장음표시 사용
11쪽
honeStum, quatenus, Verba Hii S Sunt, u hujusmodi universalsa principium cog litum per intellectum vel Scientiam mora-a lem nempe corrumpitur in particulari per aliquam pasu Sionem ; Sicut concupiscenti, quando concupiscentia vincit, et videtur hoc esse bonum quod concupis it, licθι sit contra a universale judicium rationis. η Ergo prudentia et scientiu m ratis nituntur diversis principiis. Quod etiam ha bount diversum formaliter objectum, suadetur ex Aristolole 6, Eth. . e. 9. Νam licti utraque respiciat agibilia, seu operationes Voluntatis; Attamen Moralis respicit illas in universali, ut scienti sicli cognoscibiles: prudentia vero in particulari, ut hic et nunc operabiles ac recth regulabiles, seu ut dicit D. Thomas q. 4 de virtutibus incommuni, art. 6.u Ad scientiam suoralem scilichil pertinet universale judia cium de agendis. Sicut fornicationem esse malam ; surtum et non esse faciendum : Sed ad prudentiam pertinet roetsi ju-α dicare do agibilibus sin Pllis, prout sunt nunc agenda : a Atqui haec duo in ratione objecti Uiversissima sunt; ergo prudentia et Moralis respiciunt objecta inter se diversissima.
Quod ustro habeant diversos actus , probatur : ActuS Scientiae moralis est scire; vitiorum virtutumque naturam Subtiliter indagare, veraciter penetrare, evidenter demonstraro;
undδ scientia Moralis utitur syllogismis logicalibus quemadmodum et aliae scientiae : At vero actus Prudentiae est ex bona finis intentio no de con ruis mediis judicare . ac quid eligendum sit praecipsere ; und6 prudentia non utitur syllogismis Iogicalibus, Sed longe alterius generis, in quibus scilicet recta linis intentio est quasi major; audicium vero medii assumendi, quasi minor; et Electio quasi conclusio; ergo Prudentia et
Moralis habent actus diversoS. Quod demum habeant diversa contraria et corruptiva suadetur : Nam prudentia corrumpitur a flectu vitiis corrupto, quantumvis intellectus maneat circa agibilia illustratus: Undo vir in moralium rerum Ggnitione versatissimus potest esse imprudentissimus, si si malus : ideoque Aristoteles Ethicorum dicit : Scire, parum vel nihil prodest ad virtutem; et rationem subjungit, quia multi non Oseerantur ea quorum scientiam habent, quando scilicet assectus vitiis depra-Vatur, ac prudentiale judicium paSsionibus corrumpitur. At vero scio nita Moralis non tollitur per Vitia, Sed per ignorantiam; ide0que vir pessimus potest esse in moralibus doctissimus ; ergo Scientia Moralis et Prudentia habent diversa contraria et corruptiva.
Dico tertio : Moralis est t0ta practic3. Probatur conclusio: Tum ex illius fine, qui est practicus, scilicet dirigero intelluetum ad bene regulandas Operationes
voluntatis: Tum ex ejus objecto, quod est etiam aliquid prac-
12쪽
ticum, scilicet ipsum opus voluntatis ut induit rationem honesti et turpis, ac beno vel malo fieri potest a nobis : Tum demum ex ejus principiis, quae sunt practica, utpoth ad synderesim pertinentia. quae eSt habitus primorum principiorum practicorum, sicut intelligentia est habitus primorum plincipiorum speculativorum.
