Viri eximii Petri Puteani, regi christianissimo a consiliis et bibliothecis vita. Cura Nicolai Rigaltii

발행: 1652년

분량: 318페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

118 BERN. MEDONII ORAT. manciparit. Verum neque hic sine aliquo honoris titulo nobilissimoruna ejus parentum in illo optimis institutis informando silendae sinat curae atque solicitudines : proinde

quod per se satis superque diligens,

eorum omnium vota longis pallibus anteVertens, nullis, ut aiunt, stimulis urgendus esset. Etenim maxime laudandi vcl in hoc mihi vidciatur, quod licet tanta seipsos prole spectandos fore aliquando viderent, VO-luerint tamen industriam omnem , vigilantiam insumere ejus cultui, ut hoc etiam nomine perbelle optimorum parentum officio functi esse vidercntur. Quare ex hoc potest ,

Viri ornatissimi , vel vestris oculis constare , non tum per se suaque indole plane liberali , officii omnis

132쪽

IN OBITvM P. PUTEANI. I 29 observantissimum fuisse P. PUTEAN V M, sed δί quo pauci gloriari possunt , ii ei editario quasi quodam jure & successionis. Erat omnium scientiarum peritis simus CLAVDI US PUTEANVS; fi lium exoptabat sui simillimum, velut propriis manibus effingere. O quam futuri portenti in quod evasurus erat

P. P v T E A N V S ,praescia erant paren tiS Vota , Verum quam humana illa divinitus ultro expleverit Vobis coram habetis. Prohibet modestia , ut illum cum Patre Conferam, VctaStu I AC OBE PUTEANE, clarissimae familiae nobiles reliquiae , ut de tui Patris Fratrisque principatu decernam; sed mea me magis impedit imbecillitas & caligo.

Iam vero aequum est, Auditores,

133쪽

13o BERN. MEDONII ORAT.ut in hanc P. Pu TEANI vitae partem in qua substiteram , orationis meae stylum reducam, meque ad reliquum accingam. Convertebat tunc ille ad se omnium oculos , nec adhuC Literatorum late patentem palaestram ingressus erat: suspiciebant illum quotquot erant alicujus nominis in orbis illa urbe Lutetia, nemoque erat quam

vis spectatissimus, quin apud illum

bene audire totis non Votis eXOpta rei. Vix illorum, inquam , nomen norat P. PUTEANVS, cum omni bus praeclare notus esset: quam

vis jamjam ad tranquillitatem Vitae,

unicum sincerum, ut ita dicam , animae condimentum , sese comparasset, ac paene accinxisset , efficere

tamen haud potuit quin literatissi

134쪽

IN OBITUM P. P UTE AN I. Isrmorum Virorum , quos aut ejus patria , aut reliquae orbis partes haberent , officiorum copia , ne dicam impetu , in altam quasi lucem invitus jactaretur. Quis secessiis amabo, aut quae nam solitudo tantum poterat lunacia tegere t Heroum virtus ubi ubi sit, diu latere non potest. Interim spectabat adhuc CLAVDIvs PUTEANus hos honorum cumulos, pulcramque virtutum imaginem in ore filii defixus mirabatur, cum fini proximus, jam fere ultimam lineam pertingens, abiit solatii plenissimus, quod puriorem Vitam adepturus esset praesentis, ut ita. dicam, nulla jactura , quam ex filio superstite adhuc retineret. Felices parentes, qui non solum vestris meritis vivitis i sed dc liberorum vestrorum

135쪽

13Σ BERN. MEDONII ORAT. gloriat Extinctum C LAvDIvM luxit Gallia, Italia, atque Germania, quodque naturae Genius testatur SC A LIG E R, jam jam nascentis Bataviae splendor quasi marcuit, quippe qui nemo erat praeclarus, aut alicujus famae in illis orbis partibus, qui extincto C L A v DIo non turbaretur. At nunc mihi parce tu, PETRE P v- TEANE, meaeque ignosce temeritati, si dixero parentis tui funus non leVem per te injuriam accepisse,qud drestante te qui illam rosarcire.etiam cum usura posscs, inseriarum meliori parte caruerit. Adhibebat te siquidem quisque praesentissimum suis doloribus solamen , & licet maXimum . lumen doleret sibi ereptum Europa, nihilominus per te, quo nullo sui tu minis damno illustrari poterat, sese

