Varii historiæRomanae scriptores, partim Græci, partim Latini, in vnum velut corpus redacti, de rebus gestis ab vrbe condita, vsque ad imperii Constantinopolin translati tempora. Nomina eorum quos habes hic autorum, proximè sequentes paginæ te docebu

발행: 1568년

분량: 1014페이지

출처: archive.org

분류: 로마

541쪽

Qui de bello Thracico scribunt, ii seis a C. Catone eonsae illud exordiuntur.quanquam bellum in Thracia multo ante gestum esse declarat res bene cum scordiscisa Μή osconio praetore viginti ante annis gesta. Puto autem eos iccirco a Catone initium belli narram di ducere,qubd antea res a praetoribus gesta sit,hic a tem primus consill eb missus sit:ut ante excitatu, nunc demum grauius factum fuisse videatur. Missum tament cum eo praetorem T. Didium reor,ut quondam etiam abius cos. & C. Laelius praetor in Hispaniam a uersus Viriatum missi sunt: ex his autem consilem Catonem male pugnasse,praetorem prosperE. De Catone

sc scriptum est apud Eutropium, C. Cato consili bellum Scordiscis intulit, ignominiosique pugnauit. Et

in Epitoma Lxi Ir, C. Porcius cos. in Thracia malὸ aduersus Scordiscos pugnauir. Et apud Velleium lib.α, Cato conse consularis M. Catonis nepos, Africani sororis filius,repetundarum ex Macedonia damnatus est, C quum lis eius irii aestimaretur. Idem Cicero in Vesrem. De Didio sc Florus, Non susus modo a Scordia

sis aut fugatus, sed simile prodigio ) omnino totus

interceptus exercitus quem duxerat Cato. Didius v gos & libera populatione diffusos intra suam repulit' Thraciam. Et Rufiis,Didius vagates Thracas repres.st. Eundem ex Macedonia triumphasse auctor est Cimcero in Pisonem. Quin tu me vides inquit qui ex qua prouincia T. Flamininus, L.Paullus, ct Metellus, T. Didius,innum erabiles alii leui cupiditate commoti tria D umpharunt, ex ea sc rediit ut ad portam Esquilinam,

Macedonicam lauream conculcarim. Praeterea quum

idem T.Didius iterum triumphauerit auctoribus lapiadibus Capitolinis anno D cxx, facit E intelligi potest, eum hoc tempore primum triumphasse. Quanquams Didius hoc anno praetor in Macedoniam prosectus est, eum potius sequenti anno triumphasse pro pr. ρο- to sed fortasse ut saepe alias)vaticinamur. Qui certi ra habet, ea sequitur, per me lacet.

542쪽

DE COS. AN. DCXL. A

c. Caecilium,Cn.Papirium consules subdit Cassiodorus & Ob uens: Metellum & Carbonem fasti siculi: C.Caecilium Μetellum & Cn. Carbonem Eutropius. De his cos doquitur Plinius lib. 2, quum ait, Lumen de coelo noctu visum est C. Caecilio, Cn. Papirio

eos. Eosdem anno DCx L ab v. C. consulatum ges si se tradit Tacitus De moribus Germanorum. C.Μe

lus est quartus C. Metelli Macedonici filius , quem

moriens praetorium & candidatum cosulatus reliquit, ut supra diximus. quem cognomen ex contumelia tra- Bxisse auctor est Cicero De orat. lib.2. cognome autem suit Caprarius,ut ait Plutarchus De fortuna Roman rum. Carbonem C. Carbonis filium esse reor , eius qui VII ante annis consul filii, patrem Cn. Carbonis consulis anno DCLxix. Metello Macedonia, Carboni Illyricum euenerunt. De triumpho M. Metiali pro eos. de Sar--,C. Metei Caprari eos. ex

Macedo τι .

