In Necyiam Virgilianam studia nonnulla [microform]; commentatio academica quam scripsit Axel Justus Jacobsson..

발행: 1895년

분량: 37페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

22 23Embla ut vocantur' videtur esse, cur Germani populi diutius ipsam sacrae arboris appellationem notionemque retinuisse existimentur Celtas vero sacram habuiSSe quercum,

refert dissertis verbis Max Tyrius t haec scribens Κελzot Izἶ00It με Δια' Ιαλνια δὲ Atti Κελτtκου uλη δ=bς. Utu est, constat id certe Germanorum mythum de arbore gdrasi perantiquam esse, quamquam multi poetae Saepe eum variasse putandi sint . Sed in magna mutatione, quae paulatim facta est, ea tamen, quae prima erant et maxime propria hujus mythi, minus mutatu manSerunt. Itaque Virgilius, si quam de hac mythica arbore aliunde habuerit notionem, nullo Omnino loco aptiu ea narratione uti potuit quam in Insernorum descriptione.

At dixerit quispiam, Virgilium obuisse, si res se ita

habere putanda sit, sesculum, non ulmum in Orco esse dicere ita demum similitudinem agnosci posse. Ad ea primum responderi potest, Oetam non id egi88e, ut peregrinOrum populorum mythos, si forte aliquos audiverit, in carmina sua tuferret, sed nihil impedire, quominus credamus, eum ea, quae visa sint apta, adhibuisse, sed ita adhibuisse, ut nihil absonum esset a communi Romanorum OnSuetudine de his rebus cogitandi. Praeterea contendo, Oetam, si voluserit in Orco describendo arborem aliquam afferre ad similitudinem earum de illa arbore narrationum, qua Verisimile videtur eum habuisse cognitas, nullam omnino aliam arborem adhibere potuisse quam ulmum.

Nam Plinius haec scribit de arboribus: Haec fuere

quondam numinum templa priscoque ritu simplicia aura

etiam nunc deo praecellentem arborem dicant. Nec magis auro fulgentia atque ebore simulacra quam lucos et in iis silentia udoramus Arborum genera numinibus suis dicata

perpetuo servantur: ut OV aeSculu e. q. S.

Aesculus igitur, ut quae ovi dicata esset arbor, hoc loco adhiberi non potuit sed postulabat res ipsa et consuetudo, ut si asserenda erat aliqua arbor, aliqua earum, quae Diti sacrae erant, afferretur.

Atqui Diti sacrae erant salix, populus, ulmuS, quae reSjam Polygnoti temporibus constabat. Nam is, quam Delphis Ulixon ad Inseros descendentem ibique versantem pingeret, Orpheum inter mortuorum umbra sub salice sedento pinxisses fertur et lucum roserpinae populis et salicibus consitum' Ergo ea res quod adhibuit hoc loco ulmum, qua r- . bor nulla ex tribus Diti sacratis est major, nulla pacior, nulla mythicae illi Germanorum arbori totius rerum naturae quasi effigiem repraesentanti similior ea res quodammodo confirmat eorum Opinionem, quibus visus est Virgilius Ognitos habuisse quosdam mytho Germanorum. Praetermittenda videtur alia similitudo, quae in eo deprehenditur, quod in arbore, quae dicitur gdrasit, ain tDvali versari dicuntur. Sunt enim ain et valin idem ac Letum et Sopor, quos etiam Virgilius affert in Orci do-

scriptione. Edda prosaica , - is locus in describendis Τartaris versatur, - etiam famem et alia mala, sicut et Virgilius rem proposuit, in regno roserpinae Septentrionalium, cui nomen est et exhibet. Ita et Ovidius, quum Τartara describit, Metam. V. 432 seqv. Hiemem alloromque ibi habitare dicit Nam omnium IndOgermanorum,

22쪽

qni vocantur, de mortuorum sedibus opinione e uno eodemque quasi fonte derivatae sunt Sed perspicuum est Virgilium, quum mala illa enumerat, Theogoniam Hesiodi sequi. versu enim ducentesimo decimo illius carminis enumerantur Noctis liberi, in

qua enumeratione Omnia fere ea mala occurrunt, quae Venimus in descriptione Orci Virgiliana. Omissa igitur nunc de arbor illa opaca disputatione,

videmus poetam in Orco describendo ita versatum Sse, ut circa ulmum locata fingeret ea mala, quae maXime mortem arcessere putant. Ipsam vero Ortem eo loco non nominavit, quia ea tota Inferna possidet neque inter mala referrip0teSt.