ipsa

136쪽

IN OBITUM P. PUTEANI. 133

ipsa solabatur. Ex illa die s Viri clarissimi ) agnorunt Literati Mec

natem suum P. PUTEANUM, aginorunt literae Tutorem sapientissimum, familiares amicissimum , necessarii liberalissimum , exteri humanissimum , quid amplius dicam Z agnovit, inquam , illum Lutetia , cui Vix totus orbis ornamento esset, situm de cus δc incrementum : quando ejiis meritis factum est, ut ex remotissimis plagis, confluentibus ad cum omnibus eruditis, literarum emporium ,

atque alterae Athenae Lutetia dici posset. Vidit vidit.illa urbs sitos cives P v T E AN I aedes assidue frequentare ; vidit Optimates , Antistites , Legatos , Principes quoque ejus alloquio summa Veneratione sese applicantes ue audiit hoc etiam totus Or-

137쪽

13 BERN. MEDONII ORAT.bis non sine reliquarum sui partium

stupore. Praedicabant nempe omnes magnarum rerum capacissimam illius mentem, nobilitatis & magnitudinis plenisti mos animos, generosis simam indolem cum honesta modestia conjunctam , scientiarum denique omnium, quod raro reperire est, sine supercilio peritissimum P v-Τ E A N v M, mille honorum titulis ad coelum usque evehebant.Nemo non conserre aliquid in ejus nomen se mamque contendebat; quodque maxima admiratione dignum est, cum cuncti se illo longe inferiores agnoscerent, nulli tamen illum invidia aut odio insectabantur; adeo non tam so-m suis laboribus & vigiliis literarum, quam animorum principatum, morum suavitate obtinuerat: hinc ad-

138쪽

mirationem omnium , inde benevolentiam , utrinque Vero cultum Mobservantiam sibi devicit. His atque talibus rationibus instructus sic vitam instituit ut nihil prius haberet

facile omneis perferre ac fatis Cum quibus erat cumque una, iis se dedere, Eorum obsequis iis, adversus nemini: Numquam preponens se aliis. Ita facillime Sine iis dia laudem invenit, or amicos pares.

Invenit certe amicos ex omnibuς Ordinibus infinitos , quibus confidentius utebatur, nec habuit unquam ullum in tanto numero, de quo non mediocriter & merito gloriabatur, cui divortium postea indicere Coactus sit. Hi sunt profectb portentosi animi non infidi characteres, hic ertissimi indices consummatissimi judicii, & ineffabilis comitatis. At quid

commemoro, Auditores,aut quo me

139쪽

136 BERN. MEDONII ORAT. tuorum amicorum, P. PUTEANE, impulit recordatio. Recrudescit saevum,&insanabile vulnus, nec ita nuper cordi meo infixum,cum subit ante oculos meos venerali da imago antiquae necestitudinis illius, qua cum maximo , incomparabili CAROLOMON CHALLO Sedis Tolosanae Praesule amplisiimo , & Mecoenatem eo conjuntius eras. Ergo utriusque fato rumpi debuit adeo stabilita animorum communio : Ergo non satcrat meliore mei parte defunctum me esse extincto te, Clarissime MON-C H A L L E, etiam restabat ut omni no absumerer morte P. PUTEANI

in quo quod post te vixit temporis

non sine vitae taedio , tuam adhuGspirantem animam Venerabar. Sena-Per utroque ergo carendum est ; fie-

140쪽

IN OBITUM P. PUTEANI. 137ri certe per illorum amicitiam non debuit, ut qui uno solum spiritu vi Vere videbantur , non eodem obitu occumberent. Videmus, Auditores ornatissimi, sentimus , quantum est hodierno quod amisimus die. Etenim si ejusmodi animi propensione,& amoris constantia, adversiis amicos& familiares affectus erat, ut a tam magno Viro ita amari debuerit, qua caritate in Rempublicam filisse putatis ξ sane tanta qualem in hunc usque diem non erat experta Gallia. Testis est celebris illa Academia , quam ex purisiimis univcrsae naturae velut partibus constitutam , quamque ego solitus eram appellare. PONTIΣTHPION, utilitati omnium Consecraverat.

Huicne unquam similis ulla fuit ve-

SEARCH

MENU NAVIGATION