장음표시 사용
11쪽
rum temporibus illis floruit: ad quam tune mercatores &convenae pro commutandis emendisq; mercibus undiquet confluebant, eum ad locum nauibus, accumulatissime res uenales convehebantur. Cuius quidem rei clarissimus testis est Strabo, Spinam sic inter situm Rauennae commemorans. Quo interuallo Butrium Rauennae castellum est & biena: hoc quidem tempore uiculus, at quondam graeca ciuitas& quidem celebris. In Delphis, Spinensium thesaurus commonstratur,alia ii de ipsis memoria mandata sunt, apud
quos maris erat imperium: eam, ut traditur, unda maris alluerat: nunc locus nonaginta a mari stadijs distans in mediterranea iacet.Sed illud cst mirandum,nulla ipsius urbis fundamenta in loco extare, quae ciuitatis illius nobis fidem faciant, quod, nisi testis esset Strabo, & uetustissimae quaedani
scripturae nobis indicarent, non facile crederemus . Eius autem Vrbis euersionis causa penitus ignoratur.At eam nos
praeterire non erit indignum. Omissis igitur Raiasnnae urbis exordijs, quando quidem aliud nihil certi, nisi quantum
Iupra expressimus, haberi potest, aliquanto altius augustam ipsius dignitatem amplitudinemq; recensere conabor. V κ g s Rauenna: sicuti uetustissima quaedam litterarum monumenta,& ipsa nempe antiquitatis uestigia docent; praestantissima quidem dc excellentissima fuit,ut suo etia tempore parem non habuisse plures affirment. Quod & Strabo plane sensisse uidetur, cum ait Intra paludes Vrbs maxima Rauenna posita est. Ante Urbem Romam, uti clare accepimus , condita est : & multis olim populis ac nationibus gloriosissime imperitavit . Arma quoque tunc ferox ille Rauennas populus in hostes, rebellesq; ciuitates capere, ac omnem expeditionem parare , bellaq; plurima gerere non dubitauit. Ausus etiam ducis sina aduersus Ticinenses pra ha inire:& cos tandem ui ac ferro in urbem persecutus,aereas Vrbis portas auferre. Cuius rei adeo constans fama fuit, ut
mea etiam aetate Phlippomaria illis tunc imperante , Cas. - . port
12쪽
portas repetere curarint. Multa insuper mari terra i; eos potuisse, & in hostes expeditam perpetito tempore classem olim tenuisib nouimus Quibus omnibus populum tunc Rauennatem, & uiribus, & armis potentem , ac illustrem fuisse constat. Igitur cum potens & egregia esset Urbs Rauenna, pulcherrimum quippe erit intelligere, quonam pacto cum Romanis se initio habuerit. Nam poterit f ,rtasse quiaspiam quaerere, si tam potens erat, cur in Romanos Rauennatis populi bella uel expeditiones non leguntur, quod prosecto nulla causa facta existimo,nisi quod ciuitatem ipsam cuRomanis foederatam suisse coperio apud Ciceronem in oratione pro Cornelio Balbo : cuius uerba stibiiciam Cn. Pompeius magni pater, rebus Italico bello maximis gestis, P. Cnum ciuem Romanum uirum bonum, in Iunium Rauennatem, foederato ex populo, ciuitate donauit. Ex his certe uerbis Q Iunium Ra nnatem bello Italico intersuisse, strenueque egisse , & ideo ciuitate donatum intelligimus.
