Dissertatio medica inauguralis, de hydrocephalo acuto .

발행: 1796년

분량: 50페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

21쪽

pariter atque urina, aegro insciente, dejiciuntur. XXXVI. Aeger, cum in extremum pCTU DCrit discrimen, non solium oculis, sed interdum, licet raro, etiam auribus Captus est. Uno alterove ante mortem die, tunica conjunctioa inflammatione capitur: facies nunc rubescit; nunc pallescit: maxima et spirandi et devorandi dissicultas est: arteriae quam imbecillime moventur; et adeo frequenter, Ut vix, saepe ne ViX quidem, possint numerari: totum corpus intremiscit: musculorum tendines subsiliunt: aeger miserandus toto corpore convellitur; tandemque ei mors malorum requietem affert. XXXVII. Non autem semper signis omnibus,

phalos notatur. Interdum enim neque Vomitus, neque oculorum mala, neque stupor mortem antegreditur. Nonnunquam, aequalibus temporibus interpositis, signa intermittunt usque eo, ut cinctonae cortex multum prosciat. Quin etiam, interdum initio arteriae tarde micant; deinde celeriter; tandemque, ut initio, tarde iterum: neque, per totum morbum, RUt caput dolet, aut oculi lumen refugiunt, RUt, ante ultimum fere vitae diem, pupillae dilatantur. t

22쪽

I4XXXVlII. Nonnunquam, ut certiores NOS facit RVSH, per totum morbum, aeger, ut sa-mis solebat, cibum appetit; auditus acerrimus esto; neque arteriarum pulsus, contrZ consuetudinem, tardus est, aut inaequalis. Quinimo, ut idem auctor est, hydrocephalos interdum in alterius lateris resolutionem desinit; interdum,

etiam cum neque nausea praecesserit, neque capitis aut artuum dolores, sed morbus a signis destillationis inceperit, tamen, cerebro patefacto, aliquid effusae aquae intus conspicitur.

INCISIS CADAVERIBUS PATEFACTA.

XXXIX. Incisis cerebris eorum, quos hydrocephalos abstulit, eadem fere in omnibus introspicienti sese offerunt. Feriue enim semper in cerebri ventriculis liquor serosus, limpidus seu sumavus, oculis percipitur. Plerumque in omnibus simul continetur, ob pervium omnium inter se risum; sed, si omnes in se invicem non patent, in quibusdam tantum, maxime lateralibUS. XL. Liquor, in ventriculis contentus, dua-hus quatuorve unciis quantitate aequalis est; neque, serunt medici, calore coit. In unius autem cerebri ventriculis, ut a Palfey accipimus,

23쪽

IS inventae octo unciae liquoris sunt, et plurimae datiotes: plexus choroides, contra consuetudinem, induratus erat; atque ejusdem cerebri dura mater, quam sana, crassior multo, piae matri arctissime adhaerebat. XLI. Nonnunquam cerebri superficiem o

linit glutinosus liquor; qui tamen, curiosius imspectus, nihil aliud videtur, quam serum iutunicam arachnoidem effusum. XLII. Interdum tumores induratos in diversis intra cranium partibus, modo in cerebro, modo iucerebello, modo in meningibus, praecipue dura, conspicati sunt anatomici. WHYTT detexit tumorem, ovo gallinaceo magnitudine aequalem, simiamos nervorum opticorum degravantem. GREGo-RY quoque ait, in uno e X tribus eorum hycho cephalo laborantium, quos ferro patefieri praesens conspicatus est, tumores, in una cerebri parte alia-ve, in conspectum venisse; atque mentionem facit unius, in cerebello inventi, qui non solum duriusculus erat, sed etiam lassiavo Colore. PgT1T et MONRo, clarissimi sane anatomici, c tiores nos faciunt, se propriis oculis glandulam pituitariam duritia affectam vidisse. XLIII. Venuntamen, interdum tumores adeo

Vide Edin. Med. Essays, vol. III. p. 338.' Aud. GREGOR. Praelia'. de Medio. Praci.

