Varii historiæRomanae scriptores, partim Græci, partim Latini, in vnum velut corpus redacti, de rebus gestis ab vrbe condita, vsque ad imperii Constantinopolin translati tempora. Nomina eorum quos habes hic autorum, proximè sequentes paginæ te docebu

발행: 1568년

분량: 1014페이지

출처: archive.org

분류: 로마

261쪽

xsi CAR. SIG. COMMENT

A commune Maximi cognomen suerit in Emilio Paulato & abio non video. Itaque disceptationem eam potius fuisse arbitror,an M. Valerius Maximus, an Fabius Maximus di Aator fuerit,eamque ut ille ait ex communi Maximi cognomine esse ortam puto. Quapropter infabium Maximum potius quam M. e rium Maximum dictatorem fuisse credendum est. At verδ quis alter fuerit dictator,in disqu: sitionem venire meritb potest. Ac certe aequum videri plerisque posset, ut quoniam M. Valerium Maximum vel inuito fortas- v se Livio ex priore dictatura deiecimus, ei saltem alto ram relinqueremus. Quod ne fieri quidem etiam posse ostendo. Primitin autem quod ad illas literas attinet uae in Capitolino fragmeto sunt, M. F. M. N. scienum est illas referri promiscue posse ad duos virtute hoc maxime tempore florentes viros , M. Valerium

Maximum, & M. Valerium Corvum. Vtrunque enim eorum M. F. M. N. Capitolinae tabulae nominant: at

Verb fragmentum triumpni hoc anno acti omnino V lerium Maximum respuit, Valerium Comum patitur C & probat in quo est ita, - Iv. DIC T. II, DE.- s- nificat autem M. hunc Valerium, cuius triumphus escribebatur,quartum triumphasse , iteru dictatorem fuisse. Quae quu nullo modo transsori possint ad Maximum Corvo quidem ita coueniunt,ut ne aptius quia dem possint. Hic enim semel antε dictator fuit, ter tria umphauit. Maximus autem nunqiram ante dictator, semel triumphauit. Deinde quum Liuius addat M. V

larium ex dictatura consulem fictum cum pi' leto, qui verb cum Oppuleio factus sit, is M. Val O rius Corvus sit, prosectb qui dictator est, ni Coruum esse, non Maximum,necesse est. Quδd autem Corvus cum Q Ippuleio consili fuerit, paulo pδst apertius

stendam. Ergo quum Μ.Valerius Corvus dictator fuerit, magistrum autem equitum habuerit,nec is qui si rit,constet, ego coiectura usius ex illis syllabis quae sunt in fragmento itolino,aecepta, o NIV s. P.s pro NivM Sophii esse ratus sum, cuius non e per haec tepora fuit celeuerrimit. Quae aute de duobus dictatoribus

262쪽

IN FAs T. ET TRI. ROM.

hoe anno Corvo & Fabio Maximo scripsi, ea confr- Αinantur etiam auctoritate veteris libri Culpiniani. in quo est ita,

Nam Denter & Paullus consiles sunt, quibus sebiem

sunt in annum unum duo dictatores Corvus Ir. & Rullianus . vel unus dictator Corvus cum magistro eq. Rulliano. deinceps in tertium annum sequuntur consules Corvus iv, & Pansa. neque vero Corvus consul Besse potest cu' Rulliano , quia nec id traditur, neque ii. sed v esiexscribendus. Ex his quae dixi apparet eos qui fragmenta Capitolina ordinarunt, non rectε hoc fragmentum oluisse, quu superiori fragmento anteposuerint. iDe tra o I I Corui dita.

Hoc anno presio fractae iteruin Etruscorum opes. pax negata. inditiae biennii datae. dictator M. Valerius Maximus triumpians in urbem rediit. Habeo audito- Cxes, sine ullo me orabili proelio pacatam ab dictat re Etruriam ess Liuius. Huius triumphi vestigia, quae dixi, in Capiolinis tabulis extant. Tribuitur aute ut ostendi) Μ.Vaerio Corvo dictatori, no Maximo.

DE C S. AN. CD LIII. Liuius & Cassidorus M. Livio & M.AE milio consulibus consules fugerunt M.Valerium S QOppuleium Pansam. l. atem Valerium Maximum videtur intelligere Liuius,qAd eum ex dictatura consulem factum ait. Dictatorm autem M. Valerii pa Maximum Dapertε scribit. No utem ut ante pro Maximo Corvum dictatorem se simus, sic hoc etiam loco Co Dum consulem , nomaximum, iacimus . Primum ut Corvus nunc si comi quin idio apud Liuium, quum anno sequenti certui sit eu nati esse. Deinde quia liber Cuspiniani id et in affirmat, in quo est quod ad

bellum haud memorasse aduersus rebellantes AEquos

263쪽

rs CAR. SIG. COMMENT.h lessLApuleius in Vmbria Nequinum oppidum circi DE COS. AN. CD LIIII.