Ut igitur statuamus quid Virgilius de morte judicaverit, proficiscemur a certo principio.

Cicero in libro, qui de Senectute inscribitur p. 1.

haec habet: 'Omnia, quae Secundum naturam fiunt, sunt hab0nda in bonis. Quid est tam secundum naturam quam senibus emori quod idem contingit adolescentibus adversante et repugnante natura. Itaque adolescentes mihi mori sic videntur ut quum aquae multitudine flammae vis Opprimitur, Senes autem, Sicut quum sua sponte nulla adhibitavi consumptus ignis exstinguitur; et quasi poma ex arboribus, cruda si unt, vi evelluntur, Si matura et cocta, decidunt sic vitam indolescentibus si aufert senibus maturitaS. Ex his, quae allata sunt verba, apparet, mortem in duo genera divisam esse a Cicerone, quorum generum naturale est alterum, alterum non naturale HO naturale ge-

nus mortis facile est, illud, quod contra naturam est, di ficile. Virgilium eodem modo rem perceptam habuisse documento est hic locus' ubi d Elissa difficilius moriente haec hab0t:

Num quia nec fato, meritu nec morte peribat sed misera ante leni, subitoq/ι accensa si rore Nondum illi lanmn Proserpinu vertice crinem abstulerat Stygioque caput damnaverat Orco. Ea res intellecta mirum quantum ad quorundam Necyiae locorum compositionem illustrandam adjuvabit.

De Tartarorum descriptiune n0nnulla.

Quum necesse Sit, priusquam transgrediamur ad artarorum descriptionem tractandam, pauca praemittere de ipsa via, qua haec loca adeuntur, conjungemus hanc nostram disputationem cum iis, quae jam dicta sunt de Orci vestibulo Omnibus igitur, quotquot descendunt ad Inferos, eundum est per vestibulum Orci. At vivus nemo descendit praeter pauco illos, quorum virtus tanta est, ut etiam hoc tam laboriosum tamque periculosum iter Suscipere possint. Ergo, omissis his paucis, mortui tantum descendunt. Ea mala, quae sunt ante vestibulum aut in ipso limine, significant destructivas, ut ita dicam, et rerum naturae conServationi inimicas vires. Quae, quoniam in malis Sunt, recte in Tartaris habitant. Sed interdum in terris versantur ea mala fungunturque suo munere, quum homines Orco mit-

23쪽

tunt. Si ea mala semper in Tartaris essent, Ortale Semper in terris aevum agerent felicitatis plenissimum. Si ad tempora, quum scribebatur Aeneis, respicimus revocamusque in memoriam, Oetam dura Secula jam mitescere credidisse novamque quandum auream aetatem incepi8Se apte ea mala, quibus non multo ante vehementissime laboraverant Romani,

in Orco locata, id est remota terris, finXisse putandus est. Eodem fere modo alius Oeta Calpurnius de Optata pace ac felicitat vitae humanae haec ait/:μOmnia Tartareo subigentur carcere bella Ea tum via Aeneas deducitur a Sibylla Veniunt ad Stygiam paludem, quam trajiciuntur animae a Charonte. Aeneas quoque trajicitur, ut qui aureum ramum habeat. Aeneas miratus, cur Xcipiantur alii a naviculari sene, relinquantur alii ejus rei causam discit a Sibylla Excipiuntur enim ii, qui rite sunt sepulti. Ceteri centum annos circa ripam vagari cogentur, nisi ante id tempus justa fu-nobria iis facta erunt. Expositus in altera ripa Aeneas, postquam Cerberum sopivit aditum ad palatium lutonis roserpinaeque custOdientem, audit ingentem vagitum infantum. Insantes enim proXima ab amne sive palude loca occupant. Quatuor aliae enumerantur claSSes mortuorum eorum, qui inter Stygiam paludem versantur et eum locum, ubi finditur via v. 40). Sunt ergo quinque:

Infantes II. Sine causa morte multati

III. Ii, qui se ipsi interfecerunt

IV. Ιi, quos durus amor vicit,

Ii, qui bello clari fuerunt.

Eol. 1. V. 52.