Quantum vero ad divisionem huius Philosophiae Partis,
secuti eundem ordinem quem tenuit Aristotelps, quidquid circa mores dicendum Occurrit, sex quaestionibus comprehondemus. Prima erit do ultimo sine morum, Seu de selicitate :Secunda de subjecto moralitatis, Milicet de actibus voluntariis; ubi praecipuo de libertate agetur: Tertia de passionibus. aliae participant moralitatem, quatenus a recta ratione rogulari possunt: Quarta de bonitale et malitia, quae Sunt moralitatis species : Quinta de virtutibus in communi, quae sunt honorum morum principia : Sexta de iisdem in particulari. Verum anteqtiam ad primam quaestionem Becedamus, quidpiam dicendum est do congruo Moralis scientiae Auditore. Aristoteles in eo ties exigit conditiones. Primam ex pal te intellectus, scilicet docilitatem, ut scilicet n0n exactam in Moralibus subtilitatem et Mathematicam certitudinem exigat, Sed qualem natura rei patitur. Qilippo, inquit lib. cap. est hominis probe instituti tantam in unoquoque genere subtilitatem ac tractationis eaeactitudinem desiderare, quantam rei natura recipit. Cum igitur, ut Supserius dixerat, in iis rebus quae honestae, quaeque justae sunt, sid est in moralibus tanta sit dissensio. tantaque versetur erratio, praecipuo ubi ad particularia fit descensus, satis erit si in illa rustem quamstam veri formam adumbremus. Secundam conditionem requirit ex parte affectus, ne scilicet asseratur ad hoc studium animus vitiis corruptus ac pamionibus serviens, Ssed qui ratione suos affectus dirigat: Cujus rationem assuri, qui Μ0ralis non in cognitione speculativa tantum eonSiStit, Sed ad actionem quoque tendit; et ideo qui malo allicitur circa actiones, neque de veritatibus moralibus potest ita sincerῆ judicare, sicut gustus depravatus de M poribus, neque ex earum studio debitum fruetum reportare; ideoque inanem atqus inutilem operam in audiendo insumet. Tertiam demum exigit conditionem ex parte aetatis, ne Scilicet, qui huic scientiae incumbit, sit juvenis. Sed maturus et graVis : Tum quia juvenes sunt actionum moralium adhuc imperiti : Tum quia passionibus in hac aetate servidis, nondum satis robusta ad eas fraenandas ratione, obtemperare SDlent. yerum quia, ut egregi si notat Aristotejes, quod juvenis sit ineptus ad Moralem scientiam, Culpa non est in aetate, sed in eo quod passionibus deordinatis convenienter visiat, et
quidquia libuerit e raeni animo persequatur; ideo cum
13쪽
apud Christianos virtuti militet omnis aetas, juveneSque, timore Domini ac gratia desectum rationis supplento, pBMlOn0S SuBs' fraenare debeant et soleant, scientiae Morali discendae inepti habendi non sunt, ideoque Salomon in ipso suae doctrinae moralis limine, id est, Prov. cap. 4, clicit so scribere, Ut detur parvulis astutio, adolescenti scientia et intellectus.
De ultimo sine morum, seu de Felieitate.
Tractationem Morum cum Aristotele auspicamur ab ultimo eorum sine, quia hic est scopus nobis, ut ille ait, tanquam sagittariis propositus, ad quem in omnibus collimare debemus; mensura et regula totius rectitudinis moralis, clavus vitam nostram dirigens rectamque inter vitiorum procellas tenens, ac veluti sidus nauticum, cui intendendo vitae cursus ab errore ac naufragio Securus sit; potius dixerim portum, ad quem bujusco vitae nostrae navigatio suspirat et tendit. Undblicet sit ultimus in assecutione, eSt tamen primus in intentione, proindeque in cognitione, quia nihil volitum quin praecognitum ; et ut Saep6 advertit cum Aristotele D. Thomas, se habet in moralibus, sicut primum principium in speculabili-hus, cujus cognitio praesupponi debet tanquam caeterarum omnium sons, radix, et cardo. Quae vero de ultimo sitne, Seu felicitate, dicenda occurrunt, tribus complec imur articulis: In primo agetur de ultimo fine secundum se Spectato . In Secundo de se licitate objectiva, seu de re cujus adeptio hominem
laticum essicit: In tertio domum do selicitate formali, seu de adeptione illius rei, qua homo felix essicitur.
De inlino stae morum , allorum.
