De campanis commentarius a Fr. Angelo Roccha episcopo. Tagastensi, et apostolici Sacrarij praefecto elucubratus, ad. Sanctam. Ecclesiam Catholicam directus, ..

발행: 1612년

분량: 211페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

181쪽

tum , quo dato, Campana horarum hinc inde pulsatur a duobus effictis ex aere Mauris Deinde e duorum ostiolorum vno , inter quae Deiparae Mariae semper Uirginis sculpta infra Horologium Imago sedens repraesentatur, Angelus tubam, uti iam diximus, personando exit, ut alterum ostiolum ingrediatur , a tribus comitatus Magis, qui dum ante dictam Imaginem transeunt , sese artificiose flectunt , & inclinato capite, manu ad frontem directa, ipsam Imaginem, corona e capite cuiusque amota, venerantur, Angelumq. intra ostiolum ingredientem sequuntur. Id quod Franciscus Sansouinus in

eiusdem Civitatis descriptione satis lassi, ac belle quidem scriptum reliquit. stella vero, quae supra Imaginem Deiparae Mariae semper Virginis cernitur, Magis infra transeuntibus apparet, deinde in suum sese retrahit locum ; Infra denique cernitur Sphaera stellaria, & horaria, in qua repraesentantur duodecim Signa caelestia, & Solis radius horas ostendens,atque item Sol ipse , qui singulo quoque Mense in domo sibi praefixa manet. In centro autem Sphaers cern tur Luna, quae inter multitudinem Stellarum suas

182쪽

suas facit mutationes . Infra vero Campanam horarum per Leonis Imaginem iuxta Scripturam Saeram repraesentatur Sanctus Marcus Euangelista, praecipuus Venetiarum Protector, ad cuius pedes Dux item Venetus cernitur gonuflexus. Haec de Horologio Sancti Marci venetiarum. Secundo loco sese nobis offert explicandum Horologium Leod ij, quod est Germaniae inferioris,hoc est.Flandriae Ciuitas maxima: Ibi enim praeter magnitudinem , & multitudinem Campanarum, quae dum organorum instar pulsantur, musicum reddunt concentum , ut in capite I 2. satis fuse narrauimus; in Ecclesia Cathedrali . Sancto Lamberto dicata, extat etiam Horologium mira arte constructum , sicut Rotae, ac funiculi

multiplices praese ferunt. Quaelibet enim hora in quattuor distinguitur partes , quae aquattuor Statuis illis ex aere fictis distincte pulsantur ; quibus pulsatis, a Statua illa inferiori pulsatur Horarum Campana, quae HO-ras distincte personando refert. Tertio loco repraesentatur modus pulsandi magnas in Belgio Campanas, hoc est, in Flandria , Galliae Belgicae Regione . Nam

Apocal.

183쪽

Pag. 83

in Cathedrali praesertim Ecclesia Leodiensi Sancto Lamberto dicata uti iam in capite, duodecimo huiusce Commentarij dicturi suit octo sunt amplissimae Camp3nae, minusculae vero duodecim ad Horarum pulsationem accommodatae. Ad Campanae harum maximae pulsationem quattuor & viginti requiruntur homines. Maxima haec enim

Campana duabus , & quidem magnis est cincta rotis, quae circumligatae sunt duobus deorsum pendentibus funibus, quibus item alligati sunt quattuor & viginti alij funiculi.

Deinde homines duodecim trahunt vice versa lanes ab una parte 3 ita vero, Vt, quando pars una deorsim trahit, altera sursum trahat . Qui sane modus in pulsandis Campanis pro musico efficiendo concentu per i tum Belgium obseruatur, sicut dictar Ciuitatis, & Regionis Indigenae, qui Romae degunt, omnino affirmant. Quarto denique loco sese nobis osserunt triginta tres promiscuae magnitudinis Campanae , delineatae, ac aere incisae, quae sunt in Cathedrali , & primaria quidem Antuer-piensi Ecclesia, Dei parae Marii semper Virgini dicata, cuius Turris admirandae altitu, dinis

188쪽

dinis, ac structurae dictas continet Campanas. De praestantia huiusce Ecclesiae,ac Tu ris, necnon do dictis Campanis, earumq.

harmonia musica sermonem habuimus ii duodecimo huiusce Commentarij capitet

iuxta Georgii Braunii verba. Nunc autem ad maiorem dictie delineationis Campan rum intelligentiam nonnulla explicanda censentur. Turris enim triginta trium Campanarum non solum est alta pedes quadringentos viginti, uti suo iam diximus loco, sed intus habet trecentos, &sexaginta tres gradus, per quos ascenditur ad Campanarum fastigium. Habet etiam intus diuersa loca satis ampla, in quibus pendent Campanae, pri sertim vero triginta tres promiscuae magnitudinis Campanae illae, quae quotidie lain, pro diuinis officijs, quam animi causa, siuero oblectamento praestando pulsantur. Supra dictas Campanas extat Horologium cum Campana, quae pulsat horas. Extat etiam, superius alia contignatio, in qua pendent Campanae, quae praeludium aliquod, vel, ut Musici aiunt,Motectum,in maioribus nempe Festiuitatibus,anteaquam horae pulsentur, si nant . Alio denique in loco ad latus eius tres

189쪽

magnae pendent Campanae, quarum maior, triumphalis dicta, motu primo nonnisi a viginti hominibus pulsari potest ; deinde aduodecim tantum viris facile pulsatur, quae tandem cum alijs duabus, in maioribus tamen Festiuitatibus, musicum infert concentum , quem Vulgo Musici contrapunctum,

vocant.

Triginta tres denique Campanae illae quarto loco delineatae , ac aere incisae, seu potius earumdem mallei per rotulas , & funiculos mouentur: & ita , ut suo loco videre licet, Campanae ipsae organorum instar manibus ac pedibus pulsantur : & hunc in modum, pulsatae tam consonantem edunt sonum, &diuersas Ecclesiasticas melodias ita exprimunt , ut ab harmonia musica Georgio

Braunio teste vix eum distinxeris , uti suo iam loco dictum fuit .

SEARCH

MENU NAVIGATION