Hi omnes id habent proprium et commune, quod vi perierunt, non fato. Sed de fati vi ac significatione apud Virgilium illud dici potest, Virgilium non omnia, quae liOS,

fato tribuisse Fato autem significari Omnium fatorum Vim, Omnia regentem naturam, non de singulari decret vocabulum dictum esse cortum est, neque illud obscurum, fatum ab divis divorsum poni'. alii uccelerari posse ut quodammodo mutari, docet ille, quem aut ante laudavimus, de Elissa moriente locUS .

Quae quum ita sint, dubitari vix potest, quin Virgilius

Secutus sit eandem de morte Opionem a Cicero. Quod si ita est, non potuit infantes alio loco collocare. Nam Si amor in bonis est, quum naturae necessitu et quaedam quuSi muturitas affert, ea mors, quae abest ab ea maturitate, malaeSt atque eo magis mala, quo magis longe abeS a nuturali illa necessitate. Itaque Virgilius hoc loco nihil aliud

quam concessa poetis libertate usu est, quum ordine quodam disposuit animas biothanatorum is enim titulus est horum omnium, et prima loca infantibus assignavit. Nam quoniam verisimillimum est, eum non ea fuisse sententia, ut putaret, O Omnes, quo nominat, eodem Semper loco futuros, apte eos, quibus diutissime manendum est, longissime ab eo quasi exitu esse voluit, quo ii quisque tempore ultro mittentur. Nam si cogitaverimus, ne in Elysio quidem manendum in aeternum animabus, Sed POStquam Durum aeterumque Sensum secreto Omni terreno elemento retinuerint, in divinam coelestemque originem redeundum odenim docet Virgilius, ipsa res postulat, ut rem ita interpretemur, ut Videatur Oeta voluisse, nulli enimae amplius hominis aetatem in lugentibus campis morari.

R. iETSCΗ, Theologum. Virgil. P. 16. IV. 696.

24쪽

Nam fuisse talom de iis, qui praemature obeunt, Opinionem, apparet ex hoc loco Tertulliano Aiunt et immatura morte praeventas animas eo usque vagari, donec reliquatio expleatur aetatis, quam tum pervixissent, si non intempestive obiissent'. Itaque statuendum putamus Virgilium, quum Scriberet, e fuisse sententia, Omnes eos, quos videt Aeneas inter Acheronta et eum locum, ubi finditur Via moraturo eSSe, donec dierum summa tanta sit, quanta fuit futura, si non vi sed fato obiissent. Sed non Od eas animRS, quae enumerantur ibi esse voluisse poetam, sed omnium, quotquot praemature perierunt, exceptis fortasse jure damnati ea re confirmari credo, quod inter eos, qui enumerantur, etiam Sychaeus est, quamquam in nulla quinque illarum classium collocari potest. Sed si constituimus Virgilium dicere velle non tam eos, quo Opus distinguendi causa nominavit, ibi esse putandos quam Omne praematura morte praereptos, apte hoc loco nomen Sychae Occurrit. Nam si statuas eum eadem fere fuisse

atque Elissam aetate, conSentaneum est, eum non magi quam

eam aetatis explevisse reliquationem. Sed de hac re satis. Quemadmodum ante Acherontis trajectionem fit divisio animarum, sic trajectas animas ita divisas deprehendimus, ut efficiantur duo genera alterum continet ea animas, quibus ad tempus manendum est, alterum Rutem QRS,

quae peracto jam quod praestituit fatum, vitae spatio porro mittuntur. Sed quoniam animae, quae mittuntur, aut piae sunt aut non piae, iterum necessario fit divisio ita, ut non piae in Tartara mittantur, is in Elysium.

Do anima. d. Reisterscheid et issoWa. p. 389 eqv. quidem non dubitaverim, quin Virgilius in hac quoque re secutus sit aliquam Pervetustam opinionem, quam Ortasse Plato significat De republ. p. 615ς sed indignam putat, quae afferatur.

Tartara vero Virgilius non eodem modo quo cetera Infernorum loca descripsit, quoniam opus suum hac re ita instituit, ut Aeneas non per ea loca ambulans induceretur, quo factum est, ut Sibylla narraret ea, quae de iis rebus quae in artaris finguntur, dicenda viderentur Inducitur