Mos namque tunc Romanis erat, ut peractis rebus bellicis , pro meritis alios ciuica, uel uallari, uel murali corona, alios agro,uel ciuitate donarent. na Massinissa reκ foederatus qui Romanis auxilio uenerat, confecto bello Punico Numidiae regno donatus est: ex quibus postremo uerbis, populum Rauennatem cum Romanis, tunc iure foederis iunctiun fuisse, clarissime constat. Sabinos praeterea, primos cum populis Romano foederatos extitisse tradiit,& Liuius, & Lucius Florus, &qui de Romana Rep. conscripsere e quorum Rauennam fuisse oppidum supra ostendimus. Quam ciuitatem C. Caesaris temporibus non parum etiam floruisse Suetonitis refert: cuius ut notior fiat sententia, uerba subnectam. Cum Cesar ex Gallia transalpina in citeriorem transisset Gal- Iiam, Rauennae substitit: inde cum tribunos plebis , pro eo intercedebant, urbe cessisse intellexisset : praemi ius clam cohortibus : nequa in eum suspicio moueretur, specta-
.culo quidem publico per dissimulationem intersuit, & gla
13쪽
diatorum Iudi formam tunc primum consi ierauit, stequentiq; ex consuetudine se conuiuio dedit: potablis veroo casum mulis E proximo pistrino ad uehiculum uinetis, iter
occultissit num modico ingressus est comitatu , lumini-ibusq; extinetis euia decedens , tandem ad lucem duce reperto , per angustissimos tramites pedibus euasit. Caesarem autem fortissis num omnium Imperatorum nouem habentem legiones, haud frustra populum Rauennatem timuisse creditur: quoniam ex ea palam discedere non est ausus: &quandiu apud eam fuit, de inuadenda eius republica consilium occultauit. Oinwianus item Caesar Rauennam aliquando ex Vrbe diuertisse,apud eundem Suetonium legitur,qui etiam cum ex militaribus copiis, legiones,& prouinciarum auxilia distribueret, Classem Missent,& alteram Rauennae, ad tutelam superi, inferiq; maris collocauit: ex quibus omnibus satis liquido constare potest, quanta, qualisq; tunc Ragenna fuerit. Plurimi l; postea Imperatores, Reges, ac Duces, regni sui sede ibi constituta, eam aut inhabitarunt,
aut magnis praesidi js tenuerunt. Nam ex Imperatoribus uennae legimus Iustinianum aliquibus,Valentinianum uero posteriorem pluribus: necnon Honorium, & Theodericum Gothorum Regem annis triginta nunquam ex ea discedentem Imperij sui sedem tenuisse: dehinc successerem suum Theodatum,"quot ex Regibus Gothorum in Italia regnauere. Cuius rei testis est Paulus Orocus, & quidem
locuples in eius historia, ubi Imperatorum gesta commemorans , praeter Golorum, Longobardorum, & exterorum regum apud Rauennam res praeclare gestas, multa scribit, quae ipsius Vrbis dignitatem non mediocrem insinuant. Eius igitur aliqua, diuersis licet in locis conscripta, recensere constitui, quo maiorem legentibus fidem exhibeant. Honorius tradita Constantio eius comiti, fide integerrimo, Galla Placidia, eius germana, ex quo Valentinianum gC-nust, qui postea reipublicae imperium gessit: eum tandem
14쪽
cunctis annitentibus apud Rauennam in Regni consertium asciuit: apud quam etiam ciuitatem, idem Honorius sua tricennalia peregisse legitur. Maiorianus item exempto in Italia rebus humanis Auito apud Rauennam invadit imperium . quod annis prope quatuor obtinuit. Quo etiam mortuo, SVerus apud Rauennam Imperator esticitur , atque Augustus appellatur. Glicerius domesticus a Gun diuero
patricio totius etiam uoluntate exercitus apud Rauennam
Imperator esticitur. Magnam insuper, idem Orosius fuisse militiam Rauennatem his uerbis ostendit. Iustinianus Romanorum rex Sergium Pontificem , quia in errore synodi, . quam Constantinopoli fecerat, fauere,&subscribere noluit: mita Zacharia Prothospatario suo, iussit Constantinopolim deportari. Sed Militia Rauennae, uicinarumq; partium, , iussa principis nectiada contemnens eundem Zachariam cu is contumelijs ab Urbe Roma,&iniurijs repulit contra Iustinianum: qui tandem Imperio expulsius per Leonem Augu- .stum naribus detruncatur. Leo etiam Ausustus apud Constantinopolim Sanctorum imagines deponias incendit. Romano i: Pontifici similia facere, si imperialem gratiam habe creuellet, mandauit. Sed Pontifex haec facere contempsit iomnis quoque Rauennae exercitus ,& Venetiarum talibus
