Varii historiæRomanae scriptores, partim Græci, partim Latini, in vnum velut corpus redacti, de rebus gestis ab vrbe condita, vsque ad imperii Constantinopolin translati tempora. Nomina eorum quos habes hic autorum, proximè sequentes paginæ te docebu

발행: 1568년

분량: 1014페이지

출처: archive.org

분류: 로마

281쪽

1 α CAR. SIG. COMMENT. A L. Postumii legatorum principis veste sordibus inquia

nata. Ea causa fecit ut bellum L. AEmilio costili sit decretum . qui quum ebvenisset, idoneis verbis animos eorum tentauit,ratus eos pacem facilὸ aequis coditi nibus accepturos sed in magna ciuium dissensone quuseniorum ac locupletiorum animi ad pacem,iuniorum ac tenuiorum ad bellum inclinarent, iuniorum sententia vicit. Suis autem diis si viribus, Pyrrhum Epirotam

legatis & muneribus ad eum missis ad belli cietatem

B accersiverunt. Quibus rebus cognitis Zimilius aprum populatus est, eosque in acies egressos in fugam vertit, ut oppida quaedam etiam ceperit. Quum autem capi uos diligenter curaret AEmilius, & aliquot etiam ex po tentioribus dimisisset, rarentini & humanitatem eius admirati,& in spem pacis impetrandae erecti, Agidem

Romanis amicum cum summo imperio ducem crea- uerunt. Qui quum vix magistratum inisset, C meas legatus a Pyrrho praemissus aduenit, atque pacis omnia consilia disturbauit. Etenim Pyrrhus cum ingenii faci- C litate, tum disciplina ac rerum usu praestans, maxima Graeciae parte vel beneficiis vel metu sibi adiuncta, T rentinorum societatem rationibus suis accommodo tam futuram existimans, quum iani pridem Siciliam, Carthaginem & Sardiniam assectaret, & tamen cum

Romanis inire inimicitias veteretur, se iis auxilio futurum esse spoponderat. Sed ne in Romanorum suspicionem inciderer, statim se domum rediturum esse o- flendit,& in foedere excepit, ne diutius quam opus enset ab eis in Italia detineretur. Haec pactus maiorem l gatorum partem , ut in colligendis militibus Operam D nauaturos, obsidum loco retinuit, paucos & Cineam cum exercitu praemisit. Quorum aduentu confirmati Tarentini, pace repudiata, imperiit Agidi abrogatum vni legatorum detulerunt. Neque multo pδst Milo a Pyrrho cum copiis missus arcem eorum ad Pyrrhum recipiendum occupauit,& muros sibi custodicia dos ansiimpst. Id quod graium Tarentinis fuit, quod neque in praesidiis esse, neque laborem militarem quenquam sucipere cogerentur. Itaque cibaria praebuerunt α

282쪽

IN FAST ET TRI. ROM. I 3

Pyrrho pecuni. am miserum. AEmilius qui ad id tempus Ain agro erat, Pyrrhi miluum aduentu praecepto, quum hiberna incommoda tolerare non posset, in Apuliam abire statuit. Sed quum Tarentini angustis quibusdam 'faucibus occupatis, per quas ei neces arib traseundum erat, iter ei sigittis, iaculis & sundis interclusissem, captiuos eorum quos adducebat oppositit. Illi vero veriti ne suos pro Romanis conficerent, destiterunt. Haec Zonaras. Eadem belli caussa scripta est in epitoma x Ir, ita, Quum a Tarentinis classis Romana direpta esset, duumviro qui praeerat classi, occiso legati ad eos a se- Bnatu ut de iniuriis quererentur missi, pulsati sum: ob id bellum iis indictum est. Samnites defeceriit. Eadem apud Horum. Valerius autem capite De institutis, i gatum Romanum non pulsatum, sed urina respersum lcribit. Liuius praeterea lib. 3i, cum Tarentinis Samnitem & Brutium & Lucanum defecisse tradit.

DE COS. AN. CD LXIII.

