

CIquidem hujus opusculi principio Circulum

cum imposito quadrante depictum , & his verbis, in Sole & Sale omnia, inscriptum prae misi , cujus imaginis & inscriptionis veritas tot qperationib us in hac centuria descriptis i

175쪽

Prima Centuria. XII satis superque liquet ; Operae precium mihi visum fuit, in sine hujus tractatus Vera evidenti demonstratione asserere , quod omnia Sole & Sale , tanquam praecipuis , & nobilissimis creaturis Dei , procreentur , consserventur , & augeantur, eo tamen sensu , si adsunt rerum semina, quae multiplicationem po-hulant. Licet enim Sol & Sal longe adhuc excellentiora & nobiliora subjecta essent, quam nun- existunt, attamen ne herbulam quidem aut ver-mvulum , ut de homine nihil dicam , producere & generare sine semine possunt. Semen si habemus , illud per Solem & Salem propagare, Deo nobis concessum est. Semen ipsum procreare sibi soli Deus reservavit. Semen igitur nobis susticit, quod, si habemus, per Solis escaciam, & Salis , universalis illius omnium rerum nutrimenti, vires in infinit*m propagare & augere possumuS. Rusticorum univcrsale Medicamentum , &nutrimentum , quo ad confervationem suarum Vinearum , agrorum 8c pascuorum utuntur,

est fimus pecudum & pecorum , eX quo ad vitium & arborum radices admoto , & in agros, ac pascua projecto, Vegetabilia nutrimentum sibi necessarium attrahunt , Crescunt , & ad hominum & bestiarum nutritionem dc sustentationem necessarios fructus profe-

176쪽

Quia vero nutrimentum hoc, a cunctis Vcgetabilibus ex bestiarum fimo extractum, nihil aliud est , quam Sal urinosiis , & nos Artis beneficio , ex vulgari Sale talcm Salem urinosum, loco fimi, in stercorandis & pinguefaciendis agris, adhibendum conficere novimus, simo illo carere proscctb possiimus, tali Salo instructi, qui per Ignem Alcaiisatus multd latius se extentadit, & longe diutius bestiarum fimo in terra durat , nutrit & stercorat. Omnibus autem frugibus fructibus, longe suaviorem saporem& odorem conciliat, quam ipse simus ; cujus rei

veritatem experietur, qui ejus periculum fece-xit. Imo , qHod longe majoris est momenti, talium Salium ope frugibus, ac cum primis arborum fructibus, ac uvis fragrantissimus odor conciliari potest, si loco fimi tales sales agris, dchortis adhibentur, & aromata, aliaeque fragrantis odoris res Salibus iisdem misceantur, & ra dicibus Vegetabilium addantur. Exemplo reShet clarior. Agri alicu)us partem sterilem , eo quod si modestituitur , vel etiam terram penitus arenosam, aratro inverte , eidemque dim Salis quantum sufficit, insperge, ipsique terrae arando misce, 8 frumentum cu)uscunque generis insere, quod ex faba terra , vel arena enascetur , augebitur , ¢uplo semine laborem sibi adhibitum compensabit, pertude, imo melius , quam si simus xulo aris ad stercorationem istam adhibitus fu-

177쪽

Prima Centuria. 173isset. Unde autem illa crescendi facultas, incrementiqiae & multiplicationis vis oritur , nisi ex unico Sale , quo agrum tuum sterilem consevisti λ Nam ex sterili arena , & aqua pluvia sola crescendi, & incrementa sumendi nutri mentum , Sc alimentum sibi adsciscere semcnnequit , id quod verum esse facili negotio comperies , si1 duas ligneas arcas arena vulgari

compleveris , dc alterutriuS arenae , L. T. aut

3. inversi illius Salis libras miscueris prout vel major vel minor arca illa lignea fuerit )atque alterius arcae arenam solam reliqueris. Si jam utrique arenae semina diversa man da veris , & aqua pluvia , expositas aeri , ri gaveris , eX utraque quidem semina ista cre-1cendo prodibunt, de incrementa sument, sed ex illa quae sale conspersa est, longe plenius, ZCpersectius , adeo ut crescendo pergentia , ad persectam maturitatem perventura sint , cum tamen alterius arcae semina sensiam sint peritura

de moritura.