Sibyllae narratio hoc modo. Digressu Deiphobi v. 547)Aeneas respiciens in locis inferioribus videt moenia triplici

murorum serie circumdata, simul audit tractarum catenarum

Strepitum gemitumque miserorum. Roganti deinde SibyllaeXponit, quo modo puniantur post mortem ii, qui in vita distulerunt piacula. Sed quoniam nihil adtinet haec omnia referre, satis est admonere de iis, quae majori momenti sunt. In iis est, quod Virgilius etiam hoc loco docet, apud Inferos esse justos judices. Nam ut ii, qui injuste damnati sunt in terris, Minoe justo utuntur judice eodemque clementi, ita Scelerati, qui dum vixerant, evitarunt, ne darent poenas, in Tartaris nullum non coguntur confiteri scelus,

quod commiserunt Rhadamant, damnatos aisiphono flagellat. Ospondit in descriptione hac, quod isiphone et paulo

post furiarum maxima Occurrunt, quamquam jam ante dictum est umenides in Orci vestibulo habitare Fortasse

haec res inter ea numeranda est, quae poeta, si ei retractare pus licuisset, emendaturus fuisse creditur. Nam ut conatus sum Ostendere alio loco, cur verisimile esset Ominatas esse in Orci descriptione Eumenides, ita etiam hoc

loco causa afferri potest, cur Occurrant in arturis. Primum dici potest, eas in vestibulo Orci locatas esse a poeta, ut ita significaret, earum munus esse etiam in terris X- petere poena ob crimina, quae ulcisci earum proprium St. Sed non omnes, qui ea scelera commiserunt, in terris dant poenaS, quare neceSSe est, ea in Tartaris eodem munere fungi.

25쪽

Alia videtur esse causa, quod ea, quae Semel recepta erant in aliqua arte, servabantur constantissime. t descriptiones earum rerum, quae in artaris sunt, apud antiquos frequentiores fortasse fuerunt, quam quisquam putat. Nam non solum poetae' aliique scriptore in iisdem rebus versati sunt, sed etiam artifices fingendi ingendive eas Xpresserant. Omitto, quod Polygnotus Delphis Ulixen inter mortuos Versantem inXerat. Sed etiam apud Romanos praeter vasa nigris figuris inscripta has res exhibentia tabulas pictas fuisse putandum est. Nam nisi ita esset, non credo

Plautum inducturum fuisse Tyndarum haec dicentem: Vidi ego multu inpe picto, itin Acherunt ferent

Itaque haud scio, an desiderarentur Eumenides, si in artarorum descriptione non Occurrerent. Sed utut ea res est, nunc eXponemus, quae maleficorum genera in artaris puniantur. In qua descriptionis parte Oeta multa nova non addidit iis, quae Semel recepta et probata operis lex quodammodo postulabat. Ita factum est, ut Virgilius, quum ad communem omnium opinionem haec narraret, nihil, quod esset novum atque inusitatum, adderet, nisi quod expressit quaedam ad similitudinem judiciorum Romanorum jurisque civilis. Nam omissis fingendi pingendive artificum peribus, non solum epica carmina permulta ejusmodi descriptiones continebant, sed etiam tragicorum ars et scaena haec omnia exhibuerat tam frequenter, ut siqui in his rebus exponendis nimia libertate usus esset recessissetque longius a, iis, quae rusus atque consuetudo

moratius quoque sat multis locis de rebus Infernorum breviter mentionem facit, sed ita, ut non aperte concludi OSSit, qua Sequatur Opiniones. Ita Od. I. 13. 21 seqv. aliquid simile video i8, quae Sunt Aen. I. v. 662. Carmen XII lib. 1. quamquam non in iisdem rebus Versatur, multam habet cum recens animarum similitudinem. Capt. . . .

postularet, Offensurus fuisse putandus sit animos eorum, qui legebant audiebantve R. Sed etiamsi in hac re adstrictus erat poeta certis legibus, nihil tamen impediebat, quominus iiS, quae mutuaretur ab aliis, ita disponeret atque collocaret, ut non nimis desideraretur mira illa, qua ceteris locis commendari solet, dispositioni RrS. Quoniam igitur turbatus est versuum ordo neque X eo erui potest, quo discrimine usu poeta disposuerit eos, qui in artaris puniri finguntur, sed nihilo minus verisimile est ejus animo obversatam esse aliquam divisionis formam atque rationem, conabimur hoc loco non restituere versus aut aliquem eorum instituere ordinem, Sed Stendere, quibus, ut ita dicam, principiis proficiscendum sit, si quis velit experiri, si transponendo aptam efficere possit membrorum

collocationem.