In hunc annum oonsules prostentur Liritus, Cassi dorus M. Fulvium rimim, T. Manlium Torquatum. Liuius inFabium consulatum sibi non petenti obi tum ait recusasse.Traanlium Torquatum puto es e Glium T. Manlii Torquati , quem pater T. Manlius, quδd iniussu suo pugnauerat,interfecit.M. Fulvius Paetinus ex triumpho Capitolino descriptus est. Cete- η rum T.Manlio consilli Etruria,quae adversus inducias

bellum parabat,euenit.Is autem vix dum ingressus limstium snes, quum exerceretur inter eqaites, ab rapido cursu circumagendo equo estiasiis extet plo propEe pirauit: tertius ab eo casu dies finis vita fuit M. Valeriuconsulem omnes centuriae dixere, quina senatus dicti torem iusiurus erat. Haec Livius. M. autem Valerium Coruunt intelligit. video enim scriptam esse apud Pi tarchum in Mario, Valerio Corvosai ad hanc δε s xtum consulatum fuisse delatum Cimo praeterea in Cac tone,Plin.lib. , Valerius lib. 8 auctoes sunt, Valerium Corvum ad centesimum annum vicin perduxisse, atq; inter primum & sextum eius constatum x Lux annos interniisse. quannuam Plutarchus xiv scribit . Idem hoc anno aduersus Etruscos misis hostes elicere ad

certamen non potuit.

Et lusti um eo anno coditum a P. empronio Sopho &P.Sulpicio Saverrione. tribusqucidditae duae,Aniensis D & Terentina . Hoc lustriim xxx est 'ex xxx, quod proximE sequitur, intelligi potest De rem ho M.Fuli. 'atinio d

Μ.Fulvium consule de Samnibus,Nequinatibusq: triumphassequum incissim sit iiCapitolinis tabulis, miror esse a Liuio praetermissim . tenim eum Nequinucepisse, & exercitum cum maga praeda Romam deduxisse ta tum ascribit Samnites u hoc etiam anno qui

264쪽

x sIN FAST. ET TRI. ROM.

uisse intelligit ex sordere icto anno CDx LIX. DE COS. AN. CD LV. Deinceps Cn.Fulvium & L. Cornelium Scisionem eonsules prodit C. assiodorus & Liuius. Cn.Fulvius ex triumpho Capitolino descriptus est. L.Cornelium Scipionem patrem esse arbitror L. Cornelii L. F. CnM.

Scipionis consulis anno e DxCIIII.

De νιψομο Fuluit Centionati e de Samnia Cn. Fulvium Centumalum considem de Samnit,bus de Etruscis triumphase reperio scriptum in Capito vlinis tabulis.Quod admirationem mouere potest,quia Liuius a Scipione consule rem in Etriistis gestam striabiit, nulla triumphi eius facta mentione: Cnautem Tuuuium bene re gesta de Samnitibus triumphasse, quibus bellum indictum erat quod Lucanis sociis Ro.qu's ad

secietatem armorum perlicere non possent,arina int terant,ac fines eorum populati erant.

DE COS. t AN. CD LV LMic annus costiles habuit Oabium Maximii i iii, P.Decium bturem iii porro autem QJabium non re Ctentem ac recusantem,cόnsulam factum scribit Liuius. Eadem nomina s t etiam apud Cassiodorum.Samnites cum Etruscis arma coniunxisse fama fuit. Etruscis autem quiescentibus cum Samnitibus ab utroque comsule prospere pugnatum est.

DE COS. AN. c DLVII. L.Volumnius de plebe, Ap.Claudius ex patribus e sui in hunc annum semis. ini priore cossitatu ister se item comparati su erui. Liuius & Cassiodorus.Cia cero etiam in Catone auctor est , inter duos Ap. Caeci Dconsulatus annos decem interfuisse. Hoc anno Fabiusia Decius prorogato in te, menses imperio mulca Samnitum oppida ceperunt. sunt tamen quidam qui nouorum consulunseam gloriam faciant, Mir non amb'rum sed alterius L.Volumnii, cui Samnium prouincia euenerat. Is certein Samnio atque in Etruria, quum ad Claudium collegam se cum exercitu c5tulisset,pr

spere pugnauit

265쪽

A DE COS. AN. CD LVIII.

