장음표시 사용
31쪽
redeundum est, a de evocantur in vallem Elysium, ut inde emittantur suo quaeque tempore. Sed redeundum est ad inceptum. In alter agmine enumerantur Numa, Tullus, Ancus, arquinii, Brutus, Decii, Drusi 'orquatus, Camillus, Caesar et Omprius Mummius, emilius, Paulus, Cato, Cossus, T. Sempr. GracchuS, Scipiadae, Fabricius, Fabii cum Maximo. Sed hi non hoc modo collocati Sunt quo enumerantur. Nam, ut ostendit vir doctissimus, Andr Sehathhauseri Anchises, quum filio monstrat eos, de quibus loquimur hoc loco, a dextro quasi cornu incipiens ei ostendit eos, qui stans usque ad mediam aciem sunt enim ii Numa et deinceps Omnes usque ad Camillum tum ab altero cornu incipiens Omnes deinceps recenSet usque ad eum locum, ubi nupser desiit. Sunt hi posteriores Caesar et Pomprius et qui numerantur USque ad Fabios, quorum Maximus ita collocatur a Camillo proximus. Itaque quemadmodum in priore agmine conditor Romulus in medio collocatus erat, ita in hoc altero medium fere locum obtinent Camillus et Fabius, futuri rei publicae
Quaerentibus, cur hoc potissimum modo poeta collocatos voluerit eos, quorum fit recensus, necesse est videatur ita voluisse ostendere, quale civitatis genus esse deberet.
Nam priores sunt ii, qui unius imperium habituri sint;
in alter Ordine sunt ii, per quos Aeneadarum imperium transferetur ad consules deind0 liberae civitatis magni viri, tum ii, per quos iterum constituetur regale genus civitatis, sive mavis unius imperium. ale fuisse poetae consilium, ex ea re apparet, quod Julium Caesarem a Julia gente se-
4 paratum voluit. Is enim in viscera patriae vires Verterat. Sed Aeneadarum imperium pacificum esse debebat. Quae res si se ita habet Virgilius hoc modo instituit Necyiam, ut ea, quae de republica admonendi ei videbantur Romani, eo majorem haberent auctoritatem, si ab horo Anchisa in Elysio dicta fingerentur. Recensu finito Anchisos, velut si sentia non nisi bellat0res a se filio ostendi potuisse, addit haec:
849 eudent ussi spirantia mollius mi a Credo equidem; iros ducent de marmore vultus orabunt causa melius, coelique et tu8 deseritent rudi et s)myentia sidera dicent Tu regere imperio populos, Romane, memento hine tibi erunt series pacis imponere morem, parcere subjectis et debellure superbos. Itaque tota Necyia, missos facimus versus illo aureos, qui postea additi non pertinent ad primarium consilium poetae spectat, ut quasi unte oculos proponatur Romanis, eos ad magnas res natos esse et ad salutem generis humani. Admonentur quam stabilis sit rerum ordo,
ut excitentur ad spem majorum rerum, et peractis satis b0na jungant fata. Quantus fuerit poeta Virgilius, quum multis aliis ex rebus cognoscitur, tum vel maxime e hac Necyia, in qua
componenda miram exhibuit artem Octrinamque profundam. Quanta ver arte usus sit, ut hunc animarum recensum institueret ita, ut in eo describendo dicere posset de iis rebus, quibus nullae magis ad cogitandum atque quaerendum exitant animos hominum, ex iis, quae jam dicta sunt brevissime, apparere credo.
