Institutiones juris ecclesiastici maxime privati ordine decretalium. Auctore Jac. Ant. Zallinger ad Turrim ... Liber 1. 5 decretalium

발행: 1823년

분량: 402페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

1쪽

Quidquid In saeratis Dco REBUS - - injusto agitur, pro Sacrilegio reputatur: quia sacra ount, et a quoquam violari non debent. c. Quae mutiolies. X. de R. I.

2쪽

Duplex praefandi caput pro tertio hoo

Decretalium libro propositum milii est. Alterum ipsa praebet argumenti atque instituti ratio: alterum Pagellae wiroebu gensi uita, quas Literarios ipsi vocant, suppeditaverunt. Utrumque expediam brevi. Scriptionis institutu ri poscit in primis, ut Titulos praesentis Libri Decretalium, non minus quinquaginta, quorum Secutus sum ordinem, ad pauciora capita et velut Sis lema quoddam revoeem .

quod memoriam non obrueret, vim cogitandi ordinata quadam rerum gerie Oeeu-

paret. Posteaquam primo de Personis in Hierarchia constitutis, de Ecelesiastico dein foro, ac Iudiciorum forma binis praecedentibus tractatum est libris; tertius , quem prae manibus habemus, de Rebus agit Ecclesiasticis, iisque maxime, quae Ecclesiasticas attingunt personas. Civilis quidem Iuris prudentia suos habet in hoc genere speciales titulos. In institutis de Rerum Disisione, et acquirendo earum Dominio: in Diuestis se Diuisione Rerum et Qualitate. Nihil hujusmodi de diversitate atque natura Rerum Ecclesiasti- earum a S. Raymundo in sua Decretalium

3쪽

collectione propositum fuit; quamquam ea ,

quae in Civili Iure indieatis jam locis de

Bebus maxime corporalibus commemoran

tur, ad Titulum duodecimuin Libri II. De causa possessionis et Proprietatis referri Soleant, atque eodem a me loco, inde a Primis repetita principiis fuerint exposita. Hic autem tertius liber qui Rerum Ecclesiasticarum propria est sedes, jura respicit incorporalia potissimum, eaque Spiritualia, aut his annexa; uti patet ex Tractatu de Beneficiis , Decimis, juris Patronatus. Horum jurium expositio ad haec summa capita videtur reducenda. I. Prindipio libri sacrae regulae Pro-Ponuntur de privata Clericorum vita ad

omnem honestatem componenda, Sanctitu

ti status consentaneam. Unde priores bini tituli inseribuntur. De Vita et Honestate Claricorum: De Cohalitatio te Clericorum et Mulierum. Proposita haec forma clericalis vitae refertur dein ad statum conjugii, ut dispiciatur , anne et quatenus alter status eum altero conjungi, aut ab uno ad alterum transiri queat; quod fit titulo ; De Clericis conjugatis. Appendix quaedam hujus primae tractationis rejecta est ad calcem hujus libri: Ne Clerici Nel Monachi secularibus Negotiis se immisceant. Ad utrosque Pertinet negativum hoc vitae officium,

4쪽

Clericos et Monachos; sed ad Monachos

multo magis ς quorum de statu in decu su titulorum ante tractari debuit, quam exponi idem commode posset. ΙΙ. Secunda velut parte de omni agi tur re Beneficiaria , modisque adipiscendi Praebendas ac dignitates , atque etiam digne sustinendis. Unde pro tempore Beneficiati aegrotantis, et Sedis maxime Epitaeopalis vacantis provisum est per jura Capitulorum, in quae tum administratio trana

sit jurium Episcopalium. Eodem igitur referri debent Tituli: Ne Sede Pacante alia quid inii etur. De his, quae sunt a Pra lato sine consensu Capstuli De His , quae sunt a majori parte Capitulῖ Ut si Iecm-ιica Eenescia siue diminiitione conferaritur. III. Quia ossieto spirituali Beneficiatorum annexum est jus percipiendi reditus temporasses ; idcirco ad jura Ecclesiarum, et Personarum Ecclesiae de aequi rendis atque administrandis rebus temporalibus transitur inde a titulo XIII. hujus libri: De Rebus Lechesiae non alienandis. Cum enim pii Principes ac Fideles pro obuendo Dei cultu, ejusque Ministris alendis liberalissime pecunias profuderint

multi autem ex adverso reperiantur dissolati , et sacrilegi homines, quibus , noeum de rebus quidem agitur Deo oblatis ,

