Desiderii Spreti Rauennatis Libri 3. 1. De amplitudine. 2. De vastatione. 3. De instauratione vrbis Rauennae. ..

발행: 1588년

분량: 79페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

21쪽

num tempus Almerici Lidoxij dicitur , sue ab Alidosiis ἰquae olim nobilis , & potens habita est familia: nam foro Cqrnelij aetate nostra multisque oppidis imperauit:Iiue, ut quidam perhibent, quod uerios esse credo, ab Al-merico quodam ex generosa , & illustri dudum Cuniensi semilia progenito. Ex hac enim Vrbe eam familiam genus suum duxisse comperimus. hinc nomen sibi turris au- eupata est. At ubi in ciues eius Vrbis egregios, virosque praestantes incidimus , lnon omittendas esse decreui prae. claras duas olim familias, quae non modo eam ciuitatem, sed uniuersam fere Flaminiam, illustrare ac decorare potuissent: & in primis generosa Trauersariorum domus,quae genere, opulentia, ac dignitate praestans fuit: &Polentesia gens haud inferior Traue sariae habita: ex ea nanquAfuere

qui Vrbem nostram Ariminum:& oppida permulta aliquando ditione tenuerint: Comites item Maluicini: e quibus. Here in re quidem militari uiri perillustres,qui Bagnacaballo, & oppidis etiam quibusdam olim praedominati sunt: ex. hac enim Vrbe,&ipsi ortum habuere. Alios complures generosos, & praestantissimos ciues, ac honestissimas quidem familias adducere possem, quae & nobis eius Vrbis clarit rem maximam ostenderent. Sed eas ob claritatem suam publice cognitam missas facere consilium fuit. At quando iacta ni sellor sunt fundamenta, quae generosem Vrbis uetu statem, amplitudinemq; nobis satis probabiliter insinuant. Nunc locus iste deposcere uidetur, ut ex multis pauca destiactitate, ac dignitate Praesulum eius Vrbis, & gestis quia busdam dicere uelimus, e quibus Vrbis splendorem, pra stantiamque ostendi posse non dubitamus. σ

22쪽

De dignitate Prolim Rauema, oe' eo sanctitate.

C c L E s r Α M Rauennatem sioruisse olim r& mbra quada, ac incredibili sanistitate praestitisse omnes affirmant: ita ut aequalem fere suo tempore

post primas sedes non habuisse dicere ausim . Nam marFres, & confesseres plurimi ecclesiis, ut legimus , Rauennati praesiderunt. Quosdam autem eorum a spiritaruidem paraclito , in columbae specie dignatione mirabili electos fisisse nemo dubitat: quorum aliqui, licet rudes est

sent,&litterarum penitus ignari: eam tamen post electi nem in uiros repente eruditissimos, & sapientissimos, ac si litteris, & sapientiae ae late omni eos uacasse contigisset, eu sere . Et si eorum uitae sanctimoniam , si morum grauitatem, si denique gesta percurrere tantummodo velin immensum quidem uolumen excresceret. Itaque eorum dignitatem quam breuissime perstringere curabo. Praesul igitur Rauei nas metropolitanam quidem potestatem,ac iurisdictionem, super Episcopos sexdecim consileuit habere: quorum hic

nomina haud alienum erit interserere Ariminensem scilicet, Cesenatem. , Ceruiensem, Forieo inpoliensem, Sax naTm, Liuienscin, Faventinum , Corneliensent, Briti nensem, Bononiensem, Mutinensem, Regiensem, Parmensem, Placentinum, Ferrariensem, Adriensem,& Clomadensem. Qisos omnes intra Rauennae Exarctaatum constitutos esse uidemus .. Ipsum insuper Rauennae Praesulem., ab Valentianiano Imperatore ornatum fuisse constat pauo ex candida lana confecto, quo selus tunc Imperator uteretur: quod quidem superbiae incentivum fuisse coniicimus, ut Praesul Rauennas cum Romano Pontifice de principam contende rei r nam multas inser se, ut legimus, contentiones habuer

