Varii historiæRomanae scriptores, partim Græci, partim Latini, in vnum velut corpus redacti, de rebus gestis ab vrbe condita, vsque ad imperii Constantinopolin translati tempora. Nomina eorum quos habes hic autorum, proximè sequentes paginæ te docebu

발행: 1568년

분량: 1014페이지

출처: archive.org

분류: 로마

401쪽

A runt quoque siculta. His comitiis P. Scipio Nasea C. Laelius,quos Africanus deducebat, repulsam tui runt. L. Ginctius T. Quinctii frater germanus ivit,

ut Liuius & Cicero et Plutarchus tradiderunt. Idem anno DLIIII, Domitius anno DLrx praeturam hesii Vtrique consuli Italia decreta. Ligurum fines late re

vastati a Quinctio sunt. Boii, aduersus quos Domitius

iuerat,quieuerunt. Livius. De beati Antiochrare .

Antiochus Syriae rex bellum Romanis intulit Quin-B ctio & Domitio cos. regem mouere partim Thoastoliae princeps,qui Aetolos populi R. socios haud satis dignis praemiis bello Macedonico consecto a Romanis aflictos quercbatur, partim Annibal Poenos, qui in Actica victus, profugus,& pacis ire patiens hostem p

pulo Ro. toto orbe quaerebat. Intulit autem nimia mpum suarum fiducia adductus ,1 recte Lysimachiae r petendae, quam a maioribus sitis in Thracia conditam Romani possidebam. statimque Graeciam ac insillas eius occupauit. Hinc Cicero pro Pompeio Romanos cuC Antiocho rege pro sociis dimicasse ait. Primus aduersus Antiochum missus cst M'. Acilius Glabrio consul. Hoc bellum Antiochinum, Syriacum & Asiatiuum diactum est. Liuius, Plorus, Qui scripsit de viris illustria

bus,Capitolinae tabulae.

DE. COS. AN. DLXII.

In hunc annum consules creati P. Cornelius Scipio Nasica Cn. F. Μ'.Acilius Glabrio, auctore Liuio,Cas. siodoro, Capitolinis fastis, Plutarcho in Qiunctio APpiano in Syriaca historia: Glabrio S N alica Siculis. D Ceterum P. Scipio praeturam gessit anno DLax, idem qui vir optimus a senatu iudicatus Idaeam matrem belulo Punico secundo in urbem vexit, filius Cn. Scipionis Calvi, eius qui consul cum Marcello fuit, pbst autem in Hispania occisus est cum fratre P. Scipione, Africani satre, Quapropter Liuius fratres patrueles hunc &Arricanii vocat. Manli Acilii Glabrionis consulis meminit Plutarchus in Quinctio, in Catone εἰ in bylla,

, item Appianus in Syriaca, Cicero in Catone, dc di

402쪽

erobius libro primo Saturnalium his verbis, Flauius Aprimum inter Kalasse Manium consulem dicit ab urbe condita anno quingentesimo sexagesi inosecundo inito mox bello molico. itaque cum Capitolina etiam summa conseivit. Hic praetor suit anno DLvir. Acilio Graecia, Cornelio Italia obuenit.Bellum Antiocho regi & AEtolis ac qui se iam regis sequerentur, ex S.C.&populi iustu illatum. Antiochus in Euboea luxuria elanguit,hospitis sui Chalcidensis filiam virginem duxit. taque quum aduentu Acilii consillis Thermopylas occupasset,inde virtute M. Catonis tribuni militum cit- Bctus in Asiam refugit. AEtoli Heraclea ab Acilio capta fracti pacein petierunt. Liuius, Appianus. De ouistisne M FHuj NobilForu praec ex His ni 'triumpho P. sun N.rsicae eos. de Solis. M. Fulvius Nobilior praetor anno DLx Hispaniam ulteriorem sortitus est,ibi re bene gesta quum domum redisset, hoc anno urbem ovans ingressus est. Livius. unde in libro De viris illustribus legendum est, M.Fulvius Nobilior praetor Hispanos superauit. unde ovans Curbem introiit. Hic ex consulatu eius Capitolino descriptus est. Eodem anno P.Cornelius consul,cui Gallia prouincia euenerat, Boios Gallos mouentes acie vicit, castris exuit, in deditionem accepit. Idem a senatu

contra intercessionem P. Sempronii Blaesi tribuni pl. vis bi triumphanti urbem ingredi liceret , impetrauit auctor Liuius. γ