5쪽

Praeceptum : Non concupisces , cordi est, caveri debuit, ne bona ecclesiarum temere distraherentur. Inde ab eo tituIo Sequuntur formze contractuum , aequirendi temporalia bona , vel transferendi. Ad idem argumentum referri debet non modo Titulus XXV. De Peculio Clericorum ; verum et SeqUentes bini lituli: De Testamentis et ultimis voluntatibus. De Successi tibus ab intestato. Haec enim ad res pertinent temporales. Quia Sanctuarium Dei hereditaria successione possideri nequit. IV. Ab Ecclesiis, et Clericis generatim despenditur ad Paroeeias et Parochos;

iis quo Titulo XXVIII. De Sepulturis vindieatur jus sepeliendi fideles , et jus funeralium , quod quidem ipsa praecedens Te

stamentorum et successionum mentio primo in memoriam vocare debet: dein jus habendi certo districtu Parochianos subditos , jus Decimarum ete. V. A Paroediis et Paroeliis progressio fit ad genus aliud Ecclesiarum et Personarum ecclesiaStiearum, nempe ad Religiosos, eorum domus, et capellas.

VI. Explicantur dein onera Ecclesiarum, et Personarum generis utriusque, Se sularium et Regularium. I it. De Iure Patronatus. De Ceustus, Exactionisus et Procurationibus.

6쪽

c VII

VII.Communis pariter utriusque generis EccIesiarum . PersonaruInque est celebratio divini cultus , et universa res Litur-gica ; de qua agitur inde a Titulo: Des

consecratione Ecclesiae Tel Altaris, ac sequentibus aliis; quibus demum adjungitur Dorma per Canones praescripta in Ecclesiis aedi se dis vel reparandis , ac de Inn- munitate Ecclesiarum, coemeterii, et Rerum ad eas pertinentium; . quae quidem Immunitas sanctitate divinarum rerum et functionum , titulis proxime praecedenti- 'bus exposita , manifesto nixa est. Atque hie Berum Ecclesiasticarum Ordo praesentein conficit librum, quem si studiose terant iidem, qui Praelectiones audituri sunt, evenient Prosecto, Ut non privali tantum Scriptoris commentationes quasdam de Iure sacro arripiant, sed Canonici Iuris publice propositi, receptique cognitionem hauriant, progressibus dein-eeps in omni Iurisprudentia faciendis

perutilem. Superest alterum praefationis caput, quo wireeburgensibus Critieis faciendum est satis. Eos responsum expectare jussi ,

cum in Votitiis Literariis, ut ipsi vocitant , Sectione XLVI. ad diem q. Iulii hoc anno

in librum subsidiarium I. , quem Dacogi cum inscripsi, maledicos dentes infixi

7쪽

sent ipse que tum perficiendo hoc tertio De. cretalium libro , aliisque eSsem occupati nibus distentus. Evenit dein, ut Epheme . rides Ecclesiasticae, quae Romae excuduntur in ipsa nempe orbis eatholici luce, et Beligionis arce, idem meum opusculum, eiusque singula capita accuratissime rece Ferent , literatisque commendarent, dispari sane, et a wirceburgensibus longissime dissentiente judicio; quem honorem ' Isagoge mea jam ante tulerat ab Auctore Ephemeridum, quae idiomate gallico Trajecti ad Mosam prodeunt. Haec cum expenderem, parum abfuit, quin mutato propο-sito, quavis jam responsione wirceburgensi obtrectatori danda supersedendum judiearem ; e tum praesertim inscitus Rabula nil fere egerit nisi ut nuda asserta sua, conVi-eiaque deblateraret hodiernae Novatorum feci communia, non flagello eritico, quod mihi minabatur, sed trita jam magniloquentia, atque impudentia armatus ; cui nimirum larva, qua nomen Obtegit, verecundiam detraxit, et vulgaris linguae usus spem feeit, imperitis faciendi fidem eriminationum, quam facere Eruditis non posset. Etsi autem nequc scriptionem meum, neque nomen ulla egere defensione putem , refert tamen, etiam Exteros, ad quos