Ita ut Rauennas Ecclesia tandem a Pontificis Romani di

23쪽

is LIBER

tione subtracta prorsus uideretur, Sed postea Agathonis Romani Pontificis temporibus, Ecclesia ipsa Rauennas Romanae aqua , ut proXim diximus, iam pridem desciuerat, est subiecta. Theodorus praeerat tunc Rauennali Ecclesia Archiepiscopus : quo etiam tempore alter Theodorus Ces-hopa Exarchus Italiae erat. Clerum Rauennatem tunc in gnum , Is Archie piscopus praeter quorundam ex praedeces-loribus morem , seuera districtione in bonis moribus continebat , unde maximas in illum inimicitias exercebat, semeautem plane inchoata multis, ac sere omnibus opitulabatur Archiepiscopus. sed maior fuit quorundam imIUrtunitas, quam ut illorum ingluuiem luXuriamque potuerit explere: hinc detractiones primum , & sussurationes auditae sunt. Auaritiam Archiepiscopi tenacitatemque damnantium, fame postea inualescente, ab occulta mordacitate multi proruperunt in apertam Archiepiscopi,uituperationem: eost men,ut potuit largitione Pontifex conatus est demulcere.

Dies aduenit sacratissima Natalis Christi, conuenitque ex more ad ortum Solis Rauennae populus in Apollinaris aede, quae in Cisensi loco etiam speciosissima uisitur, expectabaturque ArΘhiepiscopus, qui Missarum solemnia celebrarettsed omnis clerus secessione facta, illii in Archiepiscopio desiluerat. Cum uero Sol iam in meridiem ascendisset,Exarchi opera reductus ad Archiepiscopum clerus, illum ad mar tyris ecclesiam deduxit. Qua stomachatus indignitate Archiepiscopus, ad Agathonem Romanum Pontificem se contulit, & Rauennatem ecclesiam Romanae subdidit, ut non ultra Romano par foret R auennas Praesul,quod multi antea dicere praesumpserant: sed Rauennas Pontifex, aut quia clero, & populo Ravennati diligeretur Romam pro confirmatione cogeretur accedere. Caeterum haec omittamus:

nam quaedam alia recensenda locus iste deposcit, ut scilicet quam breuius possim scribere incipiam, per quos fides C stolica Rauennalibus tradita, & primitus insinuata fuerit,&quaedam

24쪽

& quaedam demum praesulum gesta, quo nostrum prosequam ur institutum. Apollinaris squidem primus fuit, qui fidem

Christi Rauennae disseminauit, natione ut historiae ferunt Antiochenus, graecis uero, & latinis litteris apprime erudiatus . Hic postquam ab Apostolorum principe ordinatus est Pontifex, Rauennam nobilissimam Italiae tunc ciuitatem,&multarum metropolim urbium missus est. Vbi Christi fidem diu praedicans, multos ad catholicae fidei agnitionem

perduxit: per quem & dominus signa, & prodigia multa

ostendere dignatus est: caecos scilicet uidere, claudos ambulare, leprosos mundari, aegros omni ab infirmitate conuale scere, mortuos denique ab inferis resurgere faciens. Tandem multos post labores sanctam Rauennae ecclesiam, & ipsam quoq; Vrbem suo quidem martyrio consecrauit.Quam di eiusdem uiri meritis praecipuis, prae caeteris omnibus ecclesis adeo clemens ipse, &uere pius dominus Christus insignivit: ut postquam praesul ipse sanctissimus corona mamtyrij laureatus, migrauit ad sidera duodeni instar Apostolorum, permulta quidem annorum curricula duodecim sibi successbres ordinarent, non humana electos industria, sed

superna potius accitos clementia: nam super eorum capita,

demissa coelitus columba, delectos esse legimus. lAdpritum scilicet uirum sanctissimum, Eleucadium philosophum graeis c s,latinisque litteris eruditissimum, Marcianum, Calocerum, Proculum, Probum, Datum, Liberium, A apstum, Marcellinum,& Seuerum, qui ultimus fuit praesulum, in quorum electione Spiritus sanistus diuina quadam prouiden. tia descenderet. Multa uero eius leguntur prodigia, quo ,riim aliqua hic pro nostra in hunc diuum pietate percurrere, non erit insuave. inodam die dum sacra Missarum lemnia uir sanctissimus celebraret, Lectorque, siue, ut appellant, Subdiaconus epistolam astanti populo de more litorecitaret, pulpitumque ascei isset, beatissimus uir in extasi repente factus est Ministri uero existimantes, quod a somno