32쪽
Nunc quale sit theologicum, ut ita dicam systema Virgilii, paucis verbis expedire conabor, ita tamen, ut non asseram similia sex libris philosophorum. Nam, unde haec Omnia habuerit, nihil refert. Animae igitur origo est coelestis. Una mens totum mundi molem permeat. Ex ea particulae sunt singulae
Quum morte discedunt animae a corporibus, Sub terram veniunt. Per vestibulum Orci eunt Omnes sine discrimine. t qui per vestibulum eunt, aut rite sepulti sunt, aut non sepulti. Qui sepulti sunt, eorum animae trajiciuntura Charonte, ceterae centum annos errabunt in ripa. Sed trajectae animae sunt aut eorum, qui vi, id est praematura morte Sunt erepti, ut eorum, qui bona illa naturalique morte defuncti sunt. Iis, quorum discessus e vita contra naturam fuit, manendum est in campis lugentibus, donec compleverint id aetatis patium, quod pervixissent, nisi vi essent erepti. Animae eorum, quorum vitae patium a fato conStitutum Xactum est, porro mittuntur. Atqui sunt se, quae mittuntur, aut piae animae aut impiae. Itaque impiae in artara mittuntur, ut, si iis nos insanabilis labes, ibi in aeternum puniantur, Sed Si Sanari possunt, purificentur. Quo facto in Elysium mittuntur. Ese Vero animae, quae piae sunt, non tamen de purae
sunt Iis tamen eo facilior in Elysium datur aditus' quo magis piae fuerunt. Itaque Anchises, ut qui pius fuerit, mox in Elysium venisse perhibetur. Omnes igitur patiuntur ea, quae ad purificationem Opus sunt, quo facto in Elysium eunt. 45Sed animae, quae in Elysio sunt, in duas partes sunt
distributae. Aliae enim, quibus in nova corpora abiturae sunt, in convalle seclusa habitant mille annos, donec expoto Letheo flumine oblivione praeteritorum effectu suo quaeque tempore in nova corpora redeunt. Altera pars iarum animarum, quibus manendum est
in Elysio, habitant in lucis fruunturque plena beatitudine atque felicitate. Sed ne hae quidem perfecte sunt purificatae. Nam non nisi longo temporis orbe perfecto aethereus ille
purissimus sensus simplicisque aurae ignis sine uda terrena admixtione relinquetur. Tum vero integrae ac purae redeunt in divinam illam mentem, unde Sunt profectae. Ut nunc ea, quae dicta sunt, comprehendamus breviter, videtur Necyta Virgilii in describendis Infernorum locis rebusque, quae ibi fieri finguntur, non modo nihil, quod
magnopere offendat, continere, sed mirifice sibi constare, si modo conceditur vera esse, quae Supra diXimu8. Ea quae
videt Aeneas vel audit a Sibylla, supplentur quodammodo iis, quae Anchises docendi causa affert. Ita fit, ut visa et
narrata, Sicut ea composuimus, inter Se composita in unum conSpirent.
Admirabili igitur arte Virgilius quum sibi proposuisset, ut Romanis epicum carmen Scriberet, de iis rebus, quibus nihil dignius esse potest cognitione, ea, quae dicenda arbitrabatur, ita dixit, ut quam maximam habere viderentur auctoritatem. Itaque de deo, de anima atque immortalitate, de re
Consor Cio Tusc. Disp. q. paragrapho 2 ser extrema.
33쪽
publica divinam quandam doctrinam voluntatemque proposuit interprete Anchisa. Nova tamen non erant ea aut ab e inventa, quae de his rebus affert. Nam permultu, ne dicam omnia, mutuatus est ab iis, qui de iisdem rebus scripserunt, quod facile est intelligere, si locos omnes latonicos, qui ad easdem re pertinent, compares cum similibus locis Virgilianis. Sed ne latonem quidem finxisse verisimile est ea, quae habet de his rebus, sed accepisse permulta a PythagoreiS. Quae de republica Romana dicenda putabat, Anchisen induxit dicentem. Is eneadis fatis datum esse ostendit quasi hereditarium imperium, populumque Romanum R- tum esse ad Orbis terrarum imperium obtinendum. Erit tamen hoc omnium gentium imperium, quum Augustus id acceperit, pacificum, mite, toti generi humano salutiferum.
Ab eo incipientia secula, non, ut proXima ante eum, dura, sed mitia erunt condeturque nova urea aetaS. RenOVRbuntur semper ecula purioreSque Semper ex Elysia illa convalle emittentur eae animae, quibus redeundum est invitam.