L. Cornelium Scipionem,C.Laelium consilles sib- Qiiciunt in hunc annum Cassiodorus, Liuius & Cap. tabulae: Scipionem & Laelium Siculae. Eosdem Gellius

lib.is cap. ,C. Laelium, C. F L. Scipionem P.F. vocat. Laelio cognomen Africani adiicit solus Cassiodorus. praetor fuit anno DL vir. L. Scipio frater est Λfricani

quisbstab Asia deuicta Asiaticus appellatus est. praeturam gessit anno DLx. Laelio Italia, Scipioni Grx-cia decreta, si frater eius Africanus ei legatus iret.

403쪽

ασι CAR. Sa G. COMMEND

A De tria ha M'. 6, 1 Glabrisnis pro cos. σ t et, totis O reae Antiocho. sub idem tempus duo fere cum triumphi spe prae tores de prouinciis redierunt, Q. Minucius ex Liguribus,t Aellius ex AEtolia. auditis utriusque rebus gestis Minucio negatus triumphus, Acilio magno consensu decretus. isque triumphans de rege Antiocho de AEtolis urbem ingressus est. Ita Liuius. Ceterum AEt liquum ab amicitia populi R. defecillant, se Anti cho regi iunxerant. rex autem bello Graeciae illato c5η plures urbes occupauerat. Itaque M'. Acilius consilleum rTe Philippo adiuuante apud Thermopylas viactum Graecia expulit atque AEtolos deuicit.Horum autem alter est QMinucius Thermus, cui consuli anno DLx Ligures prouincia obuenit, alter M'. Acilius Glabrio, qui consul anno priore bellu in Graecia cum A tiocho & molis gessit. quos Liuius praetores vocat pro proconsulibus.

DE COS. AN. DLXIIII.

Cn. Manlius Vulse, M. Fulvius Nobilior in hune C annum consules nominantur a Liuio, Cassiodoro αCapitolinis Siculisque tabulis. quorum Manlius praetor fuit anno D L v I I, Fulvius anno DLx. AEa

lorum legati, quum de pace acturi in senatum venis.sent, interrogati ab uno senatore permitterEnine ambitrium de se populo R. deinde ab altero habiturine eosdem quos populus Romanus soci qs & hostes essent, nihil ad ea respondentes egredi templo iussi sunt.

conclamatum deinde prope ab uniuerso senatu est, imios adhuc Antiochi AEtolos esse, & ex unica ea spe penD dere animos eorum . itaque bellum cum haud duuiis hostibus gerendum. Illa etiam res accendit, quod eo ipso tempore quo pacem ab Romanis petebant,Dol piae atque Athamaniae bellum inserebant. Senatusco fultum in M'. Acilii sententiam sicctum est, ut AEtoli eo die iuberentur proscissi ab urbe, & intra quintumd eimum diem Italia excedere. ita dimisit AEtoli. consules sertiri AEtoliam & Asiam placuit. qui Asiam sertitus esset, exercitus ei quem L. Scipio haberet, est decretus:

404쪽

1N IAST. ET TRI. ROM. 29s

alteri consuli exercitus qui erat in AEtolia. isque iussus Anon tum cum 2Etolis bellum gerere, sed etiam in Cephalleniam insulam traiicere. Molia M. Fuluio, Asia

