De rationis et experientIae finibus regundis in philosophicis provinciis, deque legitimo utriusque criterii usu in naturae scientia comparanda. Dissertatio habita in Academia Pisana sub praesidiis Ia. Gualberti de Soria philosophiae professoris a Ios

발행: 1757년

분량: 42페이지

출처: archive.org

분류: 철학

11쪽

sequutio forth sortuna cum veritate coincidat. at fieri numquam poterit , ut non si te meis raria , quod rationis Leges non convellat,

quod Phylosopho homine non sit indigna . Et

audent , qui ita a recta ratione aberrant , eos

deceptionis , audaciae , & insolentis Ingenii accusare , qui contra sentiunt, nempe qui senistiunt cum dialecticis Regulis ρ Agh vero eWdem illa auctoritate , qua ipsi abutuntur in univeris salibus Doctrinis Physicis conficiendis, eos falis lacissisimae Methodi reos ella revincamus; Experimentis , hoc est , ostendamus , ad Experiis mentorum Iurisdictionem non pertinere genericam ullam Enunciationem,cosmologicam ullam Thesim .

Quam multa , qriam Varia , quam miri sch consentientia Experimenta , ubique temporum & locorum instituta, ostendunt, Lucis radios cujusvis Classis ejus Naturae esse , ut dum obliqua quacumque directione a Medio rariori diaphano Medium densius subeunt, a pristina directione declinent constantissimh, novamque suscipiant viciniorem perpendiculari ad superficiem utrumque Medium dirimentem ab incidentiae puncto excitatae ; atque contra a Perpendiculari directione magis recedere , si a dentiori diaphano Medium rarius penetrant. Si ergo generalis illa Thesis constituatur , vix ut

12쪽

Ia In exemplum adhiberi poterit, ab observa istio imbus deducta, quae pluribus Experimentis magisque conspirantibus innitatur . Fac oleum Terebinthinae ignotum si : Explorentur deviationes obliquorum radiorum Lucis in reliquis omnibus hactenus notis , & nativis , & arte factis, & solidis , & sui dis pellucidis Mediis;

numquam aliter se habere radiorum quorumcumque refractiones, patebit ad oculum : Invento mox Terebinthinae oleo , obliquus ramdius quilibet ex aqua subeat oleum illud dia. phanum & aqua longd levius : En tibi inopinatum phoenomen Ori l Declinat radius a prae- suscepta directione, & magis accedit Normali ;Jam e converso ab oleo subeat Aquam , ne-mph e rariori densius : Quid mussitas , quid thes s illius tuae acerbum casum dolesi Aberrat magis a directione normali qui debebat ad ipsam magis accedere ex generica thes ,

a tanta e Xperimentorum copia , varietate, S constantia confirmata . Unicum ergo eXpertinmentum plurima, innumera, constantissima, &conspirantia , ineptissima demonstrat ad gene-xicam Thesim conficiendam.

ratio , quod volumus ad oculum Lux demonstret exemplo altero. Intra idem pellucidum Medium , unicam refractionem pati radios

13쪽

dios Lucis quoscumque , tanta e X perimento rum multitudo manifestissimh evincit , ut supervacaneum videri possit , singula quaeque diaphan a , veluti in Catalogum digesta , experimento tentare : Omnia in idem collineant , omnia idem evincunt : Gemmae, Clyllalli, Vitra , Sales Crystallini universi , Specularis Lapis, Thalcum , Gummi , Resinae , inflamma-hiles Acidi, Athalici neutri Spiritus, fermentati Succus cujusvis indolis , Animantium humores diaphani , Α qua , Aer : Pro nunciemus

igitur s ex Phylosophorum Placitis , contra quos disserimus , sentiendum est , pronun-

Ciemus, inquam, tanta disparium e Sperimentorum multitudine stipatam Tllesim , nimirum radios Lucis cujuslibet unicam in uno codemisque diaphano refractionem pati debere ex Naturae lege , quoties obliqua via diaphanum Nedium pervadunt. Subscribent omnes genericae thesi , quicumque experimentis vim potestatemque tribuere volunt universalium theia sum conficiendarum et At ecce ab ultima Thu

Ie ignotum prius, & inexploratum Montanae Crystalli genus , quae Issandica , a Patria unis de ad nos pervenit, appellatur. Oh monstrumne somnia tum quidem 1 Trans Medium illud exoticum Obiecta quaeque visa duplicia apparent , neque tamen Vitrum polyedrum est;& ita apparent duplicia , ut repraesentationes

ejusde in Ubjucti sint invicem parallelae . Pa

14쪽

tiuntur ergo radii quicumque Lucis in Issandi.

ca Crystallo duplicem non unicam refracti nem, secus ac in reliquis diaphanis universis hactenus notis contingit. Oh igitur fallacissimam Methodum , generales theses ab experimentorum consensione colligendi 1 Enim veto numquam tam multa esse pollunt , ut sint omnia , ut nullum supersit Corpus explorandum ; at unicum quidem susscit ad ceterorum omnium vim in constituenda generica thesi evertendam. 5 VI.

