Varii historiæRomanae scriptores, partim Græci, partim Latini, in vnum velut corpus redacti, de rebus gestis ab vrbe condita, vsque ad imperii Constantinopolin translati tempora. Nomina eorum quos habes hic autorum, proximè sequentes paginæ te docebu

발행: 1568년

분량: 1014페이지

출처: archive.org

분류: 로마

621쪽

M CAR. SIG. COMMENT.

quia Seruilio Isaurico mereret in Cilicia , Sulla: niorie comperta, simul spe nouae dissensionis quae per M. Lepidum mouebatur, Romam properὸ rediisse scribit. Quinquennio autem eum exercitui, id est prouinciae praefuisse docet Cic in frumentaria. Quid quoque horum annorum ab eo gestum sit,nemo tradit, neque ex

historicorum verbis elici potest. Quae autem gesserit summatim omnes, hoc modo, Orosius: P. Servilius ex consulatu Ciliciam & Pamphyliam crudelissime ado tus, dum subdere studet,pene deleuit Lyciam, & vr . bes eius obsessas oppressasque coepit. praeterea Olympum montem peruagatus Phaselim euertit, Corycum diruit, Tauri montis latera in Ciliciam vergemia pe scrutiariis,Isauros bello fractos in deditionem redegit, primusque Romanorum per Taurum duxit exercitum,aclimitem itineris secit. triennio emenso quo bellum gestum est, Isaurici nomen assumpsit. Eadem ferEetiam Eutrorius. Epitoniae, Res a P.Seruilio procos. adiicrsiis Cilicas gestas continet.Item, P. Servilius procos .in Cilicia Icturos domuit,&aliquot urbes pirat rum expugnauit. Idem Strabo libri & Cicero in Verrem, Phaselis illa quam cepit P. Servilius, non fuerat urbs antὰ Cilicum atque praedonum Lycii illam Graeci homines incolebant, sed quod erat eiusmodi loco, atque ita proiecta in altum, ut & exeuntes E Cicilia praedones saepe ad eam necessarie deuenirent, & quum ex

hisce se locis reciperent, eodem deferrentur, asciuertit

sibi illud oppidum piratae primo commercio, deinde etiam societate . Hac victoria Ciliciae pars adiuncta est populi Rom.imperio. nam post Mithridatico bςllo i ta fere a Pompeio in potestatem redacta est, vi scribit Appi mus in principio Mithridaticae. Itaque Marcellinus lib. 1 sic loquitur, Cilicia & Isauria prouinciae bello quondam piratico cateruis mixtae praedonum a Ser.

vilio pro conssile missae sub iugum, factae sunt vectigales.Et Iustinus lib. i , Creta Ciliciaque piratico bello

perdomitae in formam prouinciae rediguntur. Et Iornades, Seruilius pro consul bello piratico obtinuit Pamphyliam,Ciliciam , Pisidiamque deuicit, fecitque pro

uincias.

622쪽

IN FAST. ET TRI. ROM. sor

vincias. Et R'su'Pamphyliam, Phrygiam P. Servilius Aad bellum piratarum missus obtinuit. Haec de re gesta. triumphi autem eius haec adhuc testimonia extant. Rusus Cilices & Isauros , qui se piratis & praedonibus iu-xerant, Seruilius procos. ad praedonum bellum missus subegit,& viam per Taurum montem primus instituit, G de Cilicibus S Isauris triumphauit, atque Isauricus cognominatus cst . Paedianus in Verrinas, P. Servilius bellum in Cilicia gessit, deque ea trium phauit, captis Coryco,Olympo, Phaselide, tribus magnis eius terrae urbibus.Et Cicero ipse, P.Seruilius quae signa atque or Bnamenta ex urbe hostium & virtute capta, belli lege atque imperatorio iure sustulit, ea populo Ro, appo tauit, per triumphum vexit. Item, Vnus plures praed

. num duces vivos cepit P.Seruilius quam omnes antea.

quacunque iter fecit, hoc iucundissimum spectaculum omnibus vinctorum captorumque hostium praebebat. itaque ipse triumphus omnium triumphorum gratissimus populo Ro fuit, atque iucundisimus. Et Valerius

. lib.8,P. Servilius consularis, censerius,triumphalis, maiorum suorum titulis Isaurici cognomen adiecit. Et CClaudianus in primo in Eutropium, curru Seriatius egit Uisuros. In hunc autem annum triumphum eius conieci primum, quod Cicero in s umentaria inqui P.Seruilium quinquennium exercitui praefuisse , deinde quod L O auius prioris anni consul Ciliciam sortitus est, ut hoc anno Seruilio decedenti su cederet. mortuo autem in prouincia Octauio L. Lucullus cos. eam obtinuit. . De re geHis cum Sertoris.