P. Valerium cum Ti.Coruncanio consulem in posterum annum prodit Cassiodorus: Laevinum & C runc .mium fasti Siculi. Valerio item cognomen ad- Cdunt Florus, Orosius, Eutropius, epitome: omnes de-imum praeter Plutarchum, qui ΑλGνον habet pro A Gνον. Ti. Coruncanius ex triumpho Capitolino descriptus est. Valerio Tarentini, Coruncanio Etrusci, quae duae

hoc tempore consulares prouinciae erant, obtigerunt. De regesta cum Pyrrho a P. Murs cos- . Hoc anno meunte Pyrrhum in Italiam venisse opianor. scribit enim Zonaras eu non expectato Vere,cum

maximo & lectissimo exercitu, & viginti elephantis quae animalia no antὸ in Italia conspecta admirati :Dnem ac terrorem hominibus attulerunt prosectum, dum lonium traiiceret, foedissima tempestate multis amissis,ceteris dissipatis, vix pedestri itinere Taretum peruenisse. quod idem signincat Pausanias in Atticis, quu ait, Primus in Italiam rex Pyrrhus trans mare I

nium aduersus Romanos exercitum transportauit 1 Tarentinis accitus, qui priore anno suscepto cum Ro

manis bello, suis se sustulere viribus id posse dissidebat

283쪽

A quuin maximum Tarentinorum erga Pyrrhum bene ficium extaret,qubd eum Corcyrensium bello implicatum classe adiuueram. Venit ergo in Itabam Pyrrhus P. Laevino consule. quod etiam indicat Plinius lib.

quum ait, anno urbis conditae DLxx II, Italiam primum elephantos vidisse Pyrrhi bello:& Polybius, quuinquit, Gallis pacem datam tertio ante Pyrrhi in Italia aduentum anno. De Pyrrhi porro aduentu loquuntur omnes historiae,Plutarchi, Iustini,si utronii,alii. Res autem aduersus eum a Laevino consule gestas his pros EB verbis narrat Zonaras,Quum Tarentu Pyrrhus peruenisset,iuuetutem Tarentina conscriptam copiis suis in ruit, ne seorsum instructi nouis rebus seiderent,ae

theatrum clausit, ne eo conuenientes aliquid molire tur,& couiuiorum comessationumq; usum interdixit: iuuenes autem in armis exerceri,aut totos dies in soroagere iussit.Vt aute quosdam harum rerum molestia se subducere animaduertit, suos portis ne eos exire pate

rentur, praefecit. His igitur rebus & commeatu suppeditando,& satellitibus eius intra aedes suas recipiendis C oneratos Tarentinos poenituit, quum dominu non secium Pyrritum experirentur .ille vero ne ad Romanos inclinarent, veritus, eos qui gerendae rei p. dc tractando

populo idonei erant, partim per caussas aliquas in Epiarum ad filium misit, partim clam sitstulit. Aristarchum vero si1mmu apud illos visu & summa eloquentia prae- dirum sibi conciliauit, ut ob suam familiaritate populi in siispicionem incideret. Sed quu ei nihilominus fide a populo haberi videret, eum in Epirum ire iussit. qui aciuersari non ausiis, conscendit ille quidem, sed Roman profectus est.Quae quum Tarenti agerentur,Romani Pyrrhi aduentu anxii, tum quδd Itiuam infestam h berent, tum quδd illum rei militaris peritum firmisita anum adducere exercitum fama erat, delectibus habutis,coactique pecunia sociorum oppida praesidiis si mat, ne illi quoque deficerent.& quos nouis rebus st

dere senserunt, eoru principes multarunt. Contra Pyrrhum vero ac Tarentinos , eorumq; socios Valerium

Laevinu miseru parte exercitus in urbe praesidii caussa

284쪽

IN FAs T. ET TRI. ROM.