Triumphasse autem M. Metellum pro cos. hoc an- Cno de Sardis, C. Metellum cos. fratrem eius ex Macedonia scriptum est apud Eutropium ita,C Caecilio M tello & Cn. Carbone cos. duo Metelli statres triumpharunt, alter ex Sardinia, alter ex Thracia. Et apud Rusum, Sardiniam & Corsicam Metellus vicit, trium haurique de Sardis,qui rebellauere saepe. Iuncta administratio harum insularum fia erat, poli si os praei res habuit. Vnde etiam scripsit Velleius, Circa eadem tempora ir Metelli fratres uno die triumpharunt. Ex quo apparet Catoni Metellum in Thracia successisse. Dcuius tamen Μetelli non meminerunt ii qui de bello Thracico tradiderunt. De beati cimbrico. Iisdem consulibus Cimbros arma mouisse scriptum reliquit Tacitus De moribus Germanorum. Citnbr rum inquit arma primum audita sunt an . DCXL C cilio Metello & Papirio Carbone cos. Et obsequens, C Caecilio, Cn. Papirio cos. Cimbri Teutoniq; Alpes Eta.

543쪽

3 CAR. SIG. COMMENT.

Α transgressi sordam fragi in Romanorum sociorumque fecerunt. Eutropius tum Romae nuntiatu his cos. tradi Cimbros e Gallia in Italiam venisse. Cur aute m ucrint, caussam asscrt Ilorus, quod ab extremis Galliae profligi,quum terras corum inundas et oceanus , n .uas si des toto terrarum Orbe quarercnt. Hi vero quod finibus suis inunqua cxissem, & qVbd longinquis e re gionibus prosciscerciatur, unde venirent aut quinam esciit, ignorabatur. Romani autem eos G crmanos ciust ex iis qui ad Septentrionalem occanunt incolui, ar-B bitrabatur,quod Germanorum lingua praedones Cimbri appellarentur diaec Plutarchus in Mario. Quum autem in Illyricum veni sunt, Cn. Carbo cos. cui ca prouincia obtigera Lab iis fusus acie ac victus cst.Siquidem. in Epitoma Lx III ita scriptum est,Cimbri gcias vaga populabundi in Illyricum veneriit. ab iis Papirius Carbo cos. cum exercitu susus est. Et apud Strabone, Cn. Carbo ad Nortiam opsidum collatis cum Cimbris signis nihil profecit. Velleius etiam scribit c flos. am immanem vim Germanarum sciatium , quibus Cin. bris C ac d cutonis non in erat, c arbonem cos. sudine fugasseque S exercitu exuisse. De codcm Carbone victo auctor est etiam Tacitus S Vcgetius. Carbone autem superato quicuisse usque ad Silanum cos. Cinabri

videntur.

DE OS. AN. DCXLI.

M. Liuium Drusuim, L. Pisoncm consulem in hunc annum comm cmorat Co sic dolus : Diulum 5 Pis nem fasti Siculi: L. Piso consiliaris occisiis postea csta Tigurinis L .Casio conli lc, auctore Oroso, auus L. D Piscitis soccri C. Caesaris, ut ipse Caesar scribit lib. I De bello Gallico fili iis L. P:solus Caesonini cos. an. DCV. M.Drusus, C. D ruit filius dicitur a ciccrone in Bruto, eius qui consili fuit anno DCVI.

M- Drusum in J hr. acia bi oles crepugna se post DN, dium inuenio apud Ilorun ,qui ita scribit,Didius Scor, discos vagantcs intra scani res ulit I hraciam. Driistis ulterius eg ,& vetbit trahsire Danubium. Et a pud Ru-

544쪽

lam, Thraces M. Drusus intra fines proprios cotinuit. Λ i Et in Epitoma Lxiii, Liuius Drusus cos. aduersus scordiscos gentem a Gallis oriundam in Thracia feli- citer pugnauit, magnumque honorem tulit. Puto au- tem hunc etiam sequenti anno rem in Thracia gestis. i se qubd consulum eius anni alter Numidiam, alter ita- liam sortitus sit. Drusem autem triumphasse inde ap- paret qu5d Suetonius tres Liuiae gentis triumphos edit. quorum priores a S.ilinatore acti sunt, tertius hic a Drusis,