Plutarchus Pompeium quum incommode hiberna. Dret, inopia adactum scribit ut ad senatum scriberet, ac stipendium,vestes ac frumenta posceret, alioquin futurum ut omisis periculosissimo bello in Italiam exercitu traiiceret, extat adhuc Pompeii, qua haec petit, epi- stola, tanquam ex naufragio quodam historiarum Sa- lustii erepta) L. autem Lucullum consulem timentem ne si Pompeius exercitum in Italiam transportaret, belluna Mithridaticum , quod ipse sibi mandari cupiebat,

623쪽

3M CAR. SIG. COMMENT.

A a populo obtineret, summa cum cura omnia quae postulabant, ei mittenda censuisse.Appianus Metellum αPompeium magno conatu urbes Sertorio amicas inuasisse,ac multas expugnasse tradit . In Epitoma post L. Luculli cos. res gcstas ita est,i es a Pompeio in Hispa nia contra Sertorium gestas continet. Strabo lib. 3,Iler& Ileostae Ilergetum oppidis extremas pugnas Sertorium fecisse, di in Vasconum urbe Calaguri S Ta racone & Ηemeroscopio, quit e Celtiberis expulsus esset,auctor est.

B De bino Mithridatico L. Lucum, O rege αδε consktilus. Hoc anno coeptum eli nouum cum Mithridate Ponti rege bellum. Eius,quantum ex Appiani Mithridatica historia colligi potest, haec caussa fuit. Priore anno L. Nagius & L. Fannius , qui transfugae facti a Mariano

exercitu, apud Mithridatem agebant , ab eodem rege ad Sertorium missi sunt de paciscenda cum eo a duc sus Romanos belli societate. Sertorius pactus, M. Marium ad regem, ut eo belli duce uteretur,misit.blii laria C dates tota aestate atque insequente hyeme in copiis contrahendis & classe aedificanda consumptis, ineunte v

re in Paphlagoniam, deinde in Bithyniam impetum fecit,quae prouincia erat populi Ro a Nicomede populo Ro. relicta. Haec Appianus. Nicomedes autem Bithi'niam Octauio & Cotta, no ut ait Eutropius Lucullo& Cotta,reliquerat. Id quod Epitoma T CIII cons mare videtur, cuius haec verba sunt,Nicomedes Bi: byniae rex moriens populum R.fecit haerede .regnumq; eius in prouinciae formam redactum est . Mi inridates D foedere cum Sertorio icto bellu populo Ro intulit. ap- aratus deinde regiarum copiarum pedestrium nauseiumq;,S occupata Bilhinia. Ncq; vero eodem anno Nicomedes mortuus,Bithynia prouincia facta,& a Mithridate occupata est. Eadem sic Cicero pro lege Manilia,Nithridates omne reliquum tepus non ad obliui nem veteris belli, sed ad coparationem noui contulit. qui posteaqua maximas aedificasset ornas eiq; classes,

Bosporanis finitimis suis bellum inferre simulasset ';