Actionum quae ab homine fiunt pervulgata divisio est in a μtiones humanas et actiones hominis. Actiones hominis oleum tur, quaecumque ab homine fiunt. Actiones vero humanae sunt, quae non solum ab homine sunt, sed etiam modo homini proprio eliciuntur. Porro quis alius agendi modus homini proprius eat, quam qui rationem, qua 'homines sumus, consequitur'
14쪽
Dissert autem agens rationale ab aliis, quia cum re tera instinctu impetuquo naturae ad suos actus abripiantur, nec proinde suorum actuum dominium jusque disponendi habeant, ageng rationale per intelligentiae lumen et voluntatis libortalom Seipsum regit, de suis actibus per propriam deliberationsmdisponit, sicque illorum dominium habet: Unde actio humana proprie dicitur. ut desinit D. Τh0m3S 4, 2, 9uε t. 4, art. 4. Quae eae voluntate deliberata procedit; ratione scilicet pra,
fulgente, ac in quem finem tendendum sit ostendenis, volun-inte vero subsequente, ac non caeco naturae impetu in bonum
irruente, sed px judicio rationis in id quod expediro visum fuerit se inclinante. Si quae vpro actiones sint, quibus desit alterutra ex his duabus conditionibus, id est, in quibus aut rationis lumen n0n praesulgeat ut in repentinis passionum m0tibus, qui eo quod rationis judicium impetu praecipiti proe-Veniant, dicuntur primoprimi; et in illis actionibus, quas duco
imaginatione solemus elicere, ut est Dicare manu S torpentes, Spuere, set . Aut v0luntas non subsequatur, sui Sunt quam-
Plurimae cogitationes passionumque plures motuS, quos etsi ratio advertat, voluntas tamen non approbat,ὶ illae actiones hominis quidem sunt, sed non sunt humanae, nec proindo
Verum quia intellectus intantum praesulget voluntati, eamque movet et dirigit, inquantum ei bonum ostendit, in quod tanquam in centrum inclinatur, ut in eo motus suos finiat et quietet; ideo necesse est omnem actionem humanam tendere in aliquem finem; qui si ulterius non reseratur, dicitur uitiamus; si vero ad alium ulteriorem ordinetur, dicitur interm ditis. Porro quomodo definiatur finis, quid sit agere propter sinem, et quomodo cum omnia naturalia quadamtenus agant propter finem, sola agentia intellectualia se se dirigunt in illum, proindeque magis proprisi dicuntur agere propter finem, abundsi dictum est in Physica 4 pari. , di Sp. 2, quaest. 5, de causa sinati. Solum hic discutiendum est, an sit quidum morum n trorum et vitae finis ultimus : Quid proprisi sit: An quilibet homo sibi unicum ita praestituat, ut in plures tendere n0n p Sit; et demum, Quomodo disserant mali si bonis in fine ultimo sibi praeStituendor quae omnia ut commodius tractentur in duos paragraphos distribuemus.
An detur aliunis finis ultinius vitae humanae, et quid proprie sit.
Finis dupliciter tittimus dici potest: Primo secundum quid et respectu alicujus particularis negotii: Secundo simpliciter,
15쪽
respectu scilicet totius vitae. In primis constat in quolibet negotio dari aliquem ultimum finem in quem tota ejus series tendat et terminetur; ut in medicina ejusque operationibus finis ultimus est sanitas; in studio scientiarum, cognitio veritatis ; in bellicis expeditionibus, victoria et pax in dominio; habita enim sanitate quiescit sollicitudo Medici ; veritate cognita, cessat inquisitionis studium; parta victoria et pace glorios, ac utili firmata, bellicae curae ac labores terminantur. Solum dubium est an et totius vitae sit aliquis ultimus finis, cujus adeptio appetitum omnino quietet, holninemque selicem constitu B t. Dico primo : Necesse est dari aliquem totius humanae vitae finem ultimum. Ita Aristoteles hic, D. ThomaS 3, 2, qudeSt. I, art. 4, et communiter alii. Probatur conplusio primo ratione D. Thomae 3, 2, quaest. 4,art. ι impossibile est ut intentio hominis in dispositione vitae procedat in infinitum in finibus: ergo necesse est dari aliqu0m ultimum finem in quo quiescat. Consequentia patet. Probatur antecedens : Τum quia generaliter in causis Subordinatis procedi non potest in infinitum, ut probat Arist. 