retenta. Is statim Roma prosectus est, ut bellum quam Λlongissime a patria gereret, & terrorem Pyrrho incuteret, qui ab iis ultro lacesseretur quorum se moenia oppugnaturum arbitrabatur. ac motis castris munitum atq; opportunum in Lucanis oppidu cepit ac praesidiureliquit, ne illi hostib' esse adiumento posciit. Pyrrhus Laevini aduentu cognito, eductis copiis, tempus ter re dum auxilia conuenisssent, cupiens, litteras ad Laeuinum misit superbas, quibus se litis quae inter Romanos ac Tarentinos esset, arbitrum fore professus est, atque Laevinum ea de caussa ad se accivit.Cui Laeuin' secum B toto exercitu venturum ad poenas de Tarentinis atque ipso repetendas respondit. Atque ita properans castris interiecto flumine positis , speculatores aliquot comprehendit,quos per castra circumductos, quit se muruto maiorem alium habere exercitu gloriaretur,dimisit. Quo facto perculsus Pyrrhus pugna detrectauit, tum quod secti eius nondum conuenissent, tum quδd Romanos in hostili agro re frumentaria laboraturos*erabat. Eadem Laevinus quoq; reputas colligere quam primum statuit. Et quia milites Pyrrhi fama & elephan Ctes timebant,conuocato exercitu, & longa oratione ad confirmandos militum animos habita, ita se parat ut cum Pyrrho vel inuito pugnaturus. Qui quanuis a pugna abhorrerer,tamen ne Romanos formidare videretur,& ipse milites suos ad pugnam cohortatus, Laeui num flumen iuxta castra transire conante prohibuit.Is igitur cum peditatu ibi se continens, equitibus per speciem praedae petendae ablegatis, madat ut longe prouecti traiiciant. Qui quia ex improuiso terga hosti uinuasissent & ordines turbassent, Laevinus flumine super Dio praelium & ipse init Sed Pyrrhus dum suis fugietibus

succurrit,equo ex vulnere amissis periisse putabaturavit de Epirotis animi imminuti sunt, Romani S creuerunt,

mutata prosii facie.Qua re Pyrrhus intellecta,veste iosi ne dat Megacti induenda, eumq; passim circumvehi

luoet,ut se vivere arbitrati hostes terrerentur, sui confirmarentur. ipse priuati hominis habitu cu toto exemcitu,elephatis exceptis,in Romanos inuehitur,& ubiv

285쪽

A laborantibus succurrens suos subleuat. Pugna igitur initio anceps fuit, donec quidam Megacie occi ,' rhum se occidisse ratus, effecit ut idem alii crederem. Tum verb & Romanis aucti sunt animi, & hostes csserunt. Quod quum Pyrrhus sensisset, abiecto pileo denudato capite circumiens pugnae fortunam mutauit.& quum Laevinus equites quos extra aciem in insidiis habebat, a tergo in hostes incurrere iussisset, signum elephantis dedit Ibi ex inusitato belluarum conspectu& horrendo barritu armorumque senitu, quem qui in

B turribus ferebantur,edebam, tum Romani perterriti sunt, tum equi perturbati sessores partim excutientes, partim vehentes fugerunt. Itaque fractis animis in f

gam versi partim d iis qui in elephantorum turri-Dus erant, occidebantur, partim ab ipsis belluarum proboscidibus & cornibus aut dentibus conficiebat tur, partim pedibus earum conterebantur. Multos e tiam equites insequuti occideriit, neque euasisset quinquam, nisi elephantus vulneratus regredies barritu sito ceteros disturbasset. Na. ii quum ea de caussa Pyrrhus C persequendi finem fecisset, Romani gumine superato in oppidum quoddam Apuliae peruenerunt. multi l men ex Pyrrhi militibus & ducibus ceciderunt. Quare quum ei quidam victoria gratularetur,Si iteru , inquit,

ita vicerimus,actum de nobis erit. & Romanos quai uis victos admiratus si eis imperaret, se orbis terrarum

imperio facile potitur u affirmauit. Ex ea victoria ma- nam laudem adeptus est, & multi ad eum defeceriit. ociis, quit venissent, ob mora nonnihil castigatis, partem spoliorum dedit. Qui Romae erant ob acceptam cladem moesti Laevino supplementum miserunt,& Tiberio ex Etruria reuocato urbem Praesidiis firmarunt. . Nam Pyrrhum ad eam tendere auaterant. Laevinus ve 'ro sauciis curatis & dispersis recollectis, acceptis'; mis sis ab urbe militibus, Pyrrhum persequutus, est. & Capuam cuius illum potiendi cupidum esse audierat, de fendit. quo consilio frustratus Pyrrhus Neapolin rocessit:quam quum occupare non posset,Romam pro peram,ac per E truriam transiens, ut eam quoque sibi gentem