Deincq s subsequutos eonsules esse QSFabium v, P.Deciuna II i I, qui iam duobus consulatibus & censiaxa collegae fuerat, auctor est Liuius de Cassiodorus. orum consulti meminit etiam in an.Dx xxix Li-iuus,quum ait, Referebat .senes sic Maximum Rulluna cum P. Decio ad bellum Gallicum consules declara tos Valerius. lib. s, Fabium Rullianum v consile me morat . Plutarcbus hunc Maximi cunctatoris vocat, & quinquies consulem fuisse, εc trium-v phos clarissimos egisse.Liuius a b Valerio, A. Corn lio C o s.hunc esse annum x t vi au in quo a nostra sap

Hoc anno cosules QFabius di P Decius ad bellum profecti sunt, quod Samnites,Galli, Etrusci,&Vmbri, collatis armis, strauissimum inserebant. Quum autem audissem apud linstes Samnitibus & Gallis delegaram C pugnam , inter ipsum certamen giruscos Umbrosquς castria Romana oppugnare tutas,Cn. Fuluio,vi ex fartisco, L. Postumio, ut ex Vatin no agro exercitum ad Clusium admoueant, summaque ope fines hostium de populen tui, scobunt. Ita Etruscis ad sitos fines tutad reuocatis, Samnites Gallosque in agro sentinati tu

certamine pi uocant. In quoquum equitatus Romanus a Gallis,quibus oppositus erat De ius,in sega ve

teretur, Decius exemplum patris seqqutus, qui bello Latino. ad Veserim se propopulo Rom.deupuerat,ad, D hibito M. Lutio pontifice, pariter se deuouit, & morte sua populo R. vietoriam tradidit. Fabi 's ςasVis Samni tum captis , atque Egnatio linilis a ducς interfecto, Gallos a Grgo circurii uentos caecidit. Haec Liuius: qui tym paulopta adiicit,i , Magna us diei quo in sc tinati Ogx' bellatui fama est exim Wro stanti. sed si perimere quidam austendo silam,qui in hostium me citu peditum x 2 millia cis: et mx tum sex misso, mille carpentorum scripsere fuisse, ilicet cum Vmbri

266쪽

Tuscisque, quos & ipsos pugnae affuisse.& ut Romano Artim quoque augerent copias, L. Volumnium proco-sulem ducem consulibus, exercitumque eius te ionibus consulum adiicium. In pluribus annalibus duorura cosulum propria victoria est. Dabius Deciano ex ercitu relicto in Etruria, suis legionibus deduct is ad vebem, de Gallis Etruscisque & Samnitibus triumphauit.milites triumphantem sequuti sunt.De iisdem populis triumphatum esse scriptum est etiam in tabulis Capi tolinis. quanquam in libro De viris illustrib. proditum est, Fabium tertio de Gallis, Umbris,Marsis & T scis triumphasse, nulla Samnitum facta metione. Devotionem Decianam & victoriam Fabianam omnes iii rici, Orosius, Florus, Cicero in ii De finib.& in Cato

ne, memoriae mandarunt. I.

DE COS. AN. CD LIX.

Insequuti deinceps consules sunt L. Postumius M gellus, M. Atilius Regulus. auctor Liuius & Cassiodorus. Vtrunque ex Capitolino ipsb eorum triumpho descripsi in consulatu enim tantii in extam parua fragme-dita cognominum Megelli & Reguli. e censerisio oe in o x x x. Censores hoc .ranci lustrum x x x condidisse scriptuost in tabulis Capitolinis.Liuius horum meminit in an no sequenti, ita, Lustrum conditum est eo anno a P. Cornelio Α ruina & C.Marcio Rutilo cessoribus: Idem tamen qui in insequentem annum lustrum reiecit, hoc anno de C. Marcio loquens, patrem nominat ehas qui tunc censor erat: ex quo intelligi potest , censores hoc anno fuisse illos quidem, at postero lustrum fecisse. Ide Liuius hos censores vicesmos sextos a primis, & lustru Uhoc undevicesimum numerat.Ex quo perspici licet, aliquot nos censores scriptoris eliis incuria amissse.Quod autem in Capitolinis tabulis hoc lustrum x x x sit, non x Ix, ut a Liuio scribitur, obscura caussa est.Ego,nisi innumerorum notis x x Ix &xix menda sit, lustra eum undecim praeterire, alios sequiuum annales,putauerim.

Cetersim ut C. Marcius postea Censorinus appellatus sit, in secunda eius censiira dicemus.