DE COS. AN. DCXLII. U. Consules edit in hunc annu Cassiodorus P. Scipionem, L. C. alpurnium Bestiarn: fasti Siculi Nasicam &Bestiam: Obsequens P. Scipionem, L. Calpurnium: Salustius, Eutropius & Orosius P. Scipionem Nasicam R, L. Calpurnium Bestiam. P. Nasicae Scipionis & L. Bel stiae consulum meminit etiam Valerius lib. I cap.6. Cicero autem P. Scipione P.Scipionis Serapionis filium, L. Bestiae collegam in consulatu mortuum esse tradit in Bruto. Idem pro Plancio P. N asicam repulsam in aedilitate passum consulem esse factum scribit. Bestiae e- Ci tiam mentio est in fragmento Capitolino. P. Nasicae Italia, L. Bestiae Numidia prouinciae obtigerunt. Salustius auctor. De bem Imrrthim. Salustius ac ceteri qui belli Iugurthini initia literisit prodiderunt,tiis consulibus bellum contra Iugurtham, iusceptum tradunt lugurtha auum Masanisam, patrem: Micipsim Numidiae reges per adoptionem adeptus, , gitatus regni cupiditate, primum Hiempsalem fratrem i per insidias necarat,deinde in Adherbalem alterum se Dis conuerterat. Quum Adherbal Romam de Iugurtha at questum profugisset, Iugurtha eo missa ingenti pecunia facile senatum in suam sententiam traxit. Mistas deinde a senatu legatos, qui regnum inter illum AdherbalEmque diuiderent, similiter aggressus, corrupito pecunia, Quum autem Adherbal bello ab eo petitus, , S in oppido Cirta obsessus contra denuntiationem F senatus occisus esset, Iugurthae bellum indictum est.

545쪽

Λ Primus in Numidiam cum exercitu missus est L. Caupumius Bcstia, qui capius reos cunia , paccm cum eo fl. igitiosam fecit, quaeati natu 'Mygrobata est. Haec Salustius latissime. Florus, Orcsus, Eutropius, alii

breuiores. . De citeriore relectante.

Post aliquot tempora quam Hispania a Scipione pa eata fuit, nouae ibi defcctionum causae extiterunt. ad ebsque motus reprimendos missus est Calpurnius Pisse,atque in Pisonis locum Ser. Galba. Cimbris autems in Galliam irrumpentibus, ac struis Siciliam iteria bello vexantibus, legati Roma eo missi sunt, qui honestioribus quibus potucrunt, conditionibus Hispanienses itumulius composucrum. Haec Appianus in Hispaniensi scribit historia. Quae hanc mihi vidciatur habcre scri- ltentiam , ut quoniam bicnnio post Cimbri redierunt, lac tertio phil anno Ser. Galba consulatum iniuit, idem lGalba anno ante quam Cimbri recederent, Iispaniam praetor obtinuerit,ante Galbam autem Calpurnius Pi so hoc anno. de qLo Pisone nescio an forte intelligat C Cicero in Verrem, quum scribit, Suni ucstram iudices quam multi, qui L Piscium cognouerunt,huius L .Pisonis qui praetor fuit,patrem. Is quum essct in Hispania praetor qua in prouincia occisus ess) nescio quo pacto dum armis excrcctur, annulus aureus quem habebat, fractus cst & dim:nutus,&c. Eundem aut m filium scribit suis e L. Pisonis I rugi, qui trib.pl. primus derepetu dis ligem tulit.