Id nobis videmur assecuturi esse, si regressi ad unum locum Ciceronianum, ea, quae Sequentur, diligentius percensuerimus. Nam Cicero, quum y Socratem de duabus illis viis, quarum altera animabus e corporibus Xcedentibus ingredienda est, disserentem facit, eundem et haec dixisso scribit: Nam qui se humanis vitiis contaminavissento so totos libidinibus dedissent quibus caecati vel domesticis vitiis atque flagitiis se inquinavissent vel re publica violanda fraudes inexpiabiles concepissent, iis devium esse

quodam iter, seclusum a concilio deorum'.

Videmus ergo humana vitia dividi hoc loco in duagenera, quorum alterum domeSticorum Vitiorum est, alterum eorum, quae contra patriam Sunt commissa. Sed in antiquissima poesi Graecorum nulli prius existimati sunt poenas in Iartaris pendere quam ii, qui contra deo peccaVerunt.

Tusc. Disp. 1. 30.

26쪽

32 Quod sceleratorum genus si ad priora illa adjungemus, haec evadet divisionis forma: I. Vitia in deos commiSSR. II. momestica vitia. III. Vitia in patriam. Si tunc. addita pube itania, quam immissam artari. poetarum dabulae derunt, eos, qui in artaris puniri

in hac descriptione narrantur, Servato, quem Supra roΡΟ- Suimus, ordine, Suo quemque loco disponemus, efficietur haec divisio:0 vitia in deos ommissa puniuntuP

Tityos Dion et Pirit/ous Theseus et Phlegyus

II. 0 40mestiea vitia puniuntuP: qui contra parentes et cognatos impii fuerunt . 608 qui ob adulterium insi sunt v. 12 qui elienti nocuerunt v 609 qui ob araritiam suis partem non dederunt v. 10 qui thalamum ut in invasit III. 0 Daudes in 31Plam puniuntuP: qui impia secuti sunt urnis qui doni inorum deaetrus fefellerunt qui auro endidit patriam qui putrio imposuit dominum

qui leges sirit atque resiae it

33Sed sicut in vestibulo Orci describendo poeta adtulit non

omnia genera eorum, qui praemature mortui sunt, sed Ot, quot ad varietate quadam opus distinguendum satis esse putavit, ita hoc quoque loco satis habuit alia genera nominare, alia significare. Nam maleficorum plura esse genera poenarumque formaS, quam ut narrari possint, ostendunt hi

Non mihi si linquo centum sint oraque centum

ferrea OX, Omne scelerum comprendere formus omnia poenarum percurrere nomina po88im.

De hac re quaestionem injectam esse scimus, quo Romanos ob oculos poetam habuisse esset verisimile, quum has Varias poenarum formas describeret vel significaret. Fieri enim potuit, ut Spartacum, Antonium, alios significatos voluerit. Nam quod constat versum 2 sumptum esse ex epico quodam carmine Varii poetae et ad Antonium spectare, credo Virgilium eum versum recepisse maxime ob id, ut ita Varium honoraret, quamquam non ego, quicumque Varii versum hunc et huic proximos habuerit cognitos, non potuisse non de Antonio hoc loco cogitare. Credibile igitur est nullum ab Virgilio additum esse OVum celerum genUS, parvaSque tantummodo mutatione eSSe factaS. Nam si exempli causa exinanis Aristophanea Versum centesimum quadragesimum quintum et aliquot Sequente non minus quam descriptionem, quam habet auSanias, picturarum Polygnoti Ulixem apud Inferos versantem exhibentium cum similibus locis Virgilianis conferas, apparebit, credo, Virgilium in Tartaris describendis secutum esSe en earum rerum descriptiones, quae jam diu ferebantur. Praeterea. si voluisse tutandus sit per ambages ali-

Paus. Discript Graeciae IX. 1. 4.

27쪽

queui significare eorum, qui multis seculis post Aenean victuri erant, satis erat genera peccatorum demonStrare, quin,

si semel dictum erat hoc vel illud genus hominum in artaris puniri, unusquisque facile supplere poterat Omma ejusmodi Romanorum. Sod abstinuit in hac operis parte, quominu afferret alia nomina quam ea, quae jam allata erant ab aliis in ejusdem generis descriptionibus. Nam non proposuerat Sibi ut eos, quo privatim improbaret, aeterni laboris suppliciique damnatos induceret. Neque dubium est, quin Virgilius rem periculosam esse putaverit nimis diligenter singula persequi praesertim in tam recenti rerum memoria, sicut Horatius Asinium Pollionem ' admonet, quam periculosum sit civilis belli historiam scribere, quoniam etiamtum, ut ipSiu poetae verba asserantur, ignes dolos cineri suppositi sint. Sed si voluisset poeta, potuit certe quemvis hac nota dignum in artarorum descriptione nominare. Quid enim facilius fuit quam Sibyllam inducere praedicentem, qui Omani notabiliores in Tartaris scelera luitur essent. Nam is, qui in Elysii descriptione animarum recenSUS argUmentum excogitavit tam ingeniose et in clipeo describendo Catilinam in artaris poenas pendentem finxit, etiam hoc loco latum dicendi campum habere potuit. Nam videtur