24쪽

non duri sunt, ut videantur in eo fuisse, ut suppurarent; et haud multum apparet abfuisse, ut putresceret cerebrum. XLIV. Certiores nos faciunt QUIN ' et GREGORYj in cerebro puellae, quae, Znte mortem, signis hydrocephali propriis assici videbatur, nihil quicquam, post mortem, liquoris inventum esse; et vasa omnium intra calvariam partium sanguinem continentia, contra consuetudinem, turgida fuisse, haud secus atque immisso tenui li- uore aliquis ea implevisset. In cerebris etiam aliorum, quos hydrocephalos rapuit, venae, sanguine supra consuetudinem plenae et turgidae, incidentibus in conspectum Venerum. XLV. Asserit RVSH, ex sex, quo S morbUS, de quo disputatur, ex medio sustulit, quorumque cerebra, post ematam animam, ferro patefecit, in cerebris quatuor indubia infammationis signa oculis sese obtulisse.

DIAGNOSI s.

XLVI. Hydrocephalos, quamdiu haud dum bene cognitus esset, pro febre, quam intestinorum vermes concitant, habitus est. Neque, profecto,

25쪽

I7 hoc mirum erat; cum praesertim hydrocephalos et verminatio tot signa communia habeant, capitis, nempe, aliarumque corporis partium dolores; pupillarum diffusionem; interdum etiam convulsiones et vermium dejectiones. XLVII. Ob tantam signorum communitatem, hydrocephalon, praecipue incipientem vel saltem nondum inveteratum, a Verminatione internoscere, in primis arduUm est. Veruntamen, non adeo similes sunt hi morbi, quin, utro duorum aeger laboret, peritus medicus possit suspicari. Hydrocephalicis enim, quam VerminOsis, caput vehementius dolet, atque sanguine facies magis aequabili iisque turget et rubet.

XLVIII. Pro hydrocephalo qnoque longo

habitus interdum acutus est. Hi tamen morbi inter se dissimiles sunt. Longus enim infantes brevi tempore post partum in Vadit, antequam cranii suturae commissae sint; atque efficit, ut in miram magnitudinem caput increscat. Haud raro etiam adultos tentat, praecipue aqua inter cUtem tumidos, qui externo etiam hydrocephalo simul assiciuntUr. XLIX. Incisis cadaveribus eorum, qUOS PC remit longus hydrocephalos, In Rgna ViS A UAC, imo haud raro aliquot librae, intra cranium TC- Periantur. Cerebri ipsius magna interdum para

26쪽

deest; haud raro, ut certiores nos facit MONRo, nihil quicquam reliquum est, praeter eXiguam, in basi cranii et supra orbitas oculorum, partem. Minime autem hinc, ait idem praeclarus anatomicus, concludendum est, desideratam cerebri partem aqua solutam esse, sed quod multo verisimilius est, vasis bibulis, licet nondum monstratis, absorberi.

L. Quin etiam, longus hydrocephalos interdum in aliquot menses, imo etiam anno S, PTO- trahitur, et Vires usque eo labefacit, ut collum magnum capitis pondus tolerare vix possit. Interea, quod, cerebro insano et manco, in primis mirabile est, mens omnibus virtutibns integra manet et incolumis.

moria retentis, medici acutum hydrocephalon longo dignoscere plerumque poterunt. LII. Duritiae, porro, glandularum mesen&ricarum et hydrocephali acuti quaedam signa

communia sunt. Sed, illo morbo urgente, arteriae celerius, quam naturaliter debent, et non aequis intervallis moventur; at nunquam, ut

secundo hujus stadio, tardius et imbecillius. Quin etiam, in hoc morbo secus ac in illo, arteriae quando solito incitatius, simul et aequa' libus plerumque intervallis, micant.

27쪽

I9 LIII. Denique, ne multa, si quis, nondum septendecim annos natus, languore, nausea frequenteve Vomitione, animo demisso, lucis impatientia, lenta febricula, capitis dolore assicitur; sique haec mala lenioribus nec vomitionibus nec purgationibus multum levantur; tunc satis superque est, quamobrem, ne hydrocephalo acuto implicetur, timeamUS. VCrum, clim hydrocephalos usque eo increverit,

ut arteriarum motus multum tardentur, neque

tamen calor cutis, sitis, et capitis dolor remittant; cum aeger strabo sat, resque, simplices natura,

duplices judicet; cum diffusas pupillas habeat,

neque oculos aptos quos stimulet vel clarissima luX; cumque miserabiles fulationes tollat, et suae mentis non sit: tum, profect6, dubii, quis morbus urgeat, diutius esse non possumus. Eoque adhue minor apud nos relinquetur dubitatio, quin hydrocephalos acutus sit, si aegri fratrem aut sororem hoc morbo periisse, cognitum

habeam US. CAUSAE REMOTAE.

