De campanis commentarius a Fr. Angelo Roccha episcopo. Tagastensi, et apostolici Sacrarij praefecto elucubratus, ad. Sanctam. Ecclesiam Catholicam directus, ..

발행: 1612년

분량: 211페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

161쪽

Iso Commentariuscundum Diuinitatem, quae illis erat occulta, vivebat; & postea resurgens cum luce cla

rissima sese suis Discipulis Manifestauit,

eosq. illuminauit. Haec ex Durando ' i

Lampanae igitur, ut eo , unde digressi s muS , reuei tamur, silent in tribus illis die bus. Ad Missam deinde Sabbati Sancti, Resurrectione Christi Domini praenunciata, pulsantur. Sed in Concilio Lateranensi celebrato sub Leone X. decretum fuit, ut nulli Ecdiclesiae in tali die Campanas pulsare liceret , antequam Campana Ecclesiae Cathedralis , vel Matricis pulsaretur . Concilij verba similhaec: Vt debitus honor Matrici Ecclesiae reddatur , tam ipsi Fratres , quam alij Clerici secul res , etiam super hoc Apostolica'Sedis prauilegio muniti, Die Sabbati maioris Hebdomadar, ante quam ampana Cathedralis, vel Matricis E clesia pulsauerit, Campanas in Ecclesiis μιis pulsare minime possint .eContra facientes poenam

centum ducatorum incurrant. Haec de Campunarum silentio in illis diebus maioris Hebdomadae obseruando. Tempore item Interdicti Campanas pulsare non licet, dum propter celebranda Ossi- .cia Campanarum pulsatio cum ingressu Ec

162쪽

De Campanis Isrclesiae prohibetur. Nam si Ecclesiasticis concedatur cςebratio, diuinorum ossiciorum , & adininistratio Sacramentorum'; id nonnisi ianuis clausis , interdictis & excommunicatis omnino exclusis , & non pulsatis Campanis,concedi solet, diuinis quoque ossi-cijs voce summissa recitatis . Pulsatio tamen Campanae in tempore Interdicti conceditur in Mane, Meridie; ac Sero pro Angelicata Salutatione ad honorem Beatae Mariae semper Virginis recitanda, ut a cunctis laudetur, ac veneretur, & ut nobis in nostris necessitati bus virgo Deipara spem serat. Quamuis haec ita sese habeant, Innocentius tamen huius nominis tertius concessit Abbati, &jM nachis Sancti Germani Antisiodorensis, ut in morte , atque Exequijs Monachorum, psius Monasterij tempore Interdicti Campanam unicam pulsare possent, ita vero, ut non multum foret interuallum , nec prolixata pulsatio. Id quod &hCathedrali etiam Ecclesiae, & Monasterio S.Iuliani Antisiodorensis alias datum fuisse in ea narratur concessione.Haec ex libro Anni 6. Innocentii III. Epi stola a . Alexander item huius nominis quantus Ludovico Sancto Francorum Regi,&

Summorum Pontificum Regis ira quae in Bibliotheca vaticana as

seruantur.

163쪽

Regillia Bibliothecae vaticanae.

I a Commentarius

Margaritae Vxori eius ue Gregorius X. Philippo III. Regi , & Mariae Uxori eius ;Nicolaus III. eidem Regi Philippo; Martinus IV. eidem Philippo, & Uxori eius, necnon Honorius IV. eidem Philippo concesserunt, ut in locis generaliter, vel particulariter interdictis Missae sibi celebrari possent, etiam cum cantu, & alta voce , sed in tali cusu concedere noluerunt, ut pulsarentur Campanar.Haec ex Registris dictorum Pontificum in Vaticana Bibliotheca asseruatis. Hactenus autem de multiplici Campanarum usu, necnon de silentio earumdem. Nunc denique superest, ut Commentario nostro finem imponamus , ubi primum, verba fecerimus denumero Campanarum Ecclesijs concesso .

164쪽

De Campanis I I

iam 6Iericorum cularium,qu im I eligioserum Ecclesiis concisse. Cap. XXVI. VM ERO Campanarum crescente , contentiosa inter Ecclesiasticos Viros praetensio de numero earumdem suborta fuit , ut refert Alb ricus de Rosate dicens: EAudiui , quῖd magna lis fuit

in Curia Romana, vorum Fratres Praedicatores

possint habere plures Campanas . Haec Albericus in suo Dictionario, in quo multis rationibus , & allegationibus affirmativan sententiam conclusam fuisse narrat . Istuc fere ipsum Oidradus in Consilio ducentesimo vigesimo octauo striptum reliquit. Ad hanc controuersiam inter Ecclesias Cathedrales, necnon inter alias Clericorum secularium , & Ecclesias Religiosorum subortam, spectat.Constitutio Ioannis Vigesimi secundi in Libro primo Extrauagantium, capite unico De OUcio Custodis, in quo ad

omnium Ecclesiarum quietemi comparandam Summus Pontifex limitationem de nu-V mero

Alber. in Dictionario suo in vocab. Campa

dis 4

165쪽

Steph. Durant. lib. I. de Rit. Eccl.

Alberictis,&Oldradus Vbi supra.