Cn. Fuluio sorte euenit.,Fulvius Apolloniam exercitu traiecto Ambraciam AE tolorum urbem nobilissimam obsessam cepit, atque Ambracientibus pacem petentibus dedit. AEtoli diu iactati, tandem ut ad conditiones Pacis conuenirent, effecerunt. fuerunt autem hae, Im- perium maiestatemque populi R. gens Adtolorum conseruato sine dolo malo: ne quem exercitum qui aduersiis socios alnico': eoru ducetur, per fines suos trans- Rire singo, neve ulla ope iuvato: hostes eosdem habeto quos populus Romanus, armaq; in eos ferto, bellumq;Pariter gerito: obsides x L arbitratu consulis Romani dato: Cephallenia extra pacis leges esto. De pecuniae summa, quam penderent pensionibusque eius nihil ex eo quod quu consule conuenerat, mutatum. Cn. Manlius consul alter cum Ephesum venisset, bellum Gallis Asiaticis quod eos Antiochum auxiliis iuvisse diceret, amouit. atque ad singula eorum oppida, Attalo rege ducente arma circuntulit. Fulvius interea in Cephalle- Cniam transgressus omnes ciuitates in deditionem sine Proelio ullo accepit: Samii soli obsidione in potestatem

Venerunt. Idem,quia in exitu annus erat, comitiorum

causa Romam regressus est. vaec ex Liuio. De censeribimedi Laro x L VIII Quum censuram multi & clari viri peterut, Τ.Quinctius Flamininus, P. Cornelius Cn. F. Scipio, L.V lerius Flaccus, Μ. Porcius Cato, M. Claudius Marcellatus, M'. Acilius Glabrio: T. Quinctius, M. Marcel- Plus creati. Marcellus sorte superato Quinctio lustrum condidit. conditum est autem anno sequenti. senatum perlegerunt.Princeps in senatu lectus tertium P. Scipio Africanus. Haec Liuius. T. Quinctii censoris ante M. Catonem censorem meminit Cicero in libro De senect.Eundem cum Μ. Marcello M. Marcelli ciuinquies consulis filio censorem fuisse scribit Plutarcnus. Diui

405쪽

Hoe anno tres triumphos actos inuenio , duos de

Antiocho rege,tertium ex Creta insula,quorum nau

les duo fuerunt, L. AEmilii Regilli pr. de Antiocho, α λ Fabii Labeonis pr. ex Creta: tertius a L. Scipione Aliatico actus est de Antiocho rege ex Asia. de quibus ferὲ ita Liuius, L. AEmilius Regillus pr. anno priore elassem sertitus aduersus Antiochum prosectus inter B Ephesum,Samum,Chiumque cum praefectis regis c

gressus,classem eius vicit, fudit,contudit fugauitque,ac naves longas cum omnibus sectis cepit sexaginta duas. Et verb hoc anno extra urbem in aede Apollinis quum solatus datus esset, auditis rebus gestis eius , quantis cum classibus hostium dimicasset, & quot inde naues demersisset aut cepisset, magno eo sensu patrum triumphus decretus est. triumphavit K. Februariis. Eadem

de victoria se scriptum est in libro De viris illustribus

in Antiocho. atque etiam Florus ut Antiochum Xerxi C comparat, sic issimilium Alcibiadi. Idem est apud Appianum in Syria. L. autem Cornelius Scipio, quum in consulatu Asiam, & bellum contra Antiochum regem obtinuisset, eis cum Africano fratre legato prose&s, regem ipsim absente fratre, Eleae aegrotante, Eumene Pergami rNe adiuuante, quum arcus hostium pluuia hebetati essent,apud Sipylum montem ad Magnesiam acie vicit, ac bellum confecit. Itaque de triumpho eius se Liuius,L.Scipio ad urbem venit, qui ne cognomine fratri cederet, Asiaticum se appellari voluit,& in ien se tu & in concione de rebus a se gestis disseruit.Imper

tori triumphus decretus est. triumphauit mense inter-Kalario pridie K. Mart.anno fere quam conlatu abiit. Pacis Antiocho datae hae leges fuerunt: ut Europa abG tineret, Asi q. omni quae cis Tauru est, decederet: pro . impensis in bellu factis Y v millia talentoru Euboic ru darct: mille talentum per III annos penderet: E meni C C C C talenta redderet Cu Asianis autem ita pactu: ut cis Tauru monte quae intra regni Antiochi fines