286쪽

gentem adiungeret, ubi eos cum Romanis foedus per- φcussisse didicit,& Tiberium cbi obuiam ire, Laevinum

a tergo sequi, ne ab eis in regione ignota circumueniretur,extimescens,longius non est progressus. Vt vero recedenti & Campaniae fines ingressb Laevinus cum exercitu multo maiore quam ante habuerat, se oste dit, Hydrae instar, inquit, Romanoru legiones caedendo renascuntur. Et aciem instruxit ille quidem, vertim proelio abstinuit. Nam quum suos milites clypeos h vis pulsantes clamorem tollere, & classica canere, &elephantos barrire iussisset,ut Romanos ante congres- 'sum perterrefaceret, illi aute multo ferocius reclamassent,ut ipsius milites consternarentur, pugnare,auspiacia infausta causatus, noluit. ac motis castris Taretum rediit. Haec ex Zonara. Eadem alii, sed breuius,& in ximE in Pyrrho Plutarchus, Pyrrhum, ubi P. Laevinum consulem aduersus se exercitum adducere, atque una Lucanorum agros vastare accepit, no expectatis sociis, castra in eum mouisse, praemisso praecone qui Romanos moneret, si de controuersiis cum Italis disceptare iure quam armis maliςnt, se eos uti arbitro posse . pu- Ggnatum praeterea ab his esse in Campania inter Pando-Dam & Heracleam urbes ad flumen Sirim: ibique victis ac pulsis Romanis, maxime elephantoru inusitata tum apud eos pugna, Pyrrhi haud incruentam victoria sui Dist. pbst autem quum Samnitium, Bruttiorum Luc norumque sociorum copiae accessissent, eum propius Romam populabundum castra admouisse, ac Praeneste usque venisse. inde Romanis nouo delectu occurrentibus,iterum in Campaniam se recepisse. Itaque in

epitoma xiii sic scriptum est, Pyrrhus Epirotarii rex, put auxilium ferret Tarentinis, in Italiam venit. Quum ni praesidium Rheginorum legio Campana cum praefecto Decio Iubellio missa esset, occisis Rheginis, Rhel ium occupauit. Valerius Laevinus consui parum properὰ aduersus Pyrrhum pugnauit, elephantorum maxime musitata facie territis militibus. Post id proeliu mcorpora Rom/norum qui in acie cec derant, yrrhus inspiceret, omnia v*rsa in hostem inuenit, po

287쪽

A pulabundusque ad urbem Rismari processit. & apud

Frontinum lib.3,Valerius Laevinus aduersus Pyrrhum occiso quodam gregali, renes gladium cruenturia, ercitui utrique persuasit Pyrrhum interemptum: quam obrem hostes destitutos se ducis morte credentes,consternati aniendaciose pauidi in castra receperunt. αlibro quarto,P. Valerio consuli senatus praecepit, exercitum ad Sirim victum ducere Serinum , ibique casti amunire,&'hiemem sub tentoriis exigere. Hoc eodem anno C. Fabricium legatum a se iatu ad Pyrrhum T 'B rentum de captiuis redimendis missum , summo ab eo in honore habitum, captiuos sine pretio a Pyrrho r nrisos scribit Zonaras. Qira de re ita est in epitoma x ri r scriptum, C. Fabricius missus ad Pyrrhum a s natu,ut de redimendis captiuis ageret, frustra, ut pa- triam desereret,a rege tentatus est.' Coptiui sine pretio remissi sunt. Haec eadem Plutarchus, Orosius, Eutro rius, Horiis Iustinus, Ennius apud Cicerone libro pria mo De ossiciis. Quin etia eodem hoc anno a Pyrrho . . Cineam legatum Romam de componenda pace ins sum auctor est Zonaras, eundem muneribus nobilium ahamis teritatis in senatum venisse,atque exposita regis in elim voluntate,pacem petiisse. ad quam quum maior pars scit. itus inclinaret, Ap.Caecum electica in curiam descrri iussisse & eam frequenti senatu dissuasisse, at- ue o eius sent entia Cineam eodem die urbe abire aenarii iussum, Pyrrho regi bellum indictum: captiuos . vero milixam i nominia notatos, quit iis neque contra Pyrrhum usi suat,neque usquam alibi uniuersis, nequid. 'coniuncii rerum noviarum molirentur, sed alios in a-