iussis uno animo restiterunt. Et nisi Pontifex prohibuisset,', Imperatorem super se constituere aggress suissent. Haec, & ', alia complura de Rauenna refert Orosius : quae rum plana sint, neue longior fierem , praeterire consilium suit. Munitissimo insuper murorum ambitu aedibus, ac superbissimis quidem aedificijs ornavere : quorum pars modica,& fere nulla nunc inspicitur a Tiberio, & Claudio Germanico moenibus auctam, a quo & portam illam, cui Aurea est nomen, eximio,ac magniticentissimo quidem opere,suctam ex marmore pario fuisse nouimus . Indicant ad ipsam portam literae, quas hic inserere non erit iniucundum . TIR. CLAv-
15쪽
EΟΤ. I I. cos. DE . I I I. IMP. I I I. P. P. DEDIT . Quem tamen
murum Valentinianus posterior Gallae Placidiae filius: ut
a uictor est Agnellus Rauennas Pontifex ; uel instaurauit.' uel parte ex aliqua ampliauit, summa adeo cura consummatum ut serentillum Italiae nunc uel nouum,uel uetustum habeat illi aequandum, basilicas uero permultas ac monasteria propriis extruxere impensis. Quibus tum operum magnificentia, tum ornatu speciosissimo, pares quidem paucissimae in Italia nunc spectantur. Qualis est in primis diui Uia talis basilica: quae & in hunc diem insignis cernitur . eam ab Iuliano argentario Iustiniani Imperatoris iussu in sanctae Sophiae Constantinopolitanae aedis similitudinem, extructam
nouimus. In cuius testudine stat in altaris tabula marmoreus lapis adeo perspicuus,& clarus, ut fatis licet profundus sit, ex opposito tamen quodcunque obiectum clarissime discernatur. Adsunt etiam candidissimo in marmore tres insentium imagines.opus nec immerito,ut fertur, Polycleti, quae omnes certe alias pulchritudine arte, & optima membrorum proportione facillime superant. In eiusdem quo, que testudinis summo uertice, quidam agnus Dei tessellato opere celatus existit i qui tam mira opificis arte formatus est, ut quouis ex templi latere eum inspicias, ipse te semperrecta facie ac clunibus retro uersis intueri uideatur. Praet rea, ne longam templi descriptionem prosequamur,tum uario marmorum ornamento, tum opere tessellato in eo multa sunt&υisu& commemoratione dignissima . Quid aedes Iohannis Euangelistae, Gallae Placidiae Valentiniani geni- tr cis opus nempe eximiumὸ Quid Sacellum illud spetiosum, & tanta artificum cura exaedificatum, in ipsius Augustae sepulchrum: cuius adhuc corpus superbissima in sepultura marmoreo lapide,ibi spledidissime fabrefacta, reconditum esse cernitur Θ Adde Crucis , Zachariae, dc Michaelis templa: quae eadem Augusta summa quadam diligentia conseruxit: Mariae quoque in rotundo, ut appellant, quod unia
16쪽
co,eoq; ipse vastissimo tegitur lapide. id namque in Theodorici Gotthorum regis sepulchrum exaedificatum reperimus. Templum item Martini in coelo aureo : quod nominis mutatione Apollinaris in nouo dicitur, & SaluAoris rsuper cuius pinaculo, idem GoThoru Rex aeream statuam auro purissimo deauratam, varijsq; ornatibus redimitam , ut gloriosum ostentaret opus erexit: quam & Carolus Francorum Rex, quum totam sere subiugasset Italiam , in Galliamque rediret,& per Rauennam iter faceret, subtraxit, &in Galliam detulit: palam testatus similem se nunquam vidisse,nec artificio, nec ornatu celsiorem. Adest & Gotthicum templum,quod Gotthi gens licet Arianae haeresis labe insecta, rub sanisti Andreae nomine summopere comptum,& sitis tunc aedificijs admirabile construxere. Sed id nuper
solo aequatum, & funditus deletum vidimus, praeclarum autem opus, & multorum annorum labore, arx munitissima, quae modo tanta Veiaetorum impensa erigitur, paucis nuper diebus absumpsit. Subinde Apullinaris in classe te plum quidem spledidissimum Narsetis Iustiniani ducis opera exaedificatum. Porro Laurentij in Ciaaria aedes, quam Lauricium Imperatoris Honorij cubicularium, in hunc modum fundasse legimus. Honorius Caesar Lauricio iussit, uti in Caesareo oppido apud Ra Mianam, regasse, & spetiosum sibi atrium aedificaret. Is assumpta pecunia ad locum confestim accessit. ibique basilicam Laurentio martyri dicatam , aedificiis, ac magnitudine praeclaram construxit: &cum omnia consumasset, ad Imperatorem rediens, ut expletum sibi opus enunciaret. Caesarem mox turbatum inuenit. Iaq; inuida malivolorum fraus, Imperatoris aureS tentaverat. Interrogatus demum La Micius, si commissum sibi opus expleuisset, & imperialem aulam extruxisset : omnia, fide confecisse respondit. Quo audito Caesar, tacitus quieuit. Cum autem ad ea loca prosectus fuisset Honorius, sublimia c0nspicatus aedificia: Lauricii opus praeter multorum expe-B etationem
