De rationis et experientIae finibus regundis in philosophicis provinciis, deque legitimo utriusque criterii usu in naturae scientia comparanda. Dissertatio habita in Academia Pisana sub praesidiis Ia. Gualberti de Soria philosophiae professoris a Ios

발행: 1757년

분량: 42페이지

출처: archive.org

분류: 철학

31쪽

fluida illa , quis est qui nesciat cui phoen

mena memorata nota sint P Igitur pro phoe- nomenon illorum ratione , quam e Xpectabam , mihi reponis quod anth interrogationem te isncbam , & ita reponis , quasi Mysterium illud mihi aperire velles. Tantum vocibus homogenei & aetherogenei tribuis r Pariter si a te petam , cur eroso a spiritu salis Auro permixtisque aureis particulis Cum solvente , oleum tartari superat fundam, Auri particulae praecipites ruunt: oraculum hoc statim mihi fuit dis : Quia acidum salis Marini aut Vitrioli magis homogeneum est cum sale tartari , quam sit homogeneum cum particulis Auri ; scilicet ita contingere assirmas , quia corpora illa talis Naturae sunt , qualis est e debent ut haec sequantur. Oh praeclaram naturalium phoenomenon interpretandorum rationem r

Manifestum ergo est Naturalem Scientiam non amplificare & ornare sed inficere & corrumpere eos debere, qui Canones Cautionesque, quas proposuimus aptisque EXemplis illustravimus, aut ignorant aut violant . Demum Quaestiones plurimae sunt ad terrestrem Coelestemque Physicen pertine te S, quae neque nudis Ingenii virilius Sagacissimi licet & Initruistissimi neque mera sensuum Auctoritate dirimi posIunt, sed utriusque potestatis conspirante praesidio , quo qui dem

32쪽

dem Quaestionum genere universae illae eonistinentur , quae enodari non possunt nisi decretorii alicuius Experimenti suffragio: Quamvis enim hisce in casibus solvendorum huiusmodi Problematum jus potestasque penes Fxperimenta sit , inspectio tamen & observatio Objectorum , qualia sensibus nostris rerum Natura spontd veluti sua conspicienda contrectandaque offert, non susscir nd id quod cupimus; Etenim non consulenda modo sed quodammodo cogenda Natura est , ut votis nostris respondeat , quotiescumque artificioso Experimento quopiam decretorio indigemus rAtqui sola Ratio , & Experimenta decretoria praeconcipere ,& an decretoria re ipsa sint necne, Certiores nos reddere valet ; Quamobrem infici ari nemo potest , Quaestiones huius generis Neque dirimere posse observationes sine R tionis proesidio Ingeniique sagacitate, neque sagacitatem Ingenii sine observationum Auctoritate. Ad hoc Genus pri tinent Quaestiones illae omnes, in quibus anceps vacillat an mus inter plures dati Phoenomeni Caussas , de quibus intelligit aliquam ex illis veram

quidem ella omnino debere, at cuinam exilli; verae caussae Nomen tribuendum sit non

alia quitur , a qua possibilium Caussarum perplexitate decretoria EX perimenta nos eripere u nice valent. Pari ratione Cum plures variaeque

citcumstantiae effectionum ferme omnium ge-

33쪽

nesm comitentur , quae circumstantiae in in trinsecas subjectis ipsis , illasque , quae extrinsecae sunt dividi possunt; cumque nullum

propemodum phoenomenon sit, quod a circum-1tantiis utriusque generis illi non pendeat ut hac illave sublata phoenomenon ipsum non tollatur , dubium idcircὼ nobis haeret saepe saepius an haec potius vel illa , an plures paucioresve ad dati phoenoineni dataeve effecti nis productione faciant necne, quas dubitationes pleno jure tollere nuda ratio minimδpotest nisi raro , decretoria vero EXperimenta semper, ad quae pertinet circumstantias phoe- nomen i , de quibus dubitamus , a caeteris disjungere & extra ipsas & Subiecta D Agentia reliqua constituere , ut hac methodo appareat an circumstantiae illae in effectionis genesim influant vel secus, sine qua secretione circu- stantiarum illarum , quae supervacaneae sunt, neque necessario vinculo cum effectionibus adnexae Theoriam effectionis ipsus Mente ausequi minimd possumus, seu modum rationem que phoenomeni intelligere . Igitur & ad re solvenda huiusce Naturae Problemata & Ratio& Experimenta amici conspirent necesse est Experimenta quidem ut dubitationem dirimant Ratio vero ut eXperimenta ipsa aptissimasque observationes praeconcipiat , & , an decretoria

sint & dirimentia vel secus , certissimo judicio

decernat .

g XXIII.

34쪽

g XXIII.