DE COS. AN. DCXLIII

Sp. Postvivium, M. Minucium cos. Cassiodorus segD perit: Albinum & Rusum Lui Siculi: Sp. Albinum, Q

Minucium Rufum Salustius. M. Minucii meminit et irin V cilcitis, S Epitoma L x v. Alier autem est ex duobus fratribus, de quibus mentio fit in tabula quadam vetere de Genuensum finibus. ita, M. M a

546쪽

F. Cos. Infrao mento Capitolino est etiam men Aetio Albini. Minucio Macedonia , Postumio Numidia rubtigit. De rege eum Iogurtha, ct triumpho M.

Minutas pro cos. de Thraobira. Hoc annoso. Postumius cos. cui Numidia obii nerat, post Bestiam aduersus Iugurtham missus pecunia ut creditur a rege corruptus,bellum traxit quoad Romam comitiorum caussa rediit. A .Postumius irater eius legatus, quem pro pr. castris consul praesecerat,

proelio aduersus Iugurtham infeliciter gesto pace quo-etBl que turpem fecit, quam seruanda non esse senatus cenruit. alictor Salustius & alii. At verὁ Μ. Minucius, qui Macedoniam sortitus erat, rem cum Thracibus non

modδ in consulatu, sed etiam pro consule bene gessit. Hoc annalium qui extant, verba docent. Frontinus libro secundo, Minucius Rusus imp . quum a Scordiscis

Dacisque premeretur,quibus impar erat numero, praemisit fratrem & paucos equites una cita aeneatorious, praecepitque ut quum viaisset contractum proelium, subitus ex diuerso se ostenderet,iuberctque aeneatores Cconcinere.Sonantibus montium iugis species instentis

multitudinis ossuta est hostibus , qua perterriti dedere. terea. Et Eutropius, A Minucio Ruso in Macedonia Seordisci & Triballi victi Florus autem post Drus vi--etoria, Minucius Scordiscos toto vastauit Ebro, mutatis quidem amissis, dum per perfidum glacie flumen equitatur. Et Sextus,Minucius Thracas in .Ebri flumi- 'nis glacie vastavis In Epitoma autem post Silani cos.

mentionem, M. Μinucius pro cos .contra Thracas fe- uiciter pugnauit. Porro autem triumphasse eum his tra- D dit verbis Velleius, Per eadem tempora clarus. eius

Minucii qui porticus quae hodi Eque celebres sunt, molitus est, ex Scordiscis triumphus fuit. Quievisse autem Thracas his victoriis fractos per multos post

annos opinor.

DE COS. AN. DCXLIIII. Consules subsequutos tradit Cassiodorus Q Fetellum di M. Silanum: sati Siculi Metellum & Silanum;

547쪽

A QSaecilium Metellum Numidicum,M. Iuni uni Silonum Paedianus & Eutropius . Eorum etiam meminis Cicero in Bruto. etellus Numidicus, inquit, & ius collega M . Silanus dicebant de rep. quod esctet illis viris & consulari dignitate satis. Metellus a Numidia victa Numidicus dieius auctore Velleio. Hunc Q etellum i F.vocat Cicero in epistola ad Lentulum , in Sextiana S Corneliana. Fuit autem L. Metelli Calui Gilius. In fragmento Cap. est etiam SILANI mentio. De censeribus. λS Quinquennale annorum interuallum postulabat 'tin annum priorem censores coniicerentur: veram quia fragmenta consulum Capitolinorum nullos eo anno interponi censores patiuntur, credendum es eo annocensores nullos in ciuitate fuisse.Hoc autem anno quin