LIV. Praedis nens uum impuberes, simul constitutione corporis simul temperamento inter

28쪽

se vel dissimillimi, hydrocephalo acuto rapiantur; dicere, quae sit corporis proprietas, quae quosdam, prae caeteris, aptos reddat, qui hoc morbo corripiantur, imprimis arduum et dissi cile est. LV. Ex triginta duobus hydrocephalicis, quos vidit PERCIVAL, undecim manifestis scro laenotis deformes erant; tres notas minus evidentes

edebant; et quatuor capitibus admodum magni gerant insignes. Tot ex iis hydrocephalo acuto Iaborantibus, qui huic medico CUrae erant, eos fuisse, quos scrofula deformavisset quibusve lateret, non est, qUare miremur; cum praesertim medicinam eXerceret in magna et frequente Urbe, ubi sero fula haud rara sit. LVI. Opinatur quoque GREGORY, COS, quihus latet scrosula, aptos, prae caeteris, esse, qui in hydrocephalon acutum incidant; Ct pro- stetur, se vidisse, in iis hoc morbo, correptis, tumores, qui scrofulam testarentur. LVII. I. Quanquam, ex consensu medicorum tanti nominis, verisimile est, impuberes, quos deformat quibusve latet scrosula; esse, Prae caeteris, hydrocephalo acuto obnoxios; tamen ii sumus, qui credamus, scrosulam nulla ratione eos huic morbo opportuniores reddere, nisi quatenus corpora debilitando aptos faciat,

29쪽

quorum glandulas, praesertim conglobatas tarda inflammatio assiciat. a. Neque, profecto, satis Constat, eos, praecaeteris, quibus sunt magna capita, hJG iocephalo acuto patere; praesertim cum hic morbus multos absumat, qui capitum magnitudine haudquaquam insignes sunt. LVIII. Quidam existimant, eos praecipue infantes morbo, de quo disputatur, eXerceri, quibus, post partum, capitum ossa justo maturius arcte committuntur, sic, ut obstetur, ne capita in magnitudinem increscant, quantam postulet vis, qua in ea sanguinem cor et arteriae impel

lant.

LIX. Etsi hydrocephalos acutus fortasse non potest dici, haereditatis instar, a parentibus ad

liberos pervenire; attamen ex congenita quadam corporis proprietate oriri, quae ex iisdem parentibus natorum plus minus communis est, affirmare licet, quum saepe eheul nimis plures ejusdem familiae liberos invadat et rapiat. LX. Quum hydrocephalos acutus insantes aliis quibuslibet morbis, pertusse, puta, et rubebla, debilitatos saepe assiciat; impuberes prae adultis; vigetos ingenio prae tardis; et post

certam aetatem, Deminas, fortasse, prae maribus: numne concludere licet, proprietatem cor-

30쪽

poris, in qua proclivitas in hunc morbum consistit, esse irritabilitatem nimiam, qua insantes et foeminae insignes sunt.

LXI. Excitantes-Causae numero plurimae, quae hydrocephalon acutum concitare feruntur, ab auctoribus memoratae sunt; quarum aliae plus, aliae minus verae, et ad concitandum es.ficaces, videntur.

LXII. Urina suppressa, et aliae etiam causae, quotquot hydropem faciunt, hydrocephalon acutum adducere ab iis dicuntur, qui hunc Iongo hydrocephalo non dignoscunt. LXIII. Praeterea, hunc morbum concitant caput percussum aut contusum; mZgna Vis CZ- loris, praesertim ex ictibus fervidi solis nudum caput impingentibus; aliaquae quotquot committunt, ut in caput sanguis justo enixius et copiosius impellatur, quibus annumeranda sunt inveterata ulcera nimis subito sanata.

LXIV. Quinetiam, alii quidam morbi sunt,

qui hydrocephalon acutum concitare dicantur, quippe clim iis haud raro superveniat. Hujus generis sunt febres remittentes, intermittentes exanthemata; rheumatismus; phthisis; verminatio; colica: paralysis; melancholia; dysente xia; dentitio.

SEARCH

MENU NAVIGATION