ita natura comparatum esse, ut hominibus major vis esset

in rebus immanibus et insolitis describendis quam in perpetua illa plenaque felicitate, qualis beatorum fingi solet,

exponenda. Ut exemplum afferamus, nominabimus anten,

admiratorem illum atque imitatorem Virgilii Nam is primam Divinae, quae inscribitur, Comoediae partem sive artarorum descriptionem tanta copia, arte, Sublimitate ita dis-

tinxit, ut ea pars ceteris operis partibus superior esse judicari soleat ab aestimatoribus. Itaque si Virgilius Tartarorum non eadem, qua lysii descriptionem, ad quam nunc transibimus, arte et copia r- navit, ita factum esse credimus ab eam potissimum cauSam, quod ad Elysium describendum omnia exquisitioris artis subsidia atque alumenta reservare voluit. Nam descriptio Elysii et rerum, quae ibi sunt, non solum Necyis Sed quodammodo totius Aeneidis pulcherrimum ornamentum Xistimari debet.

De Elysii descriptione.

Sibylla expositis breviter iis, quae in Tartaris esse finguntur, admonet Aenean, ut aureum ramum defigat in adverso limine. Quo facto veniunt in Elysium fortunatorumque sedes. Ibi largior est aether, O suus, Sua Sidera. Enumerantur ex iis, qui ibi sunt, Orpheus, magnanimi heroes, Ilus Assaracus, Dardanus. Videt Aeneas alios epulas

celebrantes; alii paeana canunt. Omnes, quae Vivi cura fuit, eadem mortuo Sequitur.

Sicut in Tartarorum descriptione significata sunt quaedam genera eorum, qui Ob commissa Scelera puniuntur, ita etiam hoc loco nominat poeta quinque genera eorum, qui

ob merita digni sunt, qui decorati vittis, divinis honoribus fruantur in pacis lucis Elysii. Est distributio ex qua humanitas ac mite ingenium Virgilii agnoscitur, haec: qui vulnera pro putria pussi sunt; v. 660 qui custi sacerdotes iterunt; v. 66l

28쪽

36 qui pii putes fuerunt et Phoebo digna locuti sunt; v. 662

qui per inventas artes oecoluerunt ritum; v. 663 qui sui memores Salios fecerunt; V. 664. Ergo hoc quoque loco deprehendimus quinque genera allata esse, sicut ante vidimus in lugentium camporum Tartarorumque descriptione eundem numerum Secutum SSe Oetam. Sed sicut iis locis etiam hoc loco omisit plura, quia longum ac difficile erat singula persequi. Primo in hac descriptione loco et ultimo Occurrunt ii, qui in patriam meriti sunt. In medio collocat pios vates. Qua in re sine dubio secutus est eandem Opinionem, quam Secutus lato Homerum e civitate, quam finxit in litteris, ejicit et in alio libro, in Gorgia ni fallor, eum in artaris purgari dicit, ut qui de diis, quae iis sit indigna, dixerit. Quod vero scribendum censeo in versu 664 non alios vol aliquos ut habet Ribbehhius, sed alios, meum est a

ferre rationem, cur eam conjecturam ingeniosam credam.

quo proposita sit, non memini, Sed recepta est in editionibus in usum scholarum ustriaci imperii adornatis. Salii enim, quorum collegium Augustus, quum in id

incumberet, ut Ores majorum eremoniarumque disciplinam revocaret, iterum quodammodo instituit, id sibi propositum habebant, ut, quum carmen Suum Sive Xamenta canerent, inter deorum dearumque nomina etiam magnorum virorum nomina recitarent. i. quorum nomina ita inserta

erant Saliari carmini, inter Lares praestites recepti videbantur, quemadmodum pater familias post mortem inter Laros domesticos referebatur. Itaque ingens caritatis et gratiae testimonium datum est Augusto, quum eodem honore affectus is, vivus Nam constat iv monumento Ancyrano,