D lia praesidia, dimisisse. Ex quo apparci locum illum Cira

ceronis in Catone, in quo ait Ap. cum eam sententiani dixisse decem & septem poli alterum consillatum annos,ita intelligendum esse H extremos etiam annos

comprehendamus,& eum quo coi sit Appius fuit, de in quo pacem dissuasi . Hac de re item Plutarchus in I yrrho, S Florus. Illud noui est in epitonia, Cinea visita ut pacis componendae caussa rex in urbem'r

ciperetur.

288쪽

Vulsiniensi rus. t Ti. Coruncanium consulem de Vulsiniensibus &Vulcientibus triumphasse nemo est qui tradat priter Capitolinos scriptores. Rem quidem gestam a Tiberis consule in Etruria, & foedus cum Etruscis tinum tradit Zonaras Ex quo intelligi potest Coruncanium cons Iem reliquias Etruscar victoriae, Vul cientibus & Vulsi . niensibus domitis, ac pace illis data, consecisse. neque enim Etrusci belli pinvita per aliquot annos mentiost. Hinc etiam Castrum & Cossam per hos annos in truria colonias deductas, in epitomis legimus. . Addo etiam, Coruncanium triumphalem a Velleio lib. a. e tremo significari. rDecensi, Astro XXXII.

Censeres hoc anno creatos ex quinquennalibus se

quentibus lustris opinor. Auget hanc opinione quod in epitoma x iri, post pacis quam cu Pyrrho Ap. Claudius dissuasit, mentionem sic scriptum est, Cn. Donisetius censbr primus e plebe lustrii condidit. Centi sunt

ciuium capita CCL xxviii millia CC xxii. Ego ve- Cn. Domitium Caluinum esse arbitror, qui consilli fuit anno CD Lxx. Consularem enim quaerimus qui

censor factus sit. Ut autem C.Marcius primus E pleb: censor filii sic hic primus e plebe censor lustrum fecit. Domitii collega, i coniecturis standum est; fuit. I . bius Maximus Gurges consularis, quem Plinius fio.7, principem senatus appellat. Principem autem senatus legi qui ex censoriis vetustissimus esset, moris seisse ante it bellum Punicum prodit Livius. Accedit qubd patricius&Plebeius censores parantur,quod his tem-

poribus tactitabatur.

. DE COS. AN. CD LXXIIII.

Deinceps P. Sulpicium cum P. Decio consules suggerit Cassiodorus: Sauenionem & Murem fasti Siculi.

PDecium P. Decii; qui se Samnitico dc Gallico bello deuouit, silium fuisse auctor est Cicero lib. et, Defini bus in Tusculanis disputationibus. P. SulpiciuissP. Alpicii Sauenionis filium esse arbitror, qui consul,

289쪽

A fuit anno coxi ix.Vtrique Tarentinum & cum Pyr

rho bellum decretum. .

De re gesta cum Orrhois conserta .

QD Romani hoc anno cum Pyrrho gesserint , ea his fere verbis apud Zonaram scripta esse inuenio. Per hiemem utrinque bellum paratum est. Vere autem i eunte, Pyrrhus impressione in Appulia facta, multa vi, multa deditione sibi adiunxit , donec Romani ad Ascu tum oppidum aduersus eum castra posueriint. Per mul