Quid s Experimentis arguere placet

tam certum erit , quid potiori jure pronun- Ciare quis poterit ex mera experimentorum auctoritate , quam arida Ligna , aridas Vegerantium partes , inflammabilia corpora elle , eu in cineres efficientia ignis transformanda e Plurimae Vegetantium Myriades Chyliadesque notae, eXperimento eX ploratae, flammam si arescant concipiunt, & in salsum cinerem transformantur a nimirum stant pro generali illa thesi , quae Uegetantium Omnium nativam aptitudinem ad flammam concipiendam asserit .

Falsissimam tamen nihilominus ipsam ostendit Vitruviana Larix , a Plinis , & Pallassio memorata, & in propugnaculis Alpini Laringit a Caio Iulio Cesare non sine admiratione adis

notata; quam plantam, ineunte decimo octavo

Rerae Christianae Saeculo , in Hyspania Belica

15쪽

II I

fortδ fortuna inventam, faederatorum ordinum Belgicorum ad Hyspanum Regem Legatus narrat, & ad fidem incredibili Arbori conciliandam , plura ipsius Segmenta in Paraia ,& Anglia phylosophis hominibus dono misit qui ipsam , & Officinarum fusorio igne , & Speculis cauilicis explorantes, rei miraculo peris culli memoriae prodiderunt , illam neque a pondere sensibiliter amittere, neque flammam ullo modo concipere , neque in cineres resolvivi illa ignis propemodum infinita ullo modo potuisse . Quod si non iterum innotuisset Vitruviana Larix , si eam iterum non contre chasi sint experientissimi Viri, si tot tantique testes deficerent, inter aniles fabulas, & poetica Commenta exularet Vitrumit cerrissima Hystoria de singulari illa Arboris 1 pecie , cum vulgari Larice Botanicorum non confundenda : Inter quos nullus fuit anth novam fortuitamque ad mirandae Laricis inventionem , qui ritruvium , Plinium , Palladium non irrideret , adeo proin clives homines sunt ad id pro vero habendum de omnibus , quod de pluribus ejusdem generici nominis corporibus consentientia experimenta comprobarunt.

Neque Quis sanae mentis reponat , allata a nobis exempla potius evincere , generi. cas Theses, experimentis innixas, nuspiam de

16쪽

eipere, quandoquidem si fallaces sint, si non

pleno jure conititutae , experimentum aliquod errorem detegit , & temere constitutam generi eam thesim refellit ; Enim vero quonam pacto peculiare aliquod experimentum universa Iem Thesm , ab experimentis plurimis deductam , convellere poterit si notum non sit Θ Aut quanam ratione suadente inducere in animum possumus , nuspiam fore , ut occurrat homini-hus experimentum prius ignotum, & a variis quam plurimis , atque ad idem genus pertinentibus discrepans p Iterum dicimus, experimentalis Inductio , utcumque numerosa, utcumquelath patens , esse numquam poterit , quamdiu Genus humanum stabit , numeris omnibus absolutissima ; ex eoque, eos semper arguere ab aliquibus ad omnia , qui genericam enunciationem ab experimentali Inductione contra dialecticas leges deducunt.

Potest quidem, Auditores, vel unicum

experimentum , nedum plura , & Consentanea in caussa esse , cur generica quaepiam Thess inveniatur ; quod tum contingit cum eXcitata ab experimentis Ingenii sagacitas Phoen me ni rationem introspicit, assequitur, demonstrat, eamdemque veram eX aequo esse debere, vel de corporibus universis, vel de integra

corporum classe aut genere intelligit: At rebus ita

17쪽

ita sese habentibus , ut natura sui manifestum . est , & generica Thesis huiusmodi , & ejus

explorata scientia non eXperimento debetur , quod ipsi inveniendae occasioni fuit, sed rationi, sed ingenio, sed certissimis consequi ionibus a comperta quapiam Ie, a Precognita rerum natura, a praecognitis proprietatibus, rite recthque deductis . Haec una ergo nobis patet via ad cosmologicas Doctrinas , ad generi casTheses in rebus Physicis jure constituendas, legitima ratiocinatio, quae quidem ut legitima sit, inde incipere debet, ubi nullum subest erroris periculum, ubi quod ponitur in aperto est , & ultra omnem dubitationis aleam eX- ploratissimum . Quod sand cum verum si de character isticis , ut loquuntur , Materiae , aut Physici corporis attributionibus, de illis nem-Pe , quae Materia ρο nut rihusici corporis nomine quis intelligit , cosmologica quaeque Thes s esse omnino debet necessaria quaepiam , sive proximior , sive remotior, at necessaria tamen a character isticis illis attributis consequentia: Thesis autem omnis, quae si non corpora universa , classem tamen aliquam complectatur, consequi necessario jure debet, ut Certa comis pertaque si, Conle qui, inquam, necessario deinhet a character illicis, & peculiaribus classis illius attributis; ab illis nimirum , propter quae Corpora caeteroquin varia, ad eamdem illam classem pertinere dicuntur , & sub eodem classco nomine continentur.