Αugusti nomen senatus consulto inclusum esse in aliare carmen, siquidem OmmSenius recte conjecit' Rem praeterea confirmat Cassius Dio .

quo si, alacriori ad aulandam aeui publicam, sic habeat: omnibus. qui putriam conservaverint, adjuverint, auXerint, certum esse in coelo ac definitum locum, ubi beati sempiterno aevo fruantur Nihil enim illi principi deo, qui omnem Juni mundum aegit, quod quidem in terris fiat esse acceptius. quam concilia coetu8que hominum jure sociatos, quae livitates appellantur Harum rectores et conservatores illinc profectos illuc reverti. Neque, ut ait Cicero alio

loco ε ulla res est, in qua propiti ad deorum numen Virtus accedat humana, quam civitate aut condere novas aut conservare jam conditas: quam ob rem quum nihil inter

homines bonum atque laudabile perficiatur sine divini numinis instinctu, ipseque adeo animus, rectae rationi et virtutis iapax. non terrenam habeat, Sed coelestem originem ingeneratusque sit hominibus a Supremo deo, tum hoc, quod in nobis divinum est, in nullo magi conspici atque clarescere iotest quam in iis, qui in regio ac principali statu collocati coetus hominum societatesque civiles cum justitia, fortitudine, sapientia regunt et moderantur. Haec sit horum similia Virgilio obversata necesse est, o magis quod non potuit in Elysi descriptione mittereseos, qui rem publicam auXerunt, adjuVerunt, OnServarunt. At quonam modo eo nominare potuit aptius quam hoc 3 Nam quicumque tum audiebat legebatue versum hunc: quiques sui memore. Salios decere merendo, cogi-

MOMMSΕΝ, Onum. Ancyr. lat. 2. 21 ed. 2. 51. 20. Somninm Scipioni C. 13. de rep. 1. . .

29쪽

39tabat etiam de Augusto Neque ineptum est constituere poetam hoc loco de eo admonere voluisse, si quidem fieri Vix potuit, quin versum 2 legentibus de Antonio subiret

animum cogitatio. Sed revocanda est disputatio eo, unde longius fortasse digressi sumus, ut expediamus ea, quae de re, quam tractare coepimus, jam sunt dicenda.

Sibylla igitur quum Anchises non adsit ibi, rogat

Musaeum, ubi quaerendus sit. Musaeus eos deducit in eum

locum.

Anchises recensebat in valle virenti numerum uorum, quum Aenean conspicit venientem. Salutatione data redditaque colloquuntur filius et pater. Interea videt Aeneas seclusum nemus et Lethaeum amnem, circa cujus ripas innumerae gente populique volitant Campus murmure trepit. Aeneas, quum haec Omnia videt, mirabundus requirit causas, cur illae animae compleant ripas. Tum Anchises docet esse animas, quibus sors data sit, ut iterum in corpora abeant, postquam biberint praeteritorum oblivionem.

S velle illi ostendere, qui magni futuri sint Romani, quo

magis gaudeat suo in Italiam adventu. Ad ea respondet Aeneas, sibi mirum videri, velle aliquos in vitam redire corporumque tarditatem. Tum Anchises breviter exponit, unde ortae Sint animae. Esse Originem earum coelestem delibatasque esse ex divina illa mente sive spiritu, qui per cuncta meet agitetque mundum, sed tardari eas terrenorum corporum contactu Itaque quum vitam reliquerint, neceSSe SSe conceptum malum

elui Purgationem eam fieri aere, aqua, igni. Omnes igi-

tur animas, dum in corporibus sint, aliquam concipere labem, quae eluenda it. Itaque quum Anchises dicit: quisqi e suos patimur manes, ea verba interpretanda sunt hoc modo: Omnes, dum in corporibus sunt, recipiunt in se aliquid e mortalibus, ut ita dicam, elementis, quod quum eluitur, mane SUOS pati dicuntur animae. Sed passae ea, cita enim docet AnchiSes , quae ad purgationem opus sunt, in Elysium mittuntur. At non omnes animae ibi manent' plures enim redeunt in nova corpora 908tquam ex Lethaeo fluvio oblivia potarunt Pauci admodum manent, donec temporis longum spatium Omnem exemit labem neque quidquam praeter purum aethereum sensum simplicisque aurae ignem reliquit. um fieri sc1lico reditum in spiritum illum cuncta regentem, putandum est Anchises dicit se esse in numero eorum, qui in Elysio manebunt. Ceteras autem, quas monstrat his verbis: has

omnes', in nova corpora abituras docet.