406쪽

suissent, Eumeni attribuerentur, praeter Lyciam Ca- Arianaque usque ad Maeandrum amnem, ea Rhodiorum essent: ceterae omnes ciuitates quae A ttali stipendi

riae fuissent , eaedem Eumeni vectigal penderent: quae vectigales Antiochi fuissent, eae liberae atque immunes essent. Eumeni Phrygia utraque & Mysia restituta. De eadem victoria Appianus in Syriaca Flor , Eutropitis,

di scriptor libri De viris illustribus. autem Fabius

Labeo praetor hoc anno classem irritus , ne otiosam prouinciam habuisse videri posset, optimum iudicauit in Cretam insutiun traiicere. Cydoniatae bellum aduer- usus Gortynios & Gnosos gerebant: & captiuoru R

manorii atque Italici generis magnus numerus in se uitute esse per totam insulam dicebatur. Classe autem

Epheso profectus quum primum Cretae litus attigit,

nuntios circa ciuitates milit, ut armis abstinerent c

ytiuosque reducerent. nihil magnopere ea Cretenses moueriant. Captiuos praeter Gortynios nulli reddiderunt. Valerius Antias ad quatuor millia captiuorum, qui belli minas timuerunt , ex tota insula reddita scripsit, eamq; caussam Fabio quu rem nullam altra geN Vsisset, ria talis triumphi impetradi ab senatu fuisse .Haec Lioiias lib. 37 extremo. at lib. 38 in oratione Cn.Μan- Iii haec verba sunt, Vos tribunos plebei nuper virosiortes ac strenuos impedientes abii Labeonis triumphum auctoritate vestra deterruistis. tri uphaui' quem nori bellum iniustum gessisse, sed hostem omnino non vidis e inimici iactabant Hic idem Mabius ex cons latu sequenti Capitolino descriptus eri.

masseratore. D. L. AEmilius Paullus ulteriorem Hispaniam in prael ra sisxtatus est Nasica & Glabrione cos. Postero autem

oram prorogato imperio haud satis prospere rem ge sit. 6quidem sic scribit Liuius,desolici triumphi minuit Ixri iam nuntius ex Hispania tristis , aduersa pugna in Vascetanis ductu L. AEmilii Paulli proconsulis apud QPPidiam Lyconem cum Lusitanis, sex millia de exercitu Romano cecidisse, ceteros pauentes intra vallum

407쪽

A compultas aegre castra defendisse,& ad modum fligi

tium magnis itineribus in agrum pacatu reductos. Postero autem hoc anno rem melius ab eodem gesta ita tradit, In Hispania ulteriore, prius aliquanto quam L. Baebius succestar veniret, L. Emilius Paullus, qui pos ea regem Persen magna gloria vicit, quit priore anno haud prosperε rem gessistet, tumultuario exercitu collecto, signis collatis cum Lusitanis pugnauit. fusi sugatique sunt hostes. caesa decem & octo millia arm

torum,tria millia C C C capti,& castra expugnata. Ut v tarchus autem Paullum bis acie conflixisse cum hostiabus ait, ac x x x millia caecidisse. neuter tamen eorum eum triumphasse adscribit. quum tamen eius triumphi meminerit Velleius, quu inquit, L. Paullum iam tum quum aduersus Perseum cos. ii missus est,praetorem ac consulem triumphasse,& lapis antiquissimus, in quo L. Paullum ter triumphasse:&nummus argeteus Per uetustus, in quo tria trophaea cu his literis sunt impres se, L. PAVLL. TER. Quoniam autem hunc triumum Capitolinorum triumphorum auctores omis runt, quippe qui Persicum eius triumphum secundum, non tertium, ut suit faciendum, notarum, ne in fastis mihi quidem inscribendum putaui.

DE COS. AN. DLXVI.