Hinc evidenter patet, crescendi , & incrementa sumendi sacri tatem , in omnibus rebus, ab unico Sale proficisci. Si igitur pisa, fabae, avena, hordeum, siligo, triticum, vinum , & omnis generis fructus, Salis beneficio, crescunt,& augentur , necessario sequitur, quod Sal subjectum sit, de nutrimentum universale. Si haec vervecino tuo ingenio capere nequis , VerveX re fatuus mauexo cum tuo E arnero,& LH. S. qui statuunt a

178쪽

tuunt , fimum ipsum pinguefacere , S: Salem prorsus ad eam rem inutilem esse, quod non Ium omnibus meis Scriptis verissimis, ex Diametro repugnat, sed etiarer penitus est contrarium verissimis verbis Christi dicentis Luc. 1 . . 3Α. & Marci 9. Vers. so. Bonus est Sal; si vero Sal infatuatus fuerit, quonam ipsum condietis & Luc. 38. v. 19. discipulos sitos ita alloquentis ; Vos estis Sal terrae, quod idem est ac si diceret: Satis a me conditi estis Sale ; in mundum jam abite, Sc millecuplos fructus proferte; vel per totum mundum spargite & augete ac multiplicate ea, quae vobis dedi. Quam turpiter se dabunt Hostes mei, qui mea scripta non reipsa refellunt, aut errorum convincunt, sed ex mera tantum invidia contemnunt, & ludibrio habent. Qua ratione autem ipsius Christi, qui est aeterna veritas, verba, quibus suos discipulos alloquutus est, refutare poterunt λ Pudeat vos cum mendaciorum Patre Satana,cum quo quam turpiter vos daturi eritis in novissimo judicio coram Tribunali Divino, in quo ipsa Veritas, MJustitia sedebit, vivos & .mortuos judicatura. Veritas haec consistet immota, quam Sole ipso Hariorem, Diaboli ipsi nunquam evertent, nimirum ; omnem nascendi, crescendi , & augmenta sumeadi facultatem , ex Sale ortum

tuum trahere.

Ut autem intelligi possit, quomodo vulgaris Sal , qui alias omnem crescendi facultatem illis

rebus

179쪽

Prima cenxuria, ars

rebus, quibus miscetur corrumpere, &extini guere solet, invertendus sit, ut, noxia sita corrosione deposita, Alcalium, aut Urinosbrum Salium naturam induat, tecte hic appono modum operationis, ut ita hostibus obscurus maneat, Aamicis solis communicetur.

F. Salis CommuniS, &c. probE una condefac igne , quo facto, Sal acrimonia orbatus Urinosam proprietatem acquirit, & debita quantitate, fimi vaccini loco, sterilibus agris adhibitus facit, ut semina ipsis

commissa multiplices fructus proferant. Stercoratio tamen haec crebriores requirit pluvias,

quam ea quae fimo fit, melior ideo & commodior in paludosis locis, ac cum fimo vaccino , si fieri potest, Salem dictum conjungente, optatissimos effectus producens. Cum primis autem Sal dictus ad vites, & arbores fructiferas lo ge est aptior, quam fimus, utpote uvis, pomis, pyris, ac similibus fructibus arborum longe m liorem largiens saporem, quam fimus largiri solet. Accedit & hoc vitibus commodum , quod eodem sale conspersae, per viginti saepe annos satis .nutrimenti habeaut, & copiosissimos fructus quotannis ferant,cum fimi nutrimentum vix . aut 6. annis lassiciat. Praeterea Sal ille longe facilius de etiam minoribus sumptibus in altio res montes portari, & deferri potest, quam fi mus , si lius longe major copia requiritur, quam. Salis

180쪽

1 6 Joh. Rud. Glauberi Salis dii hi, qui latius fimo se diffundit, & diu

tius durat. Hoc ipso tempore verno praeterito, quibusdam semimortuis vitibus , quae ex macilenta arena vix ad digiti longitudinem enasci potuerant, Salem Huimodi inversum admovi, quae confestim virescere incipientcs , tanta vi nascendo emerserunt, ut de die in diem tantum augmentum animadverti potuerit. Cum itaque quod a die nonnullis amicis in Laboratorio meo emendationem Metallorum , quae Salis vulgaris ope fieri potest, ostenderem , ipsis rem admirantibus, ante Laboratorium vites illas, ex semimor tuis suis stipitibus cnatas monstravi, qui nonnullas propagines Vitium metientes , easdem duobus , aut sesquitribus mentibu S, 6. . 1 O. ac xi. pedum longitudinem crescendo acquisivisse , ac stipitibus suis ex quibus prognatae

erant, bis aut ter crassiores suisse compererunt. Quae mutatio, aut transmutatio grandiS, in viatibus a Sale prosceta, plus admirationis, & utilitatis haberet, quam illa Metallorum, si eam auri cupidis oculis non aspiceremus, nec auri sacra fame laborantibus animis judicaremus. Ac quoniam haec transmutatio mense Julio est observata , vitibusque ipsis ad enascendum , & incremcnta sumenda fere adhuc tres menses restabant , facili negotio quivis conjicere poterit, quantum incrementi, vitium ligna, unius aestatis jacio, sumere qUCant. ded haec sufficiant de inversione Salis communis

SEARCH

MENU NAVIGATION