fuerint, nemo dubitare potest qui iisdem fragmentis

fidem habeat. neque enim literae illae IN MAG. M. E. - ad quem, praeterquam ad censorem mortuum referani tur, inuenio. Fuisse autem hos M. AEmilium Scaurum,& Μ. Liuium Drusum opinor: primum,qubd uterque C consularis est, deinde quod Plutarchus in quaestionibus scribit, hos in censura collegas fuisse:quumque Drusus in magistratu mortuus emc Scaurum abdicaturum nosuisse nisi tribunorii iussu in carcerem ductus esset: M. certὸ Scaurum censorem EEmiliam viam strauisse,pontem .Emilium fecisse,scriptum inuenio in libro De viaris illustribus.' De regesaeum tamL M. Consulem nullum inuenio post Cn. Carbonem ad hunc usque annum Galliam prouincia sortitum. Nam D Drusias & Rufus Macedoniam, Nasica Italiam, Bestia atque Albinus Numidiam obtinuerunt.Omnes autem annales post Carbonem consulem Silanum cum Cimbris decertasse produnt. Si autem quaerimus quid Cim- . bri victo Carbone gesserinn, profectb eos arma adue sus Gallos eos qui imperio populi Ro. subiecti non erant, atque inde aduersus Hispanos transtulisse reperiemus. de Gallis auctorent habemus Caesare, apud quem Critognatus Aruernus lib. ita loquitur , Mei consilii

548쪽

IN FAST. ET TRI..ROM, est facere quod nostri maiores nequaquam pari bello ACimbrorum Teutonumque fecerunt. qui in oppida compulit ac simili inopia subacti , eorum corporibus

qui aetate inutiles ad bellum videbantur, vitam tolerauerunt,neque se hostibus tradiderunt. cuius rei exemplum si non haberemus, tame libertatis cauisa institui & posteris prodi pulcherrimum iudicarem . nam quid illi simile bello fuit)depopulata Gallia, magnaque illata calamitate Cimbri aliquando sinibus noliris excelse

runt, atque alias terras petierunt:iura, leges, agros , li- bertatem nobis reliquerunt . De Gallis & Hil panis, a B quibus expulitCimbri hoc anno in Italia remigrarunt,

testis est Florus, quu ait, Cimbri exclusi ex Gallia & Hi

pania, quum in Italiam remigrarent, miserunt legatos uri castra Silani, inde ad senatum , petentes ut populus R. aliquid sibi terrae daret quasi stipedium: caeterum,ut veller,manibus atque arm s seis uteretur. repulsi quod precibus nequiuerant, armis petere constituum: sed prinuim impetum barbarorum Silanus ferre non potuit. Et Epitoma,M. Iunius Silanus cos. aduersum Cimbros infeliciter pugnauit. Legatis Cimbrorum sedem & Ggros in quibus considerent. postulantibus, senatus negauit. De Silano item victo sic Paedianus in Cornelia nam, in Caecilius Metellus Numidicus, & M. Iunius Silinus cosules suerunt bello Cimbrico, quod diu pra i Esimul& infeliciter gestum est, atque ipse quoque

Iur Iunius male aduersus Cimbros rem genit, ac plures leges quae per eos annos, quibus haec gerebantur, ropulo latae erant,abrogauit. Item, M. Iunius Silanus quinquennio ante cosul fuit quam Domitius tribunus pl.atque ipse quoque aduersus Cimbros male rem gese 'D sit.quam ob caussam Domitius eum apud populum ac cusauit,criminatusque est, bellum cum Cimoris inius.

si populi gessisse, idque principium suisse calamitatuni quas eo bello populus accepisset: sed plenissime Silanus

absblutus est. Quum autem haec ita habeant, miror Eutropium ita scribere, A M. Iunio Silano collega e-telli Cimbri in Gallia victi.