Deinceps consules insequuti M. Valerius Messalla, C. Livius Salin. ator. auctor Liuius, Cassiodorus, & cui Siculis tabulis Capitolinae. Messalla praetura gessit armno DLx, Salinator Dixit. C.Salin. atorem Catonis a qualem vocat Cicero in Catone. Messallae Ligures,

o linatori Gallia obtigit. nihil ab iis memorabile gestum. Iuluio in AEtolia, Manlio in Asia prorogatu imperium

est. Manlius foedus cum Antiocho scripsit, cuius ant Ememinimus, atque per Macedonia in Thessaliam exercitum traduxit.inde per Epirum Apollonia quum peruenisset, nondii adeo hiberno contempto mari,Vtir secere auderet, Apolloniae hibernauit. Liuius.

DE COS. AN. DLXVI. Consules inde M. AEmilius Lepidus, C. Flaminius. Testes sunt Liuius,Cassiodor',Zonaras, Strabo Itb- ,

408쪽

Siculae &Capitolinae tabui . Horii meminit Valerius Alibri, tuum ait, M. AEmilio Lepido, C. Flaminio comsulibus, L. Μinucium, & L. Manlium Carthaginiensium legatis, quia manus his intulerat, per seciales deindendos curauerunt, idem scribit Liuius .Hic est M.L pidus,qui bis consul & censer, & sexies princeps sen tus suit,cuius meminit Cicero de prouinciis.praetor fuerat anno DLx II, Flaminius collega eius, anno DLx.

Vtrique Ligures prouincia decreti. Hoc anno P. Sciapioni a Petilliis tribunis pl. de capta ab Antiocho rege ob pacem dandam pecunia dies dicta est. quo quum in BCapitolium diis gratulatum e rostris secessisset, cociornem a tribunis 1 .primum auertit, deinde die longi re producta in Liternu concessit, ne ad caussam dice

dam adesset. citatus absens morbum excusauit, ac rure mortuus est. Tu rogatio lata de pecunia capta,ablata, coacta ab Antiocho rege,quae in publicum relata non esset. eaque de re L. Scipio Publii frater postulatus d mnatus est. Haec Liuius, qui tamen de anno inter a males non conuenire ait. Consules quietam prouinciam nacti, vias Emiliam & Flaminiam strauerunt. Liuius, CStrabo. De triumphu M. Nolitur pro eos de AEtota , . Mani j son pro ι

M. Fulvius Nobilior consul, qui aduersiis Molos ut dixi missus proeliis frequentibus victos, & in Ambraciam oppidum coactos in deditionem accepit, ac serpente latius bello Cephalleniam etiam subegit,R

mam hoc anno reuersus triumphum postulauit. atque eum contra M. Aburii tribuni pl. intercessionem im-l'etrauit. Triumphauit pro cos. a.d. x. Ian. de . t eis S de Cephallenia Lepido Flaminidque consulibus, auctore Liuio,vel ut ait Eutropius Albino & Philippo. Eiusdem victoriae mentio fit apud eum qui scripsit de viris illustribus. De hoc consule sic Cicero in priam a Tusculana, Cato obiecit ut probrum Marco N biliori , quδd is in prouinciam poetas duxisset. duxerat autem consul ille in AEtoliam cut scimus Ennium.

409쪽

;- CAR. SIG. COMMENT.ι Et Plinius lib as, Zeuxis fecit figulina opera, quae mla

in Ambracia relicta stim,quii inde Musis Fulvius Nobilior transferret. At vero Cn. Manlius Vulso considia ordinandam Scipionis Asiatici prouinciam, & dus eum Antiocho iuribendum missatis Pisidas, Gali . maecos, Tolistobogios, Techtasagas & Trocmos , qui

Brenno duce in Asiam transierant, quit soli citra Ta rum montem non parerent, quδd auxilia Antiocho regi praestitisse dicerentur ut dixi) adortus, bello itae S.