Commentarius

S Xarolus Borron adius lib. r. cos.

mero Campanarum Apostolicis litteris edidit . Huic autem Constitutioni , ut Vincentius de Castronouo, ac Stephanus Durantus recte aiunt, generali consuetudine derogatum fuisse constat . Controuersia item orta fuit in Curia Romana inter ordinem Humiliatorum, & quosdam Monachos, Ut idem Albericus, & Oldradus testantur, quisnam videlicet primo Campanas ad Matutinum pulsare deberet . Sed tandem ali

quando decretum fuit, sicut ijdem Testes aiunt , Ut qui primo surgeret, primo pul

saret.

ahamuis autem res ita sese habeant , praesertim vero de numero Campanarum , hoc tamen loco, ut nostro Commentario finem imponamus, tanquam sigillum apponendum illud censetur , quod hac in re scriptum reliquit Sanctus Κarolus Borro-maeus , Cardinalis Sanctae Praxedis, & A chiepiscopus Mediolanensis r Is enim in Libro de Instructione Fabricae , atque de supellectili Ecclesiastica ad Mediolanensis Prouinciae usum edito , de numero Campanarum ita inquit: Si Ecclesiae Cathedralis eri, Aptem , aut quinque ad minimum Campanas; -

166쪽

De Campanis Is ssi follegiatae , tres , grandiorem filicet, mediam ετ minimam G Parochialis, totidem,

saltem habere dent; di tincito quodam '

ni concentu inter se consentientes pro Cetraria dia uinorum O ciorum, fiunt, ratione, ac significatione. Haec ibi Sanctus Κarolus . Infra

vero ait : Campanae mero nec in Turri , nec

alio in loco cuticandae sunt, nisi primum solemni benedictionis, precum. Ritu ex Ecclesiae instituto sint consecratae , nullam rem propianam in-ρulptam, insiriptam e mllo modo , sed Sancti Patroni Ecclesiae, mel aliam sacram Imaginem 'amq. Inscriptionem habentes . Hucusque Sanctus Κarolus Borromaeus Campanae itaque in rebus prophanis pulsari non debent, nec item in rebus lacris a Laicis, quatenus benedictae , atque consecratae, uti suo iam loco satis dictum fuit. Quoniam vero de Campana Aenigma satis elegans circumfertur , illud in gratiam curiosi Lectoris hoc loco censeo apponendum , quod Franciscus Suuertus ir haec verba scriptum reliquit:

Cap. 13.

167쪽

Francisci Suuerti

intra caelos, erit intra mansio terras , Non caelum tango, non quoque tango solum. sem Bringor inclis , concludor robore duro , Ut nulla mutem conditione locum .

Os mihi semper hiat, petulanter in exero linguam,

Nec, nisi cuin cogunt merbera multa, APor. Cum loquor, a ssiduis repleo clamoridus aures; Derbera cum cessent, tunc quoque cesso loqui. Non illi noceo clamoribus , hortor iniquos, Contrito mi quaerant corde filutis iter.

168쪽

' --- -

Nicolai Reusineri.

Os mihisemper hians, di penden errea lingua est; vox es nulla , nisi prodita merberibus. Haec sunt, quae mihi de Campanis dicenda videbantur, duobus conclusia Aenigmatibus , quae iuxta propriam Aenigmatum conditionem, quamuis obscura sint ; horum tamen sensus, Campanar forma, & lingua eiusdem, idest malleo, necnon situ , & pulsatu ipsius cum alijs rebus ad Campanam pertinentibus , undequaque, ac diligenter quidem pensitatis, facillime profecto explicantur , & intelliguntur.

169쪽

PARALI POMENA, HOC Es TRes in capite I . OU IS. huiusce Commentari, praetermisse.

CA P. XIV.

O S de multiplici Campanarum usti, in sancta Dei Ecclesia recepto, Verba facientes , praetermisimus Ritum , quo summi Fontifices antiquitus uti solebant, dum aliquem Populum , vel Principem iusta det causa excommunicabant. Singulis namque,

Dominicis, & festiuis diebus per Episcopos,& Archiepiscopos intor pulsandas Campanas

candelis accensis,excommunicati publice declarabantur . Quo facto, Campanarum seni tus cessabat, & candelae item extinguebantur, in terram deiectae. Campanae pulsabantur, ut eorumdem senitu, quo Daemones expelli solent, Excommunicati, Darmonibus assimilati, a Fidelium commertio expulsi doclararentur. Per candelas autem extinctas,

170쪽

& humi deiectas, Excommunicati, tanquam diuinae gratiae luminis expertes, extraq. Sanctorum Communionem eiecti, hoc est, Ecclesiae Sacramentis, ac sumagijs, necnon

alijs pijs Fidelium operibus, lictarum scilicet

resum omnium participatione declarantur priuati . Quem profecto excommunicandi Ritum ab Innocentio huius nominis Tertio non semel obseruatum esse ante annos circiter quadringentos, Anno scilicet sui Pontificatus tertio , sexto, & qiiintodecimo, dum ipse diuerses Populos, ac Principes CXCOm municatos publice nunciari mandauit, sicut ex antiquis Romanorum Pontificum Regestis, vel, ut aiunt, Registris in Bibliotheca Vaticana asseruatis, constat. Id quod etiam ad hanc usque diem fieri solet a summo Pontifice, quando in Feria V. maioris Hebdomadae , quae dicitur in Coena Domini, Bulla coram Populo promulgatur: nam pulsatis iam

Campanis, & Bulla denique lecta, Summus Ponti sex e sublimi Suggesto, siue Pulpito, Candelam accensam , in ipse tractu extinguendam , super Populum astantem proijcit. His peractis, datur Christi Fidelibus Benedictio solemnis, & plenaria Indulgentia pro-

Innoc. III. ante Annos circiter Uo.

SEARCH

MENU NAVIGATION