I. IX.

18쪽

Neque arb tremini , Auditores, Cosmologiam , genericasque Theses , rationali hac

methodo pertractatas , quae methodus non Ο-ptima modo, sed unica est ad certam scientiam Comparandum , pauca admodum complecti posse, hominesque relinquere in Physcatum Naturae legum caussarumque phoenomenon efficentium omnimoda propemodum ignoratio De. Immo sane rationalis illa Methodus, quam Propugnamus , quamque unice aptam ad generi cas Theses gignendas dicimus, tutissima per- aequo est ac faecundissima , & non ampli Dsima modo sed in immensum patens . Qui S e-nina legitimarum consequutionum ordinibus Ultimos terminos constituere usquam potet it λQuotquot autem necessaria , & legitimae consequutiones profluunt a character illicis illis attri. hulis , quae vel univeisa corpora a reliquis mentis obiectis secernunt, vel classem Corporum a ceteris clasi bus; Quotquot, inquam , ab hujusce generis attributis legitima consectaria colliguntur, totidem suapth natura sunt uni. versales certissimaeque Enunciationes, quae divelli nullo modo pi si unt ab attributis, a quibus Profluunt quaeque proinde necessario jure vera junt de corporibus universis, quibus character istica illa attributa conveniunt, e X quorum notione& natura consequutionum Series deducuntur.

19쪽

s X. Cum autem di Zerim , ex Characteristicis classicisque attributis exsurgere posse cosnologicam Doctrinam non certissimam modo sudfac cundissimam amplissimamque , ne quis putet dicere me potius quod fortasse fieri aliquando pollici, quam quod factum jam sit. Testem appello ortam in ipsomet sinu Immortalis Pisani

Athenaei cosmologicam Scientiam ab uDico Impellibilitatis attributo , quod sa ne caracteristicum est universae materiae , necessaria plurimarum consequutionum connexione deductam , qua non modo virium motricium genesim destructionemque , ex impulsionibus mutuisque occursibus corporum necessario jure consequentcm ς non modo nativos genuinosque Ca- non es , ad quorum normam fieri haec debent, ex intima Natura rerum petitos, complectitur; non modo Mechanicae, Sthaticae , Hudrostaticae atque Hydraulicae fundamenta firmillima condit, nullis sophismatum , nullis ingeniosarum cavillationum Machinis labefactanda sed & Universalis Mutuae Gravitatis existentiam, intimam Caussam , & ineluctabilem playsicam necessitatem ex eodem fonte deducit , non conjecturis & verisimilitudine suadentibus , sed tanti momenti rationibus , quanti sunt invi cta illa Theoremata, de quibus Geometrae iure gloriantur , Immo Gravitatis illius Mutuae Diqitigod by Cooste

20쪽

tuae Leges sngulas, quae in caelesti physica

sese monil rant , inconsultis omnino observationibus , Mathematica necessitate evincit, neque alias esse polla apertissimis ottendit . Praeterea Soliditatis Fluiditatisque germana discrimina naturamque patefacit, & Elasticitatis rationem recludit a Quid plura λ Ad potiora Naturae phoenomena intelligenda ita Ingenia asisuefacit , tanaque eΣpeditum tutumque sternit iter, ut phoenomenorum illorum plurima &abstrusiora praenosci , nedum evolvi commodisti me post int; Haec quidem cosmologica Doctrina cum arcana non si , & ut intellectu facilis , ita prae manibus obvia passim vagetur, quisque per sese experiri potest quam vera sint, quae de ipsa narravi, quamque plura recensere de ipsa possem , si per tempus liceret. g XI.

Quae cum ita sint, in dubium revocare non possumus, quin mera aC nuda eΣperimen torum auctoritas ad generalem ullam Thesim legitimam constituendam sit impar ; quin Nethodus conficiendarum in physicis rebus universalium Theorematum unica illa sit , quam unicam esse diximus ; quin denique ipsam et illa Methodus & foecundissima si ad ea Theoremata

assequenda unich accommodata, quae neque eX- perimentali inductione neque ulla alia methodo assequi, & demonstrari ab hominibus u piam pol sunt. si XII.

SEARCH

MENU NAVIGATION