8 Phrs., text. 34. Tum Specialiter, quia si daretur processus in infinitum in sinibus, nullusque esset in quo voluntatis intentio ultimo sisteret, nullus etiam esset a quo voluntas primo moveri inciperet: Atqui necesso est dari aliquem finem B quo primo Voluntas moveatur, alias nunquam moveri inciperet: ergo non datur processus in infinitum in finibus, sed debet esse aliquis ultimus In quo voluntas tandum quiescat. Minor patet: Probatur major: Ultimum in assecutione, in quo voluntas quieScit, est primum in intentione a quo moveri incipit; ut patet in consultatione Medica, quae quia ultimo quiescit in sanitate obtenta, primo incipit ex sanitate intenta; ergo nisi daretur aliquis ultimus finis in quo voluntas ultinio quiesceret, non daretur aliquid primum in intentione, a quo voluntas primo moVeri
Probatur seeundo conelusio ratione Aristotelis hic cap. 4. Nisi daretur finis ultimus humanae vitae, appetituS humanuSesset irritus et inanis : Sed hoc vid tur in convenien S, cum omnis appetitus sit inclinatio impressa ex ordinatione primi moventis, Scilicet Dei, qui nihil in caSSum facit, et laustra movet; ergo datur finis ultimus vitae. Probatur Sequela majoris : Illo oppetitus est irritus et inanis, qui nunquam satiari potest et pervenire quo tendit: Atqui appetitus humanus numquam Satiari p0Met, et pervenire quo tenderet, si in nullo Sset ultimo quieScere, orgo esset irritus et inanis : Maxime quia omnis inclinatio ad bonum est pr0pter qui utem in bono,
rii od ideo dicitur flnis, quia quietando finit et terminat deSi-erium appetitus : Undo appetitus qui nunquam quieScere
16쪽
DE ULTIMO FINE MORUM HUMANORUM.
Objicios : Finis ultimus est, in quo Satiatus appetitus qui ps-cit : Sed nihil datur in quo humanum desiderium plenδ saliatum quiescat; or o non datur finis ultimus vitae. Probatur minor ex ea inquietudine, qua hum in Ps nunquam bonis expletos nova Sempor accumulare deSideria videmus: Ut avari
nunquam Satiantur divitiis, voluptuosi voluptatibus, ambitiosi honoribus, sed sempor in infinitum in suis desideriis procedunt: Undb Aristoteles 3 Polit . . cap. 6, dicit; Infinita concupicentia eristente homines ins nita desisterant Respondeo negando minorem. Ad probationem rospondeo hanc humani cordis inquietudinem et novorum desideriorum Becumulationem non probare quod non detur finis ultimus in quo appetitus humanus quiescat, nut quod ejusmodi homines non praestituant sibi aliquem finem ultimum in dispositione Vitae suae : Sed solum quod illum non obtinent, quia in illis rebus eum quaerunt in quibus non est. Omnis enim homo sibi quidem praestituit aliquem ultimum finem quo plenδ obtento Satiatus quiesceret; scilicet summum bonum, Seu persectam satisfactionem, ex cujus intentione primo ad operandum movetur : Sed quidam hominos hanc persectam satisfactionem, quam pro ultimo fine hahont; in quibusdam quaerunt, quae ad illam mini md sufficiunt, quibus pro indo obtentis non quiescunt Satiati, sed usu ipso cognita eorum insuffieientia iis spretis ad nova quaerenda procedunt Et haec est radix inquietudinis cordis humani suam felicitatem in bonis perituris quaerentis: hocque pacto cuncti pravi in infinitum procedunt. In nulla enim re quiescunt; Sed novis semper desideriis aestuant; nec mi Serum cor eorum bonis concupitis magis expletur, quam labulosum Danaidum dolium B qua . . Dico secundo : Ultimus humanae vitae finis recth definiri potest: Ille quem propter Se tantum volumus, caetern Vero propter ipsum. Ita definitur ab Aristotele lib. 4, Ethicorum cap. 4, et a D. Augustino 49, de civitate Dei, en p. 4. Declaratur definitio : In primis quod ultimus finis propter se tantum quaeri dobstat patet; si enim ad ulteriorem ordinaretur, ultimus non esset. 0 od etiam caetstra ad ipsum referri debeant tripliciter suadetur : Primo quia primum in unoquoque genere est causa caeterorum : Sed ultimus finis est primus in intentione, ut ex dictis patet; orgo est causa omnium quae intenduntur, Seu ratio volendi cael ra. Ssecundo quia appetitus omnia refert ad id, in quo solo ultimo quiescit; ni Si enim roserret ulterius, in illis ultimo qui osceret, ut de Se patet : Atqui ualimus finis est in quo solo ulti u o quiescit appetitus; ergo edetera debet tandem referre ad ipsum. Tertio demum quia