17쪽
ctationem summe laudauit. Non mediocris utique honos: Rauennae fuit ipsum Caesarem Honorium, alios item quosdam Caesares , ex Vrbe Raus nam aliquando diuertisse iaExtat& aedes Ioannis Baptistae , cuius Baduarius quidam fundator extitit. At quoniam natio,& stirps eius scriptis minime mandatae sunt, nos illam ignorare non est mirum . Quid templum Mariae in portu, quam PGrus quidam peccator Romanae ecclesiae Cardinalis erexit aedilichs,ac o natu sublimem, & alia insuper insignia monasteria, ac basilicas magnificentissime constructas temporibus illis fuisse comperimus, quae hic nominatim describere longum es.set. Ea vero amplissimis condonarunt patrimonijs: Hinc habent Cathedralis huius Vrbis ecclesia,&septem alia monasteria, possessionum ius amplissimarum in Exarchatu Rauennae, & in omni agro, qui tunc ad Rauennatem spectabat iurisdietionem. Qui quidem ager & exarchatus, ab Ape nino monte Picenum inter, & Padum Placentiam usque :& vltra Padum ad Mincia amnis fluenta, in paludes & mare Adriaticum protendebatur . Nam quicquid a Placentinis di agri Papieitas finibus, Padum inter,& Apeninum,ac paludes, stagnaq; Venetorum,& Adriaticum pelagus pertinet ad Ariminum. Quam quidem ciuitatem, & quicquid intra
Isaurum,cui fluuio nunc Folia est nomen: Apenninumq;,ω Adriaticum mare continetur Rausnnati Iuri, & exarchatui subditum sitisse ostendit cosuetudo iuris, ab exarcho dicendi usque ad haec tempora obseruata . Exarchatus autem mincipatum significat: nam Archos Graece, Latinis Princeps. Extalpraeterea donationis factae ab Imperatore Iustiniano ecclesiae Rauennati pars sermulae, in haec verba ia
ista mater Rauennas ecclesia, vere mater , Vere orthodoxa : cum ceterae multae ecclesiae falsam propter metum,&Principum terrores seperinduxerint doctrinami, haec veroe Catholicam tenuit fidem: nunquam mutauit, fluctuatione
substititiit, sed attempestate quassata, immobilis perm sita
18쪽
Η A a v I et praeterea Vrbs ipsa portum olim insignem ad Classense castellum ciuitati satis propinquum: qui adeo p
tens , & nauigijs tutus fuit, ut illum Imperatores, ac Reges permulti elegerint, ubi suam classem perpetuo tempore eX- peditam conseruarent: quae aut subitis in tumultibus, aut destinatis in bellorum apparatibus, Illyrium, Epirum, Macedoniam, Achaiam, Propontidem, Pontum, Cretam,& Cyp um, directa nauigatione celerius petere possent, quam si ex urbe Roma, aut alijs Italiae littoribus seluistent. Nuper vero portus ipse pene clausus est, Vt nedum triremes aut dromones,sed nec staffam piscatoriam,lembum ve perferat . Cuius quidem rei causam filisse non dubitamus, Sapis fluuij,& aliorum fluminum, qui portum illum facere cόnsueuerunt aversionem. Nam aliud in mare linstium, quod Geruasium dicitur: multis ante seculis sibi Sapis fluuius eia fecit. Alij vero ad Urbem declinantes, Adriaticum mare
aliud per 'sostium influunt. est quidem ignorantibus t & si a maioribus scripta sunt incredibile dictu, vel portum eius magnitudinis, vel oppidum in Classensi loco fuisse. eum t
men,quem diximus portum, moles quaedam mirae magnitudinis,ac structurae,iuc, ut apparet,aquarum fluctibus obie cta, necnon turris illius, quam ad portum illum fuisse legimus , de qua lucernae noctu portum nauigantibus indicarent , iundamenta nuper reperta nobis euidentissime ostendunt: quam quidem turrim asserit Plinius,omnium maximae
fuisse, quas Romanorum Imperij portus alicubi habuerunt. URBEM Rauennam adeo nobilem, &praeclaram fuisse reperimus, ut illam ab initio non nisi viri nobiles, & generosi ,& qui aliquo eximiae virtutis splendore essent insigni
