Acta universitatis Leopolitanae in Galicia anno 1784 inauguratae. lat. Leopoli, Thomas Piller 1786

발행: 1786년

분량: 78페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

11쪽

lat, revereatur, publice testatus est; porro Excellenti simus Dominus encestaus de etaiasti Episcopus remis-liensis, & Rector Universitatis quum peroraret boni civis juxta ac pii sacerdotis praebuit de se exempla clarissima; demum ne huic Solemnitati quicquam deesset D Joanni apt. Finsiger acuit Theolog. Decano ut spartam quam ad te-Xendam orationem, nactus erat, pro virili ornaret, injunctum est. Sed cui bono plura Ipsemet Scripta quae ty-Pis, publicaeque luci nunc mandantur , sunt & Auctoriim ipsorum totius civitatis Leopolitanae, populique Galiciani aeternum vere filialis erga optimum Principem, observantiae, pietatisque munimentum.

EDITOR ORATIO

12쪽

RATIO

EXCELLENTISSIMI AC ILLUSTRISS4MI

D O MI NI

COMITIS DE RIGIDO

CAESAREO- REGII ABLEGATI.

Si omnis populorum sub civili imperio congregatorum spes in patriae juventutis flore conquiescit, dum in aciem suturos justitiae . innocentiaeque defensores, atque omnis legis peritos magistratus pro salute concreditarum ibi ovium vigiles pastores , magnanimos pro tuenda Patria Heroes , uti in exeo gitandis equissimos ita in dispensandis fidissimos regiorum censuum curatores, prudentissimos negotiorum publicorum, san-Etiorisque consilii inistros, cives denique pro conditione quemvis sua ad societatis bonum promovendum aptissimos, laetis jam nunc oculis intuentur profeEt cum non nascendes, sed instituendo his spebus aptemur, dubitandum non est, tantum Praesidii, tantumque communis boni in scientiarum, bonarumque artium studiis positum esse, ut echis velut totidem uberrimis sontibus Publica inuis felicitas dimanet. Quare Principes retro omnes siminis immortalitate donati, immasque Imperii 3 curas

13쪽

euras cum iuventutis patriae tuitur ita semper coniungendas esse exi. stimarunt, ut hac neglecta parum se saluti civium consuluisse arbitrarentur Sacra vero , Caesareaque aiestas, Augustissimus Impetator Noster in summum Regnorum suorumis praesertim Galicis bonum vigili semper oculo intentus eo in loco bonas artes atque scientias constitutas esse desiderat, a quo vim suam omnem, quam habet, maximam, exercere possint. Scilicet: si rupto pulcherrimo, quo copulantur, nexu, per incertas in lum seles errantes, privatarum institutionum diversitati, ac di similitudini relinquantur, si neglectis insallibilibus, quibus, ni tuntur, Phincipiis, praelibatis quibusdam velut avium more praxeos fonte gutulis, scientiarum nomine honorantur , si aut sciolorum vane de se praesumentium medipcritati, aut novandarum opinionum libidini, aut pertinaci antiquorum praedilection subjiciantur, si jugo paupertatis pressae ac necessariis admi-nῖeulis destitutae civium opem mensasque implorent, si incultae atque omni honoris gradu pr vatae amatores suos arceant Po-.tius quam alliciant; tantum abest ut felicitati Reipublicae opitu, Ientur, ut certam etiam perniciem atque exitium minitentur.. Ad quamdam igitur Reipublicae vel imperii litterarii spe, elem, unde saluberrimae ad earum incrementum , ipsiusque do-Etrinae ordinem leges dantur, conformandae, Magistratibus , di gnitatibusque ornandae pri Wilegiis muniendae, redditibus sunt ampliandae certa, regiaque, quia Regum a Principum sunt ornamenta, iisdem sedes figenda est, neque ulla sive divina. sive Diqilias by Orale

14쪽

sive humana, quae sua rationi excolendae, aut Religioni, iustitiaeque firmandae, aut civium sive util:tati, sive honestae voluptati procuranda inserviat inde est excludenda, ut qua quisque in arte publica felicitati Promovendae se parem existimat, o eadem viros peritissimos, magistrosque Ptimos, a quibus crindiatur, inveniati

Atque istud est, quo festivus hodiernae diei adspectus, at

que omnis inaugurandae Reipublicae litteraris solemnitas spectat; quo Clementissimus, & Augustissimus Caesar Iosephus II collectos ex omnibus, qua late patent Regnis, Viros in omni scien .riarum genere versatissimos uisis dignitatibus, magistrati. bus distinctos, hoc est Universitatem velut omnium scientiarum sedem In Principe hae Galicis Urbe constituit, estndem glorio- fissimo suo Nomine insigniri, in aeternum accepti beneficii monimentum IOSEPHINΑΜ dici admittit, peculiaris subselli dignitate, seu Senatus auctoritate, insignibusque propriis illustrat, librorum selectissimorum copia, antiquitatum eximia collectione,

velut proprio remotioris historiae sonte musaeorem, sive me- 'ehanicorum, sive physicorum insigni adparatu, anatomico che micoque instrumentorum theatro, citanico ut dicimus, horto non voluptatis aut deliciarum, sed utilium medicamentorum herbarum peregrinarum seminario verbo, omnibus oderudiendam iuventutem,' ad Doctorum commoditatem' ad scientiarum incrementum subsidiis ditat atque exornat, hasque mnumeras velut in uno beneficio collectas gratias Regio, se-lsareoque Diplomate confirmat. Ad

15쪽

Ad quorum majorem fidem ut accepti beneficii gratia ad Omnium ordinum notitiam perveniat, ipsa Diplomatis verba

legantur.