ultimus sinis plene satiare debet appetitum, persecti ipsi d0
17쪽
minari, totaliter ei ad aequari; alius non in illo ultimo sisteret, proindέque sinis ultimus non esset: Atqui nec pleno satiaret appetitum, si aliquid ad ipsum non pertinenS quaereretur; nec
dominaretur totaliter assectui, si omnes ejus motus sibi non subjiceret; nec adaequaretur ei, si aliquid extra eum desideraretur, qu0d propter ipsum non quaereretur; ergo ultimus sinis est propter quem caetera omnia volumus; quique proind6 dicitur felicuas, seu summum bonum, eo quod in Se omnia bona colligero debeat, eoque possesso perfecte Satietur Bypetitu S. Porro qua ratione omnia reserantur ad ultimum finem seu beatitudinem, et mi omodo amor illius sit lans, origo et radix omnium aliorum allactuum, declarari amplius pOMet, non SO- Ium exemplo lucis, quae quia eSt primum Summumque visibile, est ratio videndi omnia colorum discrimina; aut exemplo motus cordis, qui quia est primus vitae motus, eSt c3u Sa a qua profluunt omnes vitales motus; sed adhuc l0ngd praeclarius comparatione apud D. Τhomam frequentissima intollectus cum Voluntate. Sic enim se habet amor ultimi finis in appetibilibus,
Sicut cognitio principiorum in intelligibilibus : Undb sicut prima principia sunt prima cognita; ita beatitudo seu sinis
ultimus est primum volitum : Et Sicut non aSsentimur particularibus conclusionibus, nisi quatenus cohaerent eum primis principiis; ita nee volumus h0na particularia, ni Si quatenus connexa Sunt cum ultimo fine, scilicet beatitudine : Et demum sicut cognitio principiorum movet Bd omnes alias cognitiones, quatenuS por eam illustrati, caetera intelligimus, ideoquo radix est omnium cognitionum, imo caeterae c0gnitiones non sunt nisi quaedam illius primi luminis propagationes ot dissusiones; ita primus illo boatitudinis amor movet ad alios amoreS; qum tenus per ill Ρxcitati, ea quae ad ipsum ducunt quaerimuS; eslque prima omnium asse tuum radix; imo caeteri affectus non sunt nisi quidam illius primi amoris rami, propagines ac diffugiones; seu lineae, ab hac circunt serentia natae et in ejus centrum, si licet boatitudinem, terminatae: Undis praeclaris Boetius 3 , de consol. prosa 2. omnis moralium cura, quam multiplicium studiorum labor eaeercet, diveras quidem caIle procedit, sed ad unum tamen beatntudinis filem nititur pervenirer Et D. AuguSlinus l. 13, de Τrin. cap. 5. Omnes homines beati esse volunt, et hoc ardentissime appetunt, et propter hoc caetera Gy-
Objicies: Illi quorum Deus venter est, ut loquitur ApOS-tolus ad Philipp0nses 3, habent sinis dubio illum pro ultimo
sine : Sed non roserunt omnia ad ipsum; ergo non e St DB- cesse ut omnia retrantur ad ultimum finem. Probatur minor :qul enim fieri potest ut ad tam vile, tam angu Stum, tam br
18쪽
DE ULTIMO FINE MORUM IIUNANOBUM. Utalo bonum humana voluntas tam lath patens omneS assectus reserat et coarctet 'Respondeo negando minorem; ob id enim dicuntur ab Apostolo habero ventrem, id est delicias Ventris, pro Deo; uia cuncta aliquatenus ad ipSas reserunt. Id verb quomodo at saei id intelligetur, si rem altiuS repetendo Rnnotemus, beatitudinem, Seu persectam appetitus Satiationem esse finem ultimum omnium hominum. Licet autem humanus appetitus
tam lato pateat, ut sola boni infiniti poss0ssione satiari possit, homines tamen salsa existimatione decepti plenam desiderii
Satietatem saepst reponunt in rebus anguStae umbraticaeque bonitatis: ut avari in pecunia, voluptuosi in deliciis corporis, ambitiosi in honore: quatenus putant in his rebus Se sui de- Siderii perfectam quietem reperturos. Et ideo dicuntur eam habere pro Deo Suo, id eSt, pro Summo bono. HuiuS vero mi- Serrimae deceptionis radix est, quod hom0 in hac moriali carne passionibus potius quam ratione B gitur; corpus enim quod corrumpitur aggravat, id est affectibus ex se natis trahit. animam : Unde quid sibi hunum sit passionum magis gla Stu, quam rationis lumine determinat. C0ntingit autem passionum aliquam ita vehementer intendi, ut caeteras opprimat, aut ad sp trahat, Sicque voluntati sola dominetur; quam ita excaecat et coarctat, ut solum illius passionis bonum ad veruit et appetat, sicut oculus per lar3minis 3ΠgnStias respiciens, ea Solum advertit, quorum specieS foramen admittit: Unde sic coarctata voluntas illo unico bono btento se persecte laticem