267쪽

Liuius affert diuersas horum de cosulum triumphis sententias. Eius a nobis verbis expositi factu citi id ipse, quid ceteri senserint, apparebit. Re ab amboDus consulibus in Samnitibus gesta , Atilius tinquit comitiorum ciussa Romam profectus est . Cui de triui ho genti neeatus honos, 3c ob amissa in Samnio septem millia militum & tercentos, & quod captivos sine pa-B ctione ad Luceriam in Apulia sub iugum misisset Sos umius re primum in Samnitibus, pbst in Etruscis benesina, auxilio tribunorum pl. trium contra tem tria minorum intercessionem, de repugnatem senatum vix

triumphauit Obstabat enim quδd tardius ab urbe valotudinis eaussa exisset.&'ubd intuta senatus ex Samnio in Etruriam transisset. Huius tamen anni parum constans memoria est. Postumium auctor est Claudius in Samnio captis aliquot urbibus, in Apulia fusim Ggatumque,saucium ipsum cum paucis Luceriam compulsum: ab Atilio in Etruria res gestas, eumque triumpnasse. Fabius ambos consilles in Samnio, & ad Luceriam res gessisse scribit,traductumque in Etruriam exercitu: sed ab utro consile, non adieciti& ad Luceriam utrinq; multos occubs.llae Liuius. Ex Capitolinis tabulis a paret L.Postumio de Samnitibus & Etruscis, M.Atilio de Volsonibus & Samnitibus triumphum esse decretii. ita ut ille & in Samnio & in Etruria, hic Sc in Samnio

Be in Apulia ad Luceriam hos enim Volsones vocat

rem gesserit.

D DE COS. AN. CD LX.

In hune annum consilles fuerunt L. Papirius Curser& Sp.Carvilius, auctore Liuio & Cassiodoro: lapis C pitolimis Papirii L. F. Sp. N. Cursoris meminit . quem Papirium Liuius L. Papirii Cursoris quinquies consulis filium tradit . de quibus sic Plinius lib. , Ilainceps Romanis solarium horolog u.n statuit ante duodecim annos quam cum Pyrrho bellatum elu ad aedem Quirini L.Papirius Cursor, qud eandem dedicaret a patre

268쪽

IN FAST. ET TRI. ROM. t sy

suo votam,ut a Fabio Vestali proditur Sp.Carvilii Q . AF. Maximi meminit Liuius in anno CDLv, in quem annum eum aedilem curulem profitetur. Ita etiam Capitolinae tabulae. Eundem scribit Velleius lib. 2, equestri loco natum, & nouum hominem ad summos honores populi Rom. suffragiis peruenisse. De triumphis L. piris Cursoris,o

Maxiomutam de S mulus. Hoc anno L. Papirius Cos. Samnitium exercitum,

qui iureiurando obstrictus,quo maiore constantia vi tutis pugnaret,ad bellum venerat, sedit, atque inectem vvictoriam peperit . Itaciue de triumpho eius sic subiicit Liuius, Papirius consul de Samnio exercitum deduxit. venienti Romam triumphus omnium consensit det tus est. Triumphauit in magistratu insigni, ut illorum temporum erat, triumpho. Idem triumphus est etiam inter Capitolinos. De Carviliano autem triumpho ita

Liuius, Sp. Carvilius re primum in Samnitibus, pbst in Etruria bene gesta, Falscis annuis induciis datis ad triumphum decessit , ut minus clarum de Samnitibus quam collegae triumphus suerat , ita cumulo Etrusci Cbelli aequatum . de eodem sic Plinius lib.3 , Fecit & Sp. Carvilius Iouem, qui est in Capitolio, victis Samnitibus sacrata lege pugnantibus. Eundem Sp. Carvilium de Samnitibus triumphasse incisum est in tabulis Capitolinis.

DE COS. AN. CD LXI.

Insequens annus consules habuit teste Liuio & Cacsiodoro, QIabium Gurgitem, Iunium Brutum Scaeuam . . ius Gurges Q aximi quinquies consulis

filius est. auctor Liuius, Plinius lib. , Cap. tabula in se- Dcundo huius triumpho. Iunium Brutum Liuius,Cassiodorus Decimum Iunium Brutum nominant: filius ut put' fuit D. Bruti Scaeuae cosann. CDx XIIx.Fabius consul mal Ecum Samnitibus pugnauit. Bruti prouincia apud Liuium excidit.