Legilai Diploma per Consiliarium Gubernii ad hoe selectum.9POST LECTUM DI PLOMA

Iam vero cujus nam fidei novam hanc Universitatem , unaque concessa jura ac privilegia Sacrae, Caesareaeque Majestatis Nomine primum committama nisi ut tacellentissime, Illustrissune ac Reverendissime Domines, qui quemadmodum quondam ob spectatam Tuam prudentiam, pietatem, religionem, egregia in utramque Rempublicam meritae episcopali, immo nas , dignitati, unanimi acclesiae, Caesaris judicio ornaniadu videbaris i ita nunc concordibus doEtissimorum virorum votis dignus inventus es, qui Primus novae huic osephinoe n versitati summa cum potestate praeficereris Traditur Diploma. Aee e igitur Rector magnificentii e Diploma hoc serisAreum, sanctum , inviolabile, atque in omnes aetates valiturum Josepho II erectae nivessitatis Instrumentum.

Traditur Sigillum. Accipe Universitatis Sigillum certissimum dignitatis, fidel-que publicae testimonium. Traduntur laves. Accipe denique claves Caesareae hujus Reg aeque scientia rum sedis signa uae in omnem Rempublicam littetariam pote statis, Disitias by Ooste

16쪽

statis, ut eam nonnisi d nis aperias, indignis vero, mula

Minervae lumnis occludere valeas.

Te Caesar Clementissimus tanquam relictam sibi a matre gloriosissima, peculiatis gloria comparandae segetem, quodam Praedilectionis amore compleo arur, asque deo datis Inmimeris beneficiis, nova semper adcumulat gloriare hoc Dono tuo, eoque tanquam novo vigilis suae, Ministrine non priesentium solum sed posterorum quoque bonum unice mentae, vereque paternae selicitudinis argumento fruere. Novo dicebam qui PerPetuo neque ulla temporis diuturnitate intermorituro, dicere Portebar.

Libet enim, neque possum oblata hae milii Sc sors non reditura, pulcherris ad Auditorem e omnibus Regni Ordin1-bus amplissimum de Principe meo loquendi acultate, praeterltorum non meminime, ut In beneficies, quod hodie accipitis non iam donum sed dantis affectum intueamini, arque ita cognit ex continua rerum pro publica felicitate gestarum serie, ulli unquam illi certe quam mavim proprio Patris Patris ch ractere, tot in Rus Fidem atque obsequium non tam inflans memini, quam rapiamini- sublectas CIementIssimo seeptro stlimes omnes pertus 'st, ut quid cuiuis ad felicitatem deesset, suis Ipse oculis insipIemret Terras varietate locorum disjunctissimas Peragravit, ut quae

17쪽

in quavis regiminis forma optima intelligeret, sua In terras inferret aut infirmitate, aut vulnere, aut quae corporum nostrorum inevitabilis sors est, aetate seactis civibus non domibus, sed urbibus similia generalia hospitalia erexit insuper habitis belli incommodis, Wipso mortis periculo eontemto, persona propria velut muro pro Civium salute opposita non hostes solum fugavit, sed quae hostibus timenda sunt magis, famis , pestis, exundationum, flammarumque pericula coercuit vere Caesar, qui ut cives suos periclitari audit, venit; quo res loco conetitutae sint, videt visis semper ita occurrit, ut metum omnem depellat. Quid dicam amplius a servitutis vinculo exsoluta humanitas non adprobata sed tolerata Religionum diversitas , quia sublata odiorum, ac dissidiorum facultas absoluta quanquam utraque, ad limite ramen proprios non ulceratis ut nefastis quondam saeculis, sed concordibus in commune Ecclesiae, Imperii

bonum, animis, mutuosque inter amplexus reducta cum civi lis, tum Pontificia auctoritas nova subselliorum forma, accelerata judicia, repleta aeraria, aperti portus, ast prohibita soli exterorum cupiditati servientia commercia quanta fideles mlicis populi, quanta Pro publica populorum prosperitate Providae Principis curae argumenta sed haec vobis cum regnis omnibus austriaco sceptro subjectis communis felicitas. Verum nunquam eorum ex animis vestris oblitterabitur me. moria, quae ni oculis ipsi vestris crederetis, narrata, ficta forsitan existimaretis. Vidistis enim Eum tertio in hac urbe com