lare putat, i leoque omnem assectum ad ipsum dirigit; quod
praecipue videre est in hominibus pro sani amoris cestro percitis. Verum quando boni amati poSSeSSione paSSionis ardor Sedatur, voluntas quasi laxato vinculo ad nativam ampli ludinem redit, illiusque boni insufficientiam detegens nova quaerit quibus vastissimum desiderii hiatum p xplere p0Mit. Et haec est ratio cur mali et suam felicitatem in vilissimis robus ponant, et tamen in nullo quieScere possint, Sed novis Surn per desideriis 32Stuent.
An homo plures unes ultimos habere ii sit; et quomodo in sine ultimo sibi praestituendo mali a bonis disserant.
Quantum ad primam lituli partem, non procedit de line ultimo quaSi materialiter sumpto, pro re scilicet in qua homo suam felicitatem reponit, debeat ne esse una Simplex, an POSSit ex pluribus sub una totali ratione boni perfecti apprehonsis integrari. Quippo constat homines ad suam perfectam felicitatem plura, eaque diversissima requirere, o es. honoreS, inge-
19쪽
nium, delicias, etc. Sed procedit de sine ultimo formaliter
Spectato pro ipsa ratione Summi boni, an scilicet rationem summi boni possit homo pluribus rebus ita tribuere, ut simul quamlibet divisim sumptam habeat pro ultimo fine. Dico primo: Impossibilo est hominem pliares ultimos si nos simul et semel habere. Ita D. Thomas I, 2, quaeSt. I, Brt. 5, et
Probatur conclusio primo auctoritate Christi Matthaei , dicentis. Aemo potest duobus Dominis servire: Atqui sinis ultimus est qui totaliter affectui dominatur, ut ex dictis patet; ergo idem homo non potest simul et semel habere duos ultimos sines. Secundo : Ex ipsa ultimi finis desinitione, ac ejus proprietatibus : Finis ultimus est qui ad nullum alium, Sed ad quem omnia reseruntur: qui perseetsi satiat appetitum: qui est summum ac plenum appetentis bonum: Atqui si homo duos ultimos
fines haberet, ad neutrum eorum omnia reserrentur, cum Saltem unus ad alium non ordinaretur, neuter perfecte satiaret Bppetitum, cum obtento uno lilius adhuc eSset appetibilis; neuter OSSet Summum 3c plenum 3ppetentis bonum, ut enim, arguit Boetius 3, de con Sol. proSa 2, 5ummum bonorum
cuncta intra se continet, quia si quid abforet, Summum eSSe non Rosset, quoniam relinqueret eaetrin5ecus quod posset optari: Ergo sinis ultimus cujuslibet hominis n0n potest esse nisi unicu S. Tortio demum : 0u0d naturaliter appetitur, non poteSt eSSenisi unum: Sed finis ultimus naturaliter appetitur; ergo non potest osse nisi unicus. Major videtur certa; quia natura est determinata ad unum : Unde sicut unius rei non est ni Si unica forma ad unam roi Sppciem determinata , ita nec nisi unica forma ad unam rei Speciem determinata, ita nec nisi unica inclinatio naturalis ad unum finem, tali surmae proportionatum. Minor vero declaratur : Nam licet res in qua rΡponendus est ultimus finis non sit a natura determina in , attamen Amor ultimi sinis, seu boatu clinis, est naturaliter inditus voluntati: Siquidem ut egregie arguit D. Thomas qii deSt. 46, de Verit. art. 2. Cum natura in operibus suis bonum intenstat , et conSerNationem eorum quae per operationem naturae sunt; in Omnibus naturae operibus semper princinia sunt permanentia , immutabilia, et rectitudinem conservantia: Undo ut ait I, 2. quaest 47, art. 9, ad 3. Principia oportet esse naturalia : Atqui amor sinis ultimi ost fundum sentum et principium omnium assectuum; ergo oportpt ut sit naturaliter inditus voluntati, Sicut cognitio principiorum naturaliter ineStintelle tui. Quantum ad secundam tituli partem, in primis constat omnes homines sive honos sive malos in hoc convenire. ut beatitudinem, Seu persectum plenumque bonum, appetant ut ult,
20쪽
DE ULTIMO FINE HORUN HUMANORUM.