Sed sicut in rebus afferendis adstrictus erat ea lege, ut ea tantum, quae Vera erant aut pro veris habebantur, an ferre vellet neque quidquam, quod pio Vate Phoeboque esset indignum, inserere in carmen, ita in rebus collocandis usus est concessa poetis libertate, quo fit, ut, Sive profundam doctrinam poetae reSpicimus, Sive copiam atque artem dicendi. sextus Aeneidis liber admirandus videatur. Hoc loco finis faciendus erat huic Opusculo. Sed quoniam in Orci descriptione tractavimus res tam Similes nonnullis rebus, quae in aliorum quoque populorum mythi antiquissimis Occurrunt, ut videatur neceSSe SSe OnStituere,
aut Virgilium Jos perantiquos Mytho habuisse cognitos, 47 aut x Virgilii libris posterius illata esse haec similia inen S, qua SpectamUS narrationes mythologicas, pauca mihi videntur addenda esse, quibus fortasse exituntur alii ad has res diligentius pertractandas. Non equidem ignoro, ea, quae verisimillima sunt, falsa esSe OSSe, Veraque interdum minime verisimilia videri. Itaque haud magno in discrimine ponendum Xistimo, quomodo res accipiatur. Sed quum viderem ydbergi nostro visum esse verisimil0, Virgilium H iis mythologicis narrationibus, in quibus interpretandis ipse tanta arte tantaque sagacitate versatur, aliquid habuisse cognitum, USUS Sum proponere ea, quae in hac Virgiliana Necyia mihi quidem viderentur similia iis, quae in Husmodi descriptionibus haberent similia Istandicorum carmina antiquissima. Nam Sicut in umbris atque eminentia multa vident pingendi artifices, quae fugiunt eos, qui ingere non didicerunt, et in cantu ObServant in e genere exercitati permulta, quae non observant alii, ita in hoc g0nere literarum, quod in mythi comparandis versatur, talis vir, qualis est Hydbergius, gravis esse debet auctor. Itaqueo libentius arripui occasionem de hac re quaestionem proponendi, quod Hydbergius ipse me per litteras certiorem fecit, sibi Virgilium legenti interdum videri velut ex longinquo repercuSsas audire Voce Similitudinesque agnoscere, parvas quidem, Sed tamen Similitudines, quae Oveunt suspicionem, eum cognitas habuisse mythica narrationes ceteris Graecorum Latinorumque Scriptoribus, quod conjici possit ex scriptis eorum, incognitaS.
. Praeterea me admonuit ille vir doctissimus, Virgilii nomen, si quidem scribendum est Vergilium, ut multi scribere solent, non per i litteram, ut vulgo fit, e Germanica vel Celtica lingua isses derivandum, fierique fortasse
34쪽
POSSe, Ut poeta, quo nemo magis Romanus fuit, ex aliquo peregrino populo putandus sit duxisse Originem. Hanc doctissimi viri, quem omnes meritissimo admiramur. Sententiam propositam volui, ne lateret, non quod putarem ejusmodi conjectura opus esse ad demonStrandum, quo modo fieri potuisset, ut apud Virgilium occurrerent similitudines haec, de quibus loquimur. Hoc tamen non ita dictum volo, ut videar contendere, Hydbergium suam de Virgilii origine proposuisse conjecturam, ut ita deprehenSaS a se similitudines redderet magis verisimiles. Nam sunt eae per Se Satis manifestae. Sed ut libenter confiteor, Virgilium, si a stirpe Germanica vel Celtica oriundus fuerit, velut per hereditatem accipere potuisse aliquam de suorum majorum mythis cognitionem, ita non video, cur non eodem, quo alii iisdem temporibus modo de eorum populorum religionibus et doctrina Satis accurata ac certa perciperi potuerit. Ita, ut exemplum afferamus, Asinius Pallio, ut e fragmentis Appiani' apparet satis accurate videtur cognitum habuisse, quid Celtae de immortalitate animi crederent. Sed ea cognoscere vi potuit, nisi Xposita tota eorum theologia. Quam qualem verisimile sit fuisse de rebus novissimis, breviter monstrat Ullenhoimus .
Sod si sinius Pollio de his robus aliquid cognitum habere potuit, quid impedit, quominus credamus Virgilium