549쪽

A De re gessi cum Iugurthis, O triumpho Me An Numidici pro cos. χCaecilium Metellum consulem , cui prouincia Nutvidia obuenerat, exercitu ad pristinam disciplinam redacto, duobus proeliis Iugurtham fudisse , Thalam oppidum diripuisse uniuersam Numidiam vastasse , ac regem ipsam per Mauros ac Gaetuliam fugientem insequutum, prorogato in alterum annum imperio,te tio anno Romam in conselatu Marii rediisse tradit la-B tissime Salustius &alii breuius. Triumphi eius sic me minit Velleius lib.1, Marius legatus Metelli crimina do Metelli lentitudinem, effecit ut quum commeatu petito Romam venisset, consul crearetur, bellique pene patrati a Metello, qui bis Iugurtham acie fuderat, semina sibi committeretur. Metelli tame & triumphus fuit clarissimus,& meritum virtuti cognomen Num dicum inditum. In libro etiam De viris illustribus est, s Metellum de rege Iugurtha triumphasse Eutropius item duos triumphos de Iugurtha actos scribit, unum C a Metello, alterum a Mario. Gellius denique orationis meminit Q etelli Numidici, quam habuit de triumpho suo,lib. 12 cap. 9.

DE COS. AN. DCXLV.

Ser. Galbam, M. Scaurum prodit in hunc annum consules Cassiodorus & Obsequens: Sulpiciu & Sca r fasti siculi: Ser. Galbam consularem fuisse Mario vi consule scribit pro Rabirio Cicero. Filium esse Ser.

Galbae arbitror, consulis an. DCix. M. Scauri co

sulis meminit Velleius & Tacitus. Hic est M. Aurelius Scaurus qui pbst legatus a Cimbris est interfectus, uti est in Epitoma xxvii. Cicero in Bruto, postquam loquutus est de Numidico & Silano collegis, M. Aur .lius Scaurus inquit non saepe dicebat, sed pollia.

Scaurum autem suffectum svisse in locum alterius qui antequam iniret damnatus sit,undicant si recte ea in terpretamur Capitolina fragmenta. Eidem Gallia obtigit. Deeenseribus Ol a Lx III.

Ex Capitolinis fragmentis satis perspicue intelligi

550쪽

potest,lustrum x xt ii factum es e his consulibus. a Aquibus autem cenὶribus,parum compertum est. nos autem quinam ess e potuerint,coniecturam sequuti, aperiamus. hos ergo Q aabium Maximum Allobrogicum, C. Licinium Getam esse ducimus. consulares enim quaerimus. Q utem Fabius in censura Fabianum fornicem construxisse a Paediano traditur, his verbis, Fornix Fabianus arcus est iuxta regiam in Sacra via arabio censore constructus, qui a deuictis Allobrogiae Allobrox cognominatus est. ibiq, statua eius propte ea posita est. De C. Geta sic Cicero pro Cluen .Ponam Aillud unum, C: Getam quit a L. Metello & Cn. Domiatio censeribus ex senatu eiectus esi et, censorem ipsum postea esse factum. idem scribit Valerius. Neque veronis hoc lustro censbr esse potuit, quod aliorum lustrorum certa censorii nomina habeamus. Vtriusque me minit Frontinus De aquaeductibus. quanquam non s- ne labe vulgatorum libroru, in quibus est, C. Licinius Cesela & M. Fabius. Vide etiam ne hoc lustro M. Scaurus iterum princeps senatus lectus sit. nam in seditione Norbani anno DCLviii, M. Emilium Scauru prim Ccipem senatus & ciuitatis lapide percussum tradit cicero i lib. De oratore. De rege cumGmbru.M. Scaurus cos. in locum Silani missus in Galliam videtur,atque tertiam cladem a Cimbris accepisse, ex eo quod scribit Tacit. in lib. De moribus German. Cimbri Carbone & Cassio & Scauro Aurelio & Seruilio Caepione, M. quoque Manilio susis, quinque simul consulares exercitus populo R. abstuleriit. Et Velleius, Cimbri Caepionem Maniliumque consiles,& ante Car Dbonem Silanumque, fuderunt sugaruntque in G. allus,

& exuerunt exercitu,Scaurumque Aurelium consulem& alios celeberrimi nominis viros trucidarunt. Quin ianus item declamatione tertia Scaurum exercitum

amisisse scribit. triumpho 'On 'o' e bem

Lusit rauco.

Bellum hoc tempore in xlteriore Hispania redint

SEARCH

MENU NAVIGATION