C suisset

25쪽

LIBER

fuisset oppressus, eius latera, ut excitarent contingunt, ille tandem, ut a graui somno se erigens, quid milii molesti estis inquit licet enim praesens hic uobis uiderer,alibi tamen me Iniper fuisse uelim uos non ignorare. At illi, ubi fuisset scili- ctantes: ait in Muginensi nuper ten rio aderam, ubi fratris mei episcopi Gemittiani ipsius templi Antistitis omnipotenti Deo animam commendaui, ibique commoratus donec insepulchro corpus conderetur. Cives autem,ut fidem eorum caperent, ad Urbem Mutinensem nuntios mittunt: qui cum

ad locum profecti fuissent, de die, aethora, qua beatus Geminianus ex uita migrasset ad dominum,diligentissime ab esu bus scisitantur. At illi, nonne Pontifex uester Seuerus eius

animam commendauit: & donec sepulchro corpus traditum est, hic moram traxit: & deinde a nostris repente Oc Iis euanuit. His auditis mox nuncii redeuntes, Rauenn tibus haec omnia renunciauere. Aliud quoque memoratu

dignum is diuinus uir operatus est. Tantae quidem sanctμtatis fuit, ut ipse etiam obitus siti diem proximum uiderit, Nam celebratis ex more diuinis mysterijs, sacrum Domini corpus, de sanguinem cum si psisset, stola indutus Pontuficali, conuocato ad se clero, ac uniuerse populo, de fidei integritate, manimitate , atque staterna dilectione prolixius sermonem habuit e quo finito ad sepulchrum, ubi uxor,& filia praedefunctae iacebant, accedens, uiuus ingreditur:& quoniam nimis angustum erat sepulchrum, sui, & praed functorum minime capax, praemortuis iam uxori, & filiae,ue sui sepeliendi locum sibi concederent, mandat: ad cuius u G in uxoris,&filiae ossa quaelibet, haec quidem dextrorsum, illa uero laevorsim se contrahunt, & capacem intersem dium locum sanetissimo uiro tribuunt. Vbi denique humilis pretiosim Deo animam reddidit. Sed uideo me longius, quam propositum erat,euagari. Permultos alios insuper sanctissimos praesules eidem maiori Ragen natum tunc praefuisse legimus. Quorum aliqui ob eorum uitae sanctitatem non Omittendi

26쪽

omittendi sint: Liberium primo, post Apollinarem XIII.

Probum Florentium, alterum item Liberium , Ursum, a quo templum maius, & in hodiernum Vrsianum denominai tum erectum est, columnis marmoreis, spetiosissimisquepidibus, ac uarijs ornamentis,& figuris tessellatis exornata . Praesul enim ipse plebem Dei tunc diuersa per loca uagantem, in ovile unum colligere suinmopere studuit . A ciuibusdam postea alijs pontificibus id multipliciter, uariequet

decoratum fuisse comperimus: nam altare illud, ac testudinem argenteam, splendidissime, & mira quadam artificum. industria exornatam extruxere t ut par illi ullum Italiam nime habeat. Omitto preciosa uasa. & alia quaedem oria menta, quae plurima eam basilicam nouimus habere,omiti to beatorum corpora, compluresdue reliquias, eadem is ecclesia reconditas, quae omnia dc splendorem ipsius maximum,& amplitudinem ostendunt. Post Vrsum uero Petrum Pettiani templi fundatorem, cui nullum certe tunc templum aedificijs, ac ornatu simile suisse credimus: in quo &tercenta altaria tasse leguntur, preciosis lapidibus, uariis item figuris mirum in modum ornatum auro, item & argento , sacrisque vasculis ualde refertum fuisse scribitur. Quo ritemplo pictura quaedam imaginis Saluatoris erat adeo spctiosissima ,& Dei filio, dum in carne esset,similis, ut simili . rem aspicere posset nemo. De qua haec ipsa legisse memin . Quidam in heremo pater, dominum toto cordis affectu cepissime orauit, suae incarnationis formam, ut sibi dignaretur

ostendere, per multum itaque tempus in ea oratione perseuerans: diurno tandem nutu oranti illi, uir candidis indu tus uestimentis, & angelico habitu, nocte quadam astitit dicens: Ecce exaudita est oratio tua. S urge,uade in ciuit

tem, quae Clgssis dicitur, & ibi templum Petrianum quaere: , quod cum ingressiis fueris supra eius templi fores suspicer . nam uti optas qualis in carne fui, me pictum in pariete cernes . ina uisione non parum laetatus, ipse pater heremum C a linquens