Atque uti nam Canonem hunc non negle Uti sent Phylosophi : Pluries enim pro hypothesibus alea plenis immo & a Veritate aber-Tantibus verus phoenonae non caullas inveni Dsent, apparentibus abdicatis , caulsarum ne in re ambiguitate sublata. At nimis Rationi fidunt, ubi ad EX perimentorum auctoritatem confugiendum est ; Rationiique sagacitatem non Consulunt , ubi de EX perimentorum pondere quaestio est , ubi scilicet de Experimentis dirimentibus excogitandis, deque Experimentorum momento existimando solliciti esse deberent: Hinc passim ab observationibus Experimentisque artificiosis ea deducunt Theoremata vel Theses inserunt, quae veris militudinis fines non excedunt , quaeque incertae aut falsae sunt , eo quod legitimae minimε sint; scilicet quia pro decretoriis Expertinenta illa observationesque putant, quae dubiae fidei sunt, proindeque fallaces. Quod

ut uno alterove exemplo ostendamus; Quicumque pronunciant quaepiam corpora ideli facile ad invicem misceri , alia vero secus, quia quae miscentur ad invicem tendant , secus autem quae non miscentur nonne ita constituunt , quia ad huiusmodi Theses conssciendas Experimenta illa susscere, atque adeo diri. mentia esse perperam arbitrantur ρ Etenim ne

si uidum cum fluido misceatur quod de Aqua

35쪽

qua & oleo verum est ; de A qua & Mercuario ; de oleo communi & spiritu Uini puriis mo) susscit ut Gravitas illorum specifica

non exiguo discrimine differat; Praeterea ut Aqua & Oleum & praememorata corpora non misceantur, nullo modo opus est ut particulae Aquae ad invicem tendant, pariterque olei particulae ad invicem , Oleum vero & Aqua non item; sed id unum sufficit, ut aqueae particulae magis ad invicem tendant quam ad particulas Olet , vel olei particulae majori momento ad invicem gravitent quam ad particulas Aquae ς Quamvis ad Aquam quoque tendat oleum & ad Oleum Aqua , dum permixtionem tentamus.

Ex eodem errorum fonte originem , insallor, ducit celeberrima Clarissimi Leibnittit Sentcntia de viribus motricibus, non quan titati materiae & velocitati proportionalibus; sed quantitati Materiae & quadrato velocitatis, scilicet novam hanc & Galileo & Chartesio& Newtono infensam Thesim ab Experimentis decretoriis evinci putavit Vir praestantissimus, cui plurimi Ingenio & Doctrina praeclari Caeteroquin Phylosophi subscribunt : At Experimenta , quae pro dirimentibus habent , non modo non sunt decretoria sed omnin5 qualia esse oportet, si Vires sunt non in ratione

36쪽

quantitatum Materiae & quadratarum velocitatum , sed in ratione quantitatum Materiae et velocitatum dumtaxat : Quandoquidem ex hac Virium extimatione , quae inconcussis rationibus innititur , praenosci & praedici exquisit istinae possunt eadem illa Experimenta Universa , quae Leduis Eius adhibet ad Hypothesim

suam astruendam evertendamque Oppostam . Scilicet Arma, quibus Lesbnimias aggreditur genuinam germanamque virium elltimationem,

ut in ejus loco lassiciat imaginariam & nouam, eadem, inquam, arma illa contra ipsum pugnant , & Opinationem, quam ex ipsis colligit ineluctabili momento confodiunt: Si enim ex veteri virium extimatione Experiamenta LeibnitZiana necessario jure dimanant, ita ut antequam instituantur praevideri possint,

eadem Opera evincunt extimationem virium

illi opposii tam , cum veritate & rerum Natura Pugnare . Quae sane EXempla non idebmemoravimus quia unica aut rara, sed quia prima sese nobis obtulere adnotanda . Ex quibus omnibus satis superque conse- Cisse me arbitror quod proposueram, nem pdad veras Naturae physicas leges constituendas& ad generi cas asserendas Theses, unicam MOrtalibus rectae Ratiocinationis , juxta Geome- Irarum Normam, patere viam , quae Ratiocinationes ab Attributis character isticis vel universorum corporum vel integrae Classis , de

37쪽

qua generica Thesis statuenda sit, derivari omnino debent, ut sint legitimae: Pariterque problemata illa physica universa , quibus quaeritur peculiarium quorumcumque phoenomen nratio & modus , a rectae Rationis auctoritate Omninb pendere , quae illis tantum in casibus ossicio suo iungitur, cum ex dato subjecto datisque phoenomeni circumstantiis ostendit , hanc illa inve cx prae constitutis & demonstratis Naturae legibus, ita locum habere in phoenomeni illius productione , ut non habere non possit : Ad Experimenta vero per tinere peculiares corporum proprietates patefacere , sensilium phoenomenon Numerum augere , circumstantiis singulas , ad phoenomeni productionem necessarias, secernere ac determi

nare ἀ

40쪽

- . .

SEARCH

MENU NAVIGATION