tos autem dies utrinq; , quum alter alterum metueret,

v ocium fuit. Interea quum nonnulli rumore dissipato, lDecium ad deuouendum se exemplo patris & aut para lium esse,Epirotis terrore inferrent, quas ex illius obitu omnes perituros, Pyrrhus suos in ilites hortatus estne perturbaretur, indagatoque habitu quo Decii se d Douissent,monuit, si quem in i ornatum conspexissent, ne occiderent, scd viuentem comprehenderent Decio verδ nuntiari iussit,facinus illud ei non succcssurum,Scs vivus caperetur, malEperiturum esse minatus est. Cui consules nulla sibi deuotione opus esse responderunt. C Se enim alia ratione victoriam adepturos. Ac traiecto flumine quod inter utraque castra interiectum erat, s gna contulerunt. Quum Graeci pellerentur , Pyrrhus elephantis in auxilium, non qua falcati currus stabant. sed in alteram partem adductis , equitatum Roman . rum terrore belluarum ante congressum prosia.iuit, sed pedites non magno admodum detrimento asiccit. Interea quidam Appuli Epirotarum castra ingressi Ro manis victoriam attulerunt. Nam quum Pyrrhus pii gnatores aliquot ad eorinia impetum comprimen duri M ainsistet,reliqui omnes turbati, & castra capta este &italos fusere opinati, inclinarunt, eorumque multi caesi sunt. Pyrrhus ipse, & ex prae sectis alii multi vulnerati, a cum ob commeatus, tum ob medicamentoriuri in piam grauiter atincti sitiat. Rare antequam id Romani sentirent, Tarentum recessit. Consules etsi flumen pugnandi causa transeruat, tamen quum laudiscnt hostes omnes diss p. tos esse, in urbes Appuliae in hiber

. regressi propter saucios militi eos persequi non po

290쪽

IN FAST. ET TRI. ROM. igr

ruerunt. Haec Zonaras. quae breuius Eutropius ita, Abiisti sunt contra Pyrrhum duces P. Sulpicius & P. De .cius Mus consules. certamine commissis Pyrrhus Quia neratus est, elephanti interfecti: x x millia caesa hostili: at ex Romanis tantum quinque millia: Pyrrhus Tarentum fugatus. Hoc autem in proelio P. Decium cecidisse auctor est Cicero lib.1 De sinibus. Quae quum ita

sint, prosecto verba haec epitomae xiii ad hunc annsi pertinent terum aduersus Pyrrhum dubio eventu pugnatum est. Dubio enim euentu ait, quod rex ab una

parte vulneratus, consul ab altera interfectus sit, plu- Bres tamen inde quam hinc ceciderint. Postrem δ apud Frontinum lib.1,scriptum est, Pyrrhum pro Tarent nis apud Asculii in dextro cornu Samnitas Epiroti': . sinistro lsruttios atq: Lucanos eum Sallentinis, in me dia acie Tarentinos collocasse, equitatum & elephan-

tos in subsidiis esse iussisse: csitra consules diuisis aptis

sine in cornua equitibus, legiones in prima acie &in

subsidi s posuisse, his immiscuisse auxilia: utrinque x L millia fuisse: Pyrrhi dimidiam partem exercitus amisisam, apud Romanos quinque millia desiderata. CDE COS. AN. CD LXXV. Deinceps C. Fabricius, sin Emilius consulatum inierunt,ut ait Cassiodorus. quorum cognomina Luscin uiri & Papum edunt fasti Siculi .Hi sint qui etiam ante collegae fuerunt anno CD Lxxi. Hos enim bis uni

consules fuisse scribit in Laelio Cicero. Eorii dem in minit Plutarchus in Pyrrho, Gellius lib. 3,& Cicero pro Cornelio,Cum Heraclea, inquit, foedus ictum C. Fabricio cos. Pyrrhi temporibus. Vtrique consuli Tarentinum bellum decretum. o

-pho C. bricii s. . Quae vero consules hoc anno cu Pyrrho gesserint, ea fere quantum ex annalibus Zonarae colli itur, haec sunt. Pyrrhus Tarenti, quδ aduerso proelio facto reces.serat, cum alia parauit,tum milites ac pecunias domo aduehi iussit. Sed quum Fabricium & Papum consules in castra venisi e audisset, sententiam mutauit. Tum v

SEARCH

MENU NAVIGATION