mum finem. Certum est praeterea secundum rei veritatem hoc bonum, hanc hominis beatitudinem in uni ea tantum re posse reperiri, quamvis eam varii in VBriis requirant, quatenus ut praeclare ait Boelius 3 deconS. Cum mentibus hoin intimi eri boni sit naturaliter inserta cupiditas, ad falsa devius error abducit. Superest igitur maluS a bonis disserro, non in apppti tu beatitudinis, sod in modo determinandi sibi hanc beatitudinem, quatenus excaecato intellectu, depravatoque vitiis ac pussionibus affectu, illam in hi S rebuS quaerunt, In quibus non e St, et hoc modo quaerunt quo minime debent, imo quot nequaquam reperient. Caelerum cum in hac beatitudinis inquisitione pravi homines tot tamque diversis viis procedant, et eorum cor veluti aestuosum maro tot tamque invicem pugnantibus cupiditatibus agitetur, di melle est in his affectum ambagibus hujus Labyrinthi filum adinvenire, et unum tot tamque erraticis motibus scopum determinare, in quo et omnes mali conveniant, et a bonis disserant. Porro rem non discutimus de homine ut eleVato ad finem supernaturalem, et secundum principia fidei, quo pacto spectat ad Theologos: Sed praecis0 spectato in ordine naturae, et quatenus ea de re verit item venari p0SSumus ex principiis lumine naturali notis. Hoc posito,
Dico secundo: Disserunt mali a bonis, quod mali sibi pro
sine ultimo praestituant bonum proprium taxatum , non Secundum rationis regu tu S, sed juxl B esst denis depravataeque paSSionibus voluntatis libitum; proinddque in his rebus, in quibus
minimo reperitur, qui Brendum. Boni vero b contra Summum suum bonum ac beatitudinem juxta rectae rationis regulas sibi determinent, ac proinde in illa re quaerant, ubi vere reperitur. Quaenam autem res illa sit, dicetur articulo sequenti. Unde finis ultimus malorum est bonum proprium, non absoluid, Sed dissoluth quaesitum; sinis vero ultimus bonorum est bonum prinprium non dissoluth, sed recto et conformiter ad regulas rationis spectBtum.
Conclusio desumitur ex Aristotele s Ethic., cap. 8, ubi pOSt- quam statuit quemlibet maxime se ipsum amare, sibique bonuprocurare, inter bonos et malos illud discrimen statuit, qu0d mali in procurando sibi bono suis cupiditatibus et affectibuS, eique animi parti, quae rationis e ers est. ObSequantur, proindeque in bonis sallacibus suam boatudinem c0nstituant, in yeeunia, in honoribus, in voluptatibus denique corporis sibi lyais majorem partem tribuendo ac vindican , unde et a multi ludiue hominum, i usu haec bona magni estimat, mali dicuntur ρίλαυτοι, id est sui amatores, eo quod immoderath haec Sibi procurent. Λt v pro boni res pulcberrimas atque optimas sibi tribuant. seu et sui parti, quae principatum tenet id e t rectae rationi). gratificantes, et Omnibus in rebus obtemperantes : Ex quibus,