Ergo se animae, quae manebunt, tenent Elysii arva, donec perfecto temporis orbe ' redibunt in divinum illum

spiritum, unde profectae Sunt. Sod si Virgilius in animarum recenSu, ad quem OX transibimus, omnino nullos alio nominat quam eos, qui

propter virtutes et in patriam merita post mortem in Elysii ludis labitabunt, id est manebunt in Elysio, equitur, ut

Coneodo aliquam dubitationem esse posse, Si qui putet, non apto de Salii dicere Anchisen, sed credo poeticae, quae dicitur, licentiae id adtribuendum SSE. obsorvandum est manendi vocabulum a me adhiberi e sensu, ut contrarium sit vocabulo abeundi, quod hoc loco usurpatur de iis, qui in vitam redibunt. Nam eae animae, quae non jam nova corporis Ortientur, manebunt quidem in lucis Elysii, Sed non in aeternum ibi ma

nebunt.

Poeta in dubio ob oculos habuit placita quaedam philosophorum de his rebus, qualia sunt apud Platonem in Timae 530-531 et aliis lociS.

30쪽

putandum sit, ea anima pOStea non reversura eSSe in vitam Sed mansuras, donec eae quoque purae et integrae redibunt in mentem illam divinam. Ex iis, quae supra disputata sunt effici OSse credo, versuum ordinem 724-75l non mutandum esse sed etinendum talem, qualis est in codicibus. Hoc loco necessarium non est Stendere, quae Pythagoreis atque Orphicis, quae Plutoni aliisque philosophis debeantur ex iis, quae proposuit Virgilius. Nunc satis est admonere eum ex intima philosophia hausisse, id quod Servius dicit, et aptum ad animarum recensum effeciSSe transitum.

Anchises, quum docuit Aenean, cur maneant in Elysio aliae animae, revertanturque aliae in vitam, eum in tumulum deducit, unde cognoscat eos, qui magni futuri sunt Romani. Tum fit recensus animarum, ob quem tota Necyia instituta est. Institutus est ille recensus ad similitudinem quandam recognitionis, qualis more militari fieri solebat apud Ro

Descriptio hujus recensus, quamquam Semper ViSR Stiligna admiratione non solum propter argumenti novitatem sed etiam propter sublimitatem verborum, aliter tamen ab aliis in disceptationem vocata est, quum aut ObScura videretur aut confusa parumque cohaerens. Itaque Ribbet hius ut id, quod maxime ei videbatur offendere, removeret, Versuum ordinem mutavit transponendo. Sunt tamen, quibus videatur omnis hoc loco transpositi non modo non neceS-saria. sed etiam a mente in consilio Oetae aliena, ut qui

non secundum temporum rationem. Sed dongin alio modo animus Ominutas voluerit.

Utrum in tres partos haec descriptio dividi debeat ut vult h. liissius, vir ille doctissimus ' an in plures, hoc

loco relinquendum est in medio, eo magis quod verisimillimum est, non plus duo quasi agmina procedere eorum, qui

Collocati sunt in primo agmine Aeneadae proprio en Su, quibus nominantur Aeneas Silvius, Albani reges Romulus, gens Julia cum Augusto. Hi omnes priore loco occurrunt, quia omnes ab Aenea Originem ducunt, quare OnSentaneum est, eorum ut ei magis cordi esse quam reliquorum. Haec

collocatio personarum conveniens est loco illi nobilissimo , ubi p00ta Jovem inducit Veneri praedicentem, quae immota maneant fata Aeneadarum. Nam excepto scanio, qui in recenS animarum Occurre non potest, ut qui jam sit in terris, utroque loco iidem Occurrunt. Praeterea in eo deprehenditur similitudo, quod, quemadmodum Jupiter promittit se imp0rium sine fine daturum esse Romanis, ita Anchises dicit Romam, auspiciis Romuli conditum, imperium terri sequuturam esse. Eadem similitudo inest versibus 290 296 libri primi, et 792 808 sexti, nam utroque loco poeta miris modis Augustum extollit. Intor senean Silvium se Augustum mille annorum putium intercedit. Nova seculorum serie Ordietur ab Augusto, quae serie sine dubio mille annorum putanda est, siquidem millesimo quoque runno animae, quibus in vitam

SEARCH

MENU NAVIGATION