27쪽

linquens iter aggreditur ,& ad eam properat ciuitatem, te dens quo nescicbat. Duo statim ci tunc leones comitex fiunt, longa tandem post itinera urbem applicuit. Cum autem templum una cum leonibus ingressus fuisset, cam ima-, tinem diutissime summo studio quaeritavit: quam cum tandem inuenisset, pronus in terram cadens aspexit inquiens a Gratias ago tibi Deus meus, qui non spernis in te confide res, nec mortem desideras peccatorum, sed inuocantibus te exorabilem praebes. Ecce non secundum mea merita, sed tua pro immensa caritate, desideriuin seruuli tui dignatus es implere. Iam satiatus sum thesauro coelesti, diuiti jsque cupietatus. Suscipe ergo animam meam Deus, & illam in t coelestem aulam ducere digneris, ut ad coenam inuitatus ei agni merear tuum ingredi regnum, & ad tuam sedere mensam. Quibus dictis, inter rugientes ibi leones spiritum Deo reddidit. At leones humum mox ceperunt pedibus scalpete, quasi cuperent diuini uiri corpus sepelire: Pius interea.

populus accurrit, & fossoria manu tenens, nimio cum timore, ac ueneratione lambentibus eius uiri membra leonibus,& lachrymas, ut potuerunt, quasi fundentibus , corpus ipsum exanime diligentissime tumulauit. Tunc uero leones unus ad caput, alter ad pedes, rugitu magno perstrepentes, atque eorum colla diuini corporis tumido submittere c

picntes,ambo ibi tandem interiere: quos & i uxta beati Viri tumulum sepelire populus ipse curauit. Sed longe nimisi spaciatus sum dum Peartanae aedis dignitatem ostendere cu'ipio, Huic uero Neon successit templi Pegri maioris auctor, cui miris aedificijs, ac ornatibus adhuc in Urbe cernitur- Superantius item filii, cuius tempore ccclesia Sanctae Agnetis erecta est. Ioannes insuper uir sanctissimus, qui & angelum uidit, cuius tempore Athila Hunnorum Rex, cui flagellum Dei cognomen fuit, Italiam atroci,&saeuissime cum exercitu ingressus est : qui cum Italiae fines pene uastasiet,ci'

uitates, & catalla permulta subuerosset,'populorum Cordi

28쪽

pora mucronibus iugulasset, ad oram Rauennatem tandem properanter animum conuertit, ut& illam rapinis, incendi js, ac ferro deuastaret, praeparato igitur exercitu, iter. ingreditur, & ad eam festinat urbem. Ac sanistissimus praesul Ioannes magnis praeueniens fietibus, lamentationibus sese orationi dedit, mortem supplex a Deo petens privi- quam a perfido,& saeuissimo hoste Urbem suam opprimi, ac. excindi videret. Itaque vir sanctus nocte tota peruigil , sitis pro ciuibus ad domin tam preces effundere non desinit: fixis in terra genibus,expansisque ad coelum manibus dicens . Domine Deus, cuius opera inennarabilia sunt, exaudi serutim tuum humilem, & peccatorem: suscipe pijssime

Pater orationem meam :&quas pro ciuibus meis fundo , larymae ad te perueniant. Postquam vero orationem consumauit, lacrymarum rore aspersus de loco surrexit. P

stridie vero in diluculo, vir beatissimus quasi Missirum solemnia celebraturus, stola indutus Pontificali, tam face dotibus ,&uniuersi cleri pompa publieorum de more votatorum, ad Regem Athilam, qui in agro iam Rauennati castramentatus crat, iter accelerat. Rex igitur ubi virum snactuia ad se properantem, & suis cuni ficerdotibus, cleridis psallentem vidisset, Tanta diuina filii prouidentia ut Regis nota selum ferocitas deposita sit, sed proe sanctissimo viro aduersus alium quemque iam ipse dimicare paratus esset, &quos ante proditurus venerat, nunc defensi rus omnino videretur . Ait . Ude thri isti candidissimi , psallentes veniunt, aut quid sibi volunt Θ Nunquam pro- , , fecto huiuscemodi viros mihi videre contigit, qui nive ipsa , icandidiores, ac caeteris forma praestantiores existant. Err qui intercos medius est Angelus mihi certe videtur. Cui ad , , stantes responderunt. υκ inuictissime: Vir iste, quem it ter candidatos medium Cernis, ad te sipplex, &plorans ven iam , dc misericordiam petiturus accedit. Utque tantae ,