DE COS. AN. CD LXII. Quum ex hoc loco Livii libri io interciderint, que locupletissimum auctorem huius luctoriae hucusque

269쪽

16o CAR. SIG. COMMENDA habuimus, iamque maximis propὶ annalium praesidiis destituti simus Dionysii, Diodori,& Liui nemo est qui

non intelligat quantum nobis sit in posterum laborandum in his magistratuum & triumphorum tabulis αconfirmandis & perficiendis. Itaque ab hinc Cassod ro in priniis auctore utemur in annis per consules rie. rendis . neque vero interea, siquid ab aliis nobis adiumenti suppeditabitur,reiiciemus. In hῆc igitur annum creatos consules esse L. Postlimium & C. Iunium scribit Cassiodorus. eiusque meminit Liuius lib. 27. L. P B stumius Megellus interrex inquit iis comitiis quae ipse habuit cum C. Bubulco creatus est L.Postumius ex binis superiori biis consulatibus descriptus est C. Iulius Glius est ut puto C Iunii C. F.C.N. Bruti Bubulci co sulis anno CD xx. . culapii signum ab Epidauro Romam his ut opinor) consulibus transsatum. de quo in epitoma ri,& apud Valerium De miraculis. L. Fabio prorogatum in Samnites imperium . Consulibus quae prouinciae obuenerint, obscurum est. Positam ius ceriὰ quietam sortitus esse vidctur prouinciam, quod milites C in agris colendi caussa habuerit: qua de re sequenti a no damnatus est. Sic enim scriptum est in epitonia e dem, L .Postumius consularis, quoniam quit exercitui praeesset, opera militum in agro suo usus esset,damn tos.Et apud Suidam, stumius duobus consulatibus αgeneris splendore elatos, tuum collegam plebeium es set nactus, in eum superbius se gessit, & milites in agro habuit. Collegam autem ut puto plebeium, intellexit

Brutum.

De triumpho si dii Gurgim pro o

D de Samnitibus. Hoc anno, qui est annus ab urbe condita CD Lxii,

Maximum triumphasse fragmenta Capitolina indicat. Is autem est Q. Fabius Maximus Gurges, qui priore anno consul quum fuerit , hoc anno pio cos. bcllo Samnitico praeclare gesto triumphauit. De qua victoria omnes historici, sed maxime Sosius. Fabius Gurges consul inquit male Uuersus Samnites pugnauit. Naimque commisso proelio victus in urbem refugit. Itaque

suum

270쪽

quum senatus de immouendo eo deliberaret, pater ΛFabius Maximus ipnominia filii deprecatus, legatum se filio iturum ultro obtulit , si illi depellendar ignominiae & gerendi iterum belli facultas daretur. Qua impetrata proelidque conserto, quum subitb pugnantem filium consulem insistente Pontio Samnitium duce &infestis hostium telis conclusum videret, in medium se agmen pius senex equo vectus intulit. o ficto permoti Romani tota ibi incubuere acie, donec ipsum ducem Potitiit, deleto hostili exercitu, victum oppres.sumque ceperunt. Caesa sunt in eo proelio Samnitum B xx millia, capta quatuor millia cum rege suo. Tandemque Samniticum bellum quod per x L Ix annos multa Romanorum clade trahebatur, capti ducis destitutione finitum est. Et in epitoma x I ita, Quum Fabius Gurges costi malo aduersis Samnites pugnasset,& senatus de remouendo eo ab exercitu ageret, Fabius Maximus pater deprecatus hanc filii ignominiam eo maxime senatum mouit, quod iturum se filio leua tum pollicitus est, idque praestitit. Atque eius consiliis& opera filius consill adiutus, caesis Samnitibus trium- Cphauit. C. Pontium imperatorem Samnitium ductum in triumpho securi percussit. Et Eutropius, Samnites reparato bello in Fabium Maximum vicerunt tribus millibus hominum occisis. Postea quum pater ei Fabius Maximus legatus datus suisset, & Samnites vicit,& plurimoru oppida coepit. Valerius lib. ,Fabius Rullianus quinque consulatibus summa cum gloria peractis legatus ire Fabio Gurgiti filio ad bellum dissicile&periculosum conficiendum grauatus non est. Idem triumphantis currum equo infidens sequi, quem ipse Dparuulum triumphis suis gestaverat, in maxima voluptate posuit. Quid quae scripta sunt apud Suidam, Plutarchum in Parallelis,in Fabio, proferam λ de his etiam Fabiis & filio & patre sic Valerius De institutis, abius Maximus quinquies consul,vir iam pridem summae auctoritatis & tunc vltimae senectutis a filio consule inuitatus, ut inter se & lictorem procederent, ne hostium Samnitium turba, ad quorum colloquiu descen

SEARCH

MENU NAVIGATION