ire eburgensia folia Perventura haud

8쪽

unt, opportune cognoscere, quas de re

bus gravissiinis opiniones publicis typis spargant Wirceburgenses , aut impune spargi permittant. Scripseram ego , uti in libello Isagogico pro disciplinis sacris fieri necesse est, de Ecclesiae auctoritate divinitus instituta, ex qua Beligionis summa capita discenda nobis , tenendaque essent, addens f. XX. Decreta Romanorum Pontifcum, et Conciliorum decisiones, et Venerabilium Patrum in rebiis sacris consentientes sententia ipsam exstetit Ecclesiae vocem et alictoritatem. Haec, inquit Criticus Wirceburgensis, assertio, qua ad Decreta Romanorum Pontificum respicit , penitus falsa est, si disjunctive sumatur ; quia Eeelesiae vox et Auctoritas non magis in Decretis BB. Pontificum sita est quam totum consistit in singulis partibus. At ego in primis non dis junctive sumsi; neque is disputandi erat locus ς sed generales Spripturarum Sententias de divina et insallibili Ecclesiae auctoritate indicavi. Sane docuit universa antiquitas, ex Apostolicis fontibus saIutarem doctrinam maxime hauriendam esse : in definiendis fidei controversis praecipuas Partes esse Romanorum Pontificum, docent

ex eatholicis Scriptoribus ii, qui minimum auctoritati Eorundem attribuunt: Eosdem

9쪽

Caput esse visibile Ecclesiae, Catholitorum nemo negat. Criticus tamen non plus ei dare videtur, quam singulis partibus totius Ecclesiae. Sed importunus homo , quo animo sit in Sanctam Apostolicam S - dem, et Romanam Ecclesiam , omnium E clesiarum Matrem et Magistram , adeo Prodit , ut vel lecto in Isagoge mea Romani PontifiPis nomine turbari, atque exmndeScere in Ine videatur. Docueram ego f. 82. Canones particularium synodorum jus commune non facere, nisi ad hoc velut fasti gium eleventur ab universali Pastore : Quae autem ait Episcopis per orbem dispersis, aut in Conciliis oecumenicis congregruis des-niutitur aut decernuntur , vim , et auctoris tem Praecipuam a Capite universae Εαι - siae habent. Hanc vocat aSSertionem erro-ΠCam. cio. Ex Balterinio exposui, quid ad Pontificiam Fidei definitionem requiratur. Praepropere negat homo infestus, Romano Pontifiei jus competere. Fidei definitiones odendi; idque jus Pontificibus abjudieare ait Canoni stas omnes qui ratione Pollerent. f. 08. De singulari divini Spiritus

assistentia Ox Christi promisso feci mentionem. At is audacter negat, ullum ejusmodi Promissum a Christo faetum fuisse. f. Io8. Concilia meum enica a BR. Pontifice confirmari debere docui. Hinc vero sequi ait ea

10쪽

Concilia subesse Pontifici, meque Consta tiense et Basileense Concilium mendacii a guere. De ea, quae PaSSim fit, compar tione potestatis et auctoritatis Conciliorum generalium eum potestate et auctoritate Pa-Pae, Seris Seram ego III. Perqu3m odi fas in eo genere disputationes ab hominibus malevolis excogitatas fuisse , ad imminuendam nempe Apostolicae Sedis auctoritatem, et Ecclesiarum pacem atque unitatem infringendam. Quibus verbis paulo

Post haec addidi : Petrum SINGULlS APOSTOLIS Praelatum fuisse a Christo , fatentur. Ostendant ergo ex Ver bo divino, scripto vel tradito , locum

quendam in quo COLLEGIUM APOSTO

LORUM fuit praelatum Petro. Ex his suspicatur Criticus Wir eburgensis, Papam

Concilio generali superiorem a me Cense. xi; aitque, ad id consutandum opus non esse multis verbis : satis eSse, illud commemorare , Romanum Pontificem in personales Petri praerogativas ejus Theo- Pneustiam non su essisse. Quasi Episcopi, dum in Conciliis congregati ex mente hujus

Critiei insallibiliter de fide decidunt, ob id in I heopneustiain Apostolorum Verbum divinum exarantium SucceSSiSSent. Confundit imperitus homo assi Stentiam extrinsecam Spiritus sancti cum Theoprieustia,

SEARCH

MENU NAVIGATION