- Caut ivssu populi suscepto, in potestatem adduxit. It v que Romam reuersus,ac clade a Thracibus, per quos

exercitum traduxerat,accepta, extremo hoc anno a. d.

xxx. Non. Μart.de Gallis qui Asiam incolunt, trium- libavit, contradicentibus x legatis, ex quorum consisto foedus cum Antiocho scripierat, quod iniussu sen tus bellum gessisset. Haec Liuius & Rusus. Florus autem ita, An fuist et cupidus triumphi blanlius, an Galia Ios Asiaticos inuisos simulauerit,dubium. certe nega tus est victori triumphus, quia caussam belli non approbauit senatus. De triumpho eiusdem sic Plinius lib. 3 , V Cn. Manlius Asia deuicta triumphum duxit anno DL- 'ir. Hic idem Manlius luxuriam Asiaticam Romam in triumpho duxisse a Liuio & Plinio traditur. Hoc besto leges quaedam regulis Gallorum quibus pacem cum Eumene rege seruarent, dictae. iisque ut agrorum se rum finibus se continerent, denuntiatum. Livius.

DE COS. AN. DLXVII Sp. Postumium Albinum, Muarcium Philippum

eonsules inuenio in hunc annum apud Liuium, CanP siodorum, Eutropium & tabulas Capitolinas: Albinu& Philippum apud Siculas. Horum meminit Valerius lib. 6 cap. 3. Et Plin. lib. cap. io, Populus inquit I manus stipem spargere coepit Sp. Postumio, Marcio cos. Tanta abundantia pecuniae erat ut eam conferret L. Scipioni,ex qua is ludos fecit. Postumius anno sextiri fuit praetor, Μ arcius anno DLxv. Consul bus ambobus quaestio de clandestinis coniurationib',

quae in s.cris Bacchanalibus fiebant,decreta.dique e

410쪽

IN IAST. ET TRI. ROM. Drrem sociis supplicio sumpto in Ligures prosecti sivit.

Livius.

DE COS. AN. DLXVIII.

Hic annus consules habuit Ap. Claudium Pulatim, M. Sempronium Tuditanum. auctor Liuius, Cassi dorus & tabulae Capit. Pulchrum & Tuditanum in Siaculis inuenio. Tuditanus anno D L T I I II praetu ram gessit, Pulcher anno v x x v I. Vterque in Liguribus rem gessit. De oua, ione L. MAH, Aetani pras . ex His mis ei more. I, L. Manlius Acidinus praetor an. DI. xv Hispaniam citeriorem sortitus rem bene gcssit. Hic hoc anno ex Hispania reuersus est. Cui pollulanti ab senatu in arile Bellonae triumphum, remita gestarum magnitudo imretrabilem faciebat: exemplum obstabat,qubd ita co- Paratum more maiorum erat, nequis qui exercitum non deportasset, triumpharet, nisi perdomitam pacatimque prouinciam tradidisset successbri. Medius t men honos Manlio habitus, ut ovans urbem iniret. Livius. Hic ex siqvcnti consulatu Capitolino descri- CPius est.

DE COS. AN. DLXIX.

P. Claudius Pulalicti L. Porcius Licinus consules sequuti sunt in hunc annum. testes Liuius, Cassiodor Capitolinae tabulae. Pulcher & Licinus est in tabulis Suculis. Pul her praetor fuit anno DL xv, Licinus anno v xx. P. Claudius Ap. Claudii consulis frater est auctore Livio Consulibus Ligures, quia nusquam alibi bellum erat, decreti. Livius.

Decenseribus, Oli siro x LIM D. A M. Porcius Cato cum L. Valerio Flacco censor in hunc annum editur a Liuio, Plutarcho & Capitolinis tabulis. Horum meminit etiam Valerius lib. 2 cap. ,ει lib. cap. . & Cicero in Bruto, quum ait, Plautus P. Claudio, L. Porcio cos. viginti annis post M. C thuum & P. Tuditanum consules mortuus est Cat ne censore. Et in Catone, Scipio maior anno ante C in m censorem mortuus est, quu nouem antὶ anni

SEARCH

MENU NAVIGATION