moranis

18쪽

morantem, omniaque coram insipicientem quae sive ad publicum sive ad privatum cuiusvis honum Pertinebant, coordinantem, nova pene omnia excitantem, quae vel priorum injuria acebant, vel novam regiminis formam requirebant. Vidistis, amavistis, votis omnibus prosequuti estis. Atque haec vidistis quidem verum fiuctus commorationis hujus uberrimos adhuedum hodiesna praesertim die stupetis sublatas scilicet viarum dissicultates pene inexplicabiles, ripasque pontibus commissas restoenatas foenoris injurias justitiam ita constitutam , ut si caetera, quibus fiuimini commoda, liberaliter concedant, hanc unam vicina gentes invideant locatas caesareis non modicis sumtibus colonias commutatas efficacissimo ad imitationem exemplo, in rustieorum bona regales terras submitas omnis opificii gnaros artifices, exinde multitudinem populi, quae gloria est Principum, felicium regnorum argumentum, jam pluribus millibus auctam excitata in diversis regni partibus Gymnasia generalia utriusque ritus clericorum seminaria, reflorescentis Religionis spes decora in scholis a norma dictis primis omnium scientiarum rudimentis imbutam infantiam , neque hebraeorum prolibus inde repulsis, ut a provida Principis cura neque subditorum ultimos excludi disceretis; denique quae ad dignitatem communis boni amplitudinem primum forsan dicenda suissent, peculiari a viris antiquitate generis ac majorum gloria inclytis collecto ordinum aut Statuum imperii concilio, auctoritatem Nobilitati concilia et Iam,

19쪽

tam, Gnauguratam hodierna die modiorum eruditissimorum numero, subsidiorum copia, Qquanquam abessent caetera, Quae tamen sunt uberrima, vel solo JOSEPH Nomine celebera imam Leopolitanam Universitarem. Haec toto tanta sunt, ut neque iis enarrandis oratio susficiat, neque ea conficiendi celeritate, nondum elapso scilicet quarto regiminis anno ab uno Principe persecta suisse intellectus comprehendat, aut si rerum gestarum copiam cum annorum numero comPOnat, non ab alio certe quam a JOSEPHO ILMAGNAE THERESIAE FILIO proficisci potuis e intelligar qui

Matris exempla sequutus, cognitionem, industriam, curam, me tem denique omnem in unum subditorum sibi populorum bonum intentam gerens, communem eorum felicitatem non procurare solum, sed firmare etiam, sed quantum quidem mortalibus assequi licet, aeternitati quoque coaequare desiderat; ita quidem, ut quae communis amantium est conditio, paternus hie assemis, angusti quo cor circumscribitur, limitis impatiens, Perrupto veluti repagulo in apertas flammas, amoris indices erumpat, sic de seipso, proprio ad singula subsellia submissis chiro. grapho contestans M quidem certum, per fumque est, Populum no in meum sed me in populi commodum e stit tum, atque adeo utilitatem ciuium, subdito lique meorum s licitatem meis e commodis vel auctoritati esse anteferendam:

verba dignissima sane quae non nostris solum ordibus, sed omnium reSnorum, imperiorumque 1hronis caractere nunquam delebili

20쪽

lebili insculpantur, ut ad omnium populorum memorim Per

veniant.

Agnoscimus certe hunc TUUM in nos animum C AESAR CLEMENTiSSIME dabis enim, ut persona, atque auctoritate TUA, qua me hodie ornas, tantisper seposita, Pro nostra populi meae curae concrediti fide vadem praestem agnoscimus hune TUUM in nos animum . qui ΤΙΒΙ prae reliquis uni

gloriosum Patris patriae Nomen deberi demonstrat. Neque concede verbo veniam neque Gesarea TU Fide interposita comtestari opus suerat, quod Facta singula loquebantur. Agnoscunt POPuli, errae, regna omnia, Meumprimis praedilecta TIBI Ga-licia, quae Clementissimo Throno UO advoluta pro paterna in omne ipsius bonum indefessa solicitudines, vitam, sanguinem, se suaque omnia, a masculam praesertim juventutem quam singulari hodie beneficio ornasti, in perpetuae, neque ulla unquam emporis vetustare moriturae gratitudinis estimonium, TUIS iterum obsequiis offert a consocrati gloriosissimo vero omini TU Promeritam oties immorta1itatis gloriam eo ertius a turam pollicetur, quo centus stud est Principum Nomina non manantibus hostium sanguine trophaeis, insumantibus, quos adulatrix inveni antiquitas, axis, aut ternitati durationem minitantibus statuis atque colossis, sed grati subditorum cordibus anquam vivis acceptorum beneficiorum monimentis inscripta, quam seliniuime in omnem postoritatem grans it Neque enim aera, aut marmora, sed patres filiis

adulationis nesciam veritatem, hoc si NOMEN - desque loquamur. 4 OR

SEARCH

MENU NAVIGATION