ti, uti fama est, eaque haud tenuis tantum modo inhabit rent : plebeis vero, & caeteris omnibus habitanda loca e tra Vrbem designarunt. Hinc Caesareum castellum, parum ab Vrbe distans, condidere: quod postea etiam muris cinxerunt, quorum adhuc fundamenta uisuntur , ut in eo a B a artifices
19쪽
artifices perpetuam traherent habitationem. Ex quo quiadem oppido Priscianum vinctorem in arte Grammatica ominentissimum oriundum non desunt, qui constanter ain
deant assirmare. Aliud quoque oppidum ad Clallicanusii portum, quod Ch m se appellabatur, ut ibi mercatores
convenae,& caeteri omnes,qui pro commutandis, emendis que in ilicem rebus assidue confluebant, commoraritur,
propensius aedificarunt: quod ab Leoprando Longobardo rum rege postea deletum fuisse legimus . Ex quibus de si non alia adessent inditia, liquido perspici potest, quae,&quanta Rauennae Urbis nobilitas, rκentia , dignitas, &opulentia fuerit. Pictura item quaedam tesellato operes ela, quae spetiosa, & elegans in Beati Martini in coelo aureo aede, alias, ut diximus , ab Theodorico constructa cernitur , tum Vrbis Rauennae, tum Classensis oppidi antiquampnestantiam indicat. Id opus Themati regis, qui tunc oc-eidentaIe obtinebat Imperium , fuisse conijcimus. Quo in loco multa vidimus , quae&scripta credere difficile nobis erat. In pariete enim, qui ad dexteram est, Rauenna qua lis tunc erat in hunc modum depicta est porta aurea Clau- dij Tiberi j opus qualis nunc extat, propinquam habet insignem Beati Vitalis aedem et magna ex parte nunc interegram, Palatii item illius excelsi , quod tanta cura, impe saque Theodoricum aedificasse, Cassiodorus saepe comm morat , & aliarmn aedium, ut in pictura apparet, sepe mis marum nullae iam diu vel minimae cernitiatur reIiquiae. Sed illud in omnibus cernere est admirandum, quod adomnes
aditus, qui portae aureae, & aedis sancti Vinalis bini, palatio
autem quaterni erant: nec Iigneae, nec aereae, nec ferreae
erant valvae. Sed in ea quam Ducum , Regum, ac Imperatorum iustitia, & potentatus praestabant securirate corti in Ia, ut apparet aurea, quam Vellum appellare consueum. runt, pro ualuis&foribus utebantur. Indicand praeter piacturai narragi culi exam,qui in sumntiam ostiorum, Pla: .. . Vitalis
20쪽
vitalis bina sancti aedem habere diximus, adeo tenues sunt .
ut constet eos nihil praeter cortinulam sustentasse, In paris re autem sinistro eiusdem Beati Martini aedis Classense oppidum tantis aedificijs ornatum fuisse apparet,ut stupendum. sit nulla ipsius fundamenta nullam partem , praeter aedem Sancti Apollinaris, quae adhuc extat insignis, ac Sancti Su ueri magna nunc ex parte collapsam, & penῆ deletam,ne non eius olim portus molem, de qua silpra diximus: alic bi uel in silua, uel in uepribus inueniri . portum etiam ita
Ium, quem adeo patentem, & nauigijs tutum ostendi inus ac turrim illam maximam pictura ipsa evidentissime nobis ostendit. San quales oIim Rauenna Vrbs uiros,ac ciues habuerit, in praesentiarum licet ostedere.Veteres nostri,& natu mai res , aditus,portas, & propugnacula quaedam, ex ipsis denominata, immacura in murorum Vrbis ambitu construxere, vel, ut aliqui tradunt , ardes ibi proprias habuere. Cuius rei aliquae, quae nunc extant, portae, & propugnacula fidem seciunt. Andrianam portam, ut ab aliquibus exordium c piamus , ab Andriana egregia quondam familia nomen traxisse non dubitamus, An asiam uero portam, ab Anastasio quodam de Honestis stirpe uetustissima: quae, sicut accepimus, nobilissima quidem,& generosa olim fuit: equa clarissimi olim uiri, & omni Iaude, atque gloria digni prodiere, intet quos fuit beatus Romualdus Camaldulentis hereini ordinis erector-Gazum quoque,ubi olim aditus quidam fuit , & nunc propugnaculum: a nobili, & quae adhuc in Corii hensi Urbe praeclara viget, Comitu de Garo familia. Aliud uero propugnaculum, quod Polentesa dicitur: a clarissi inae ac potenti quondam familia Polentesia, e qua praesta nil gi- mi, &generosi eius Vrbis ciues fuere, a quibus castellunt Polentae conditum fiuisse credimus Pusterula turris quaedam a Posterula domo, quae dudum nobilis, & clara fuit, fita id nomen uendicauit - Alidosia turris , quae in hodier-