Vrbi Aorentissimae parcas,&illaesam serues, benignitate

29쪽

aa LIBER

atque cleta ea tirru tuam imploratirogat 4;: Nec enim igno rat plurimum virtutis,ac sertitudinis animi tibi insitum, plurimumq; roboris, & ferocitatis militibus tuis ingenitum es se. Vnde tuo isto ingenti. & validissimo exercitu unum quodq; oppidum, Vel m a tutissimum expugnare facile pos- sis. Proinde vir iste sanctus pro filijs suis animam effundere male decreu t, quam perpeti eos rapi, bellorumq; mo-- re trucidari. Rc X autem cum intellexisset eum velle pro fili j suis obibe, interrogauit, quonam modo vir unus tot filios ex se gignere potuisset. Illi vero non ex conceptu carnis,aut sanguine, sed spiritu sibi adoptatos filios esse respondcrunt: eorum enim curam gerit, salutein custodit, &pro eis oppetere non Brmidat. Audiens itaque Rex verba huiuscemodi, uehementi admiratione tenebatur, &praestu- pCre in uerba prorumpere non poterat. At paulo post adi sanctissimum Ioannem convcruis ait: υce tibi omnia pro

uotiS concedo: unum tamen est, quod abs te uolo: Cives . hnim tui, ut coniectura assequi possum, multum ingenio, d . . astutia ualent: nolo ut me fraude aliqua deceptum praedimi, care queant: Quod mihi , exercituique meo non paruae ignominiae foret Sanctitas enim tua adeo cor meum plac

uit, demulsitq; , quod precibus tuis restagari minime pos-

. . sum. Pe. gito igit , celeriterque curato, ut constacta muri parte, portisque in terram stratis, mihi, & exercitui liberi. Vi bis pateat ingressus,per mediam enim urbem transire de-

.cernimus, nulli quidem nocere uolentes , nec ullas m

.i lientes insidias, hoc ideo constituimus, ne quis dicat, Ra- uennam demoliri, aut subiugare non potuit, sed ibi cum . exe citu silo contritus est, aut terga dedit, & in fugam uersiis est. Itaque Rex fidem sanctissimo uiro adhibens, R uennae fines omnino egredi pollicitus est. Mox igitur bestissimus praesiit ad Urbem rediens summa cum celeritate de cardinibus portas excuti iussit, murumque constingi, a

q te aditum Regi patefieri. Sic postera in luce aduentante,

Rauennam

30쪽

Rauennam Rex ipse ingreditur cum omni exercitu, stratas hisini portas equorum pedibus calcans, cui uectes cum ci uibus in subditae ciuitatis indicium oblatae sunt. Cives vero magno perculsi timore, Regem sermidantes, gementes que lacrymis,&suspirijs caelestem inuocabant dominum , Rex itaque procedens ciuitatem absque ciuium laesione egreditur , cunctis passiin ciuibus linmensas Deo gratias

agentibus , Caeterum ne nimis nostra protrahatur oratio,

haec in praesentiarum de sancto viro dicta suficiant. Successit inde Petrus Rauennas , uir sanctissimus , & litteri. eruditissimus pqui plures sermones , ac homelias edidit, Aurelianus, item Ecclesius , is qui templum Magiae M toris aedificauit. Post hos Ursicinus, atque Victor, qui estare argenteum in maiori templo, ac testudinem illam ex

argento purissimo,tam splendidissimam erexit. Maximianus quoque Vir mirae sanctitatis, qui templi Beati Aqdreae

sun dator extitit, in qua corpus eius reconditum esse conspicitur. Idem etiam Myiae templum in ciuitate Pqlensi ,& multa alia templa summa religione construxit, qui quidem licet alienigena esset, quod nunquam antea coligerat, tamen Rauennatem adeptus est Pontificatum, & in hunc, ut legimus, modum. Nam cum in templo Potensi diaconus esset, die quodam in horto, ut semina iaceret, terram sediebat, serte autem terram subleuans, quoddam uas f diendo reperit, quod cum aperuisset,&aureis nummis refertum uidisset, consilio statim excogitato eo quod res diu latere non poterat , bouem occidit, euacuatumque eius uentrem , & subtulares quales ex hircorum pellibus fieri potuerunt, aureis illis repleri numismatibus summopere curauit. Reliquam vero thesauri partem Constantinop lim prosectus, ad Iustinianum tunc Imperatorem detulit. Quam Augustus cum accepisse, post gratiarum actiones,

an co plus ibidem fuisse diligenter exquisiuit: at ille nihil amplius, nisi quantum ipse in ventrem unum, & par

tularium

SEARCH

MENU NAVIGATION