624쪽

in Hispaniam legatos & literas misit ad eos duces qui- Abus cum bellum gerebamus. Et pro Murena, Mithridates rex aliquot annis sumptis ad confirmadas rationes di copias Delli, tantum ipse opibus conatuq; inualuit, ut se oceanum cum Ponto, Sertorii copias cu suis coniuncturum putaret.ad quod bellu duo consules ita mics,ut alter Mithridatem persequeretur, alter Bithyniam tueretur.De legatis L.Magio & L.Fannio loquitur etiaPaedianus in Verrinas. L. Lucullo cos. citerior Gallia obtigerat, quum autem L.Octauium in Cilicia mortuuesse nuntiatum esset, Lucullus Ciliciam ac bellum Mithridaticum sibi decernendum curauit.Μ Cottae clas is B commissa, ut ea Propontidem ac Bithyniam tueretur. Irruptione a Mithridate in Bithynia facta,Cotta Chancedonem refugit: quem rex persequutus, terra sedit, ac mari classe pulaherrima exuit.quum aute rex se ad Cy-:ficum obsidendam conuertisset, eo consilio ut ea capta totam Asiam inuaderet, L.Lucullus cit maximo exercitu aduenit,atque fictis ad CiVcum castris, commeatus Mithridati interclusit: equorum sex millia,captiu rum x v,quos Mithridates rerum inopia coactus in hi berna in Bithyniam remittebat, assequutus Mamerco C duce partim cepit, partim caecidit. Eumachum Midaridatis praefectum Phrygiam incursante Deiotarus Gallograeciae tetrarches persequutus cohibuit. Mithridates propter hyemem omni commeatu ad Cizycum mari. prohibebatur. Haec Appianus &Plutarchus. quae in Epitoma xc Im his verbis traduntur, L.Lucullus cos. aduersus Mithridatem equestribus proeliis feliciter pu naui & expeditiones aliquot prosperas fecit. poscentesq; pugnam milites a seditione inhibuit. Deiotarus Gallo- Dgraeciae tetrarches praefectos Mithridatis bellu in Phrygia mouentes caecidit. Et Mithridates in epistola apud Lilustium, M. Cotta apud Chalcedona terra fudi, mari

exui classe pulcherrima. Apud Cizycu magno cu exercitu in obsidione moranti trumentum defuit, nullo cim cum annitente:simul hyems mari prohibebat.

625쪽

sio CAR. SIG. COMMENT., hic annus habuit: Marcellum & Cassium Siculis: quos

Cicero in Verrem M. Tercntium & C. Cassium, i remque ab his latam, Ter etiam & Casiam vocat. Iustenim, quantum ex fr. agnactis Capitol: nis augurari possum, M. Licinius Lucullus a M.Terentio Varrone adoptatus, ac propterea M. Terentius Varro Lucullus appellatus. L Lucullum, & M. Lucullum Cicero in Lucullo,& Plutarchus fratrcs vocant, quos Eutropius cosobrinos nominat. C. Cassium L F. M. Terentium M. F. Varronem Lucullum fuisse constat ex Capitolino B fragmento Cassii cognomen fuisse Varum docet plumbeus tubulus Romae an uentus, cum his literis, C. CAs-sIO VARO. M LICINIO LvCVLLO Cos:&quod

Appianus etiam lib. C. Cassium V rtim consularem atriumuiris proscriptum fuisse scribit C. Cassium, quum tribunus pl. csse non potuisset, consulem factum scribit Cicero pro Plancio. idem in Verrem C Cassium clarinsimum atque fortissimum virum cos. suisse anno primo praeturae Siculae Verri ait Lucullo Macedonia euenit: Eutropius: Cassio Gallia citerior: Plutarchus in C Crassis. Cassiti Longini cognomine assiciendum opinor, quod & maiores S posteri eius tui crunt.

C. Cottis Pro cos. mo tuo.

C Cottam pro cos. ex Gallia hoc anno triumphaturii fuisse arbitror,n: si ante mortuus esset. Hunc enim scribit Cicero in Bruto ex consulatu in Galliam esse profectiim. Et in Pisonem, Eadem cupiditate vir summo ingenio praeditus C. Cotta nullo certo hoste flagrauit, nec triumphauit, lubit ei mors triumphum ademit. D Quae verba exponens Paedianus ait, Fuit hic C. Cotta orator ille compar P.Sulpicii, qui cst in dialogis Cic ronis de oratore scriptis, qui, quum decretus illi esset triuniphus, mortuus est ante diem triumphi, quum cicatrix vulneris eius quod ante plures annos in proelio acceperat, rescissa esset repete. Triumphaturum autem fuisse eum hoc anno inde apparet qubd ei L. Lucullus in prouinciam hoc anno successurus crat, nisi eam de-

rosuis et,& Ciliciam sibi depoposcisset.

626쪽

IN FAST. ET TRI. ROM.

Debes seruili Spartaei. AHis cos. ut ait Eutropius bellum seruile in Italia sus.

cita una est. Lxxiiii enim gladiatores ducibus Spartaco & OEnomao & Crixo, effracto Capuae Lentuli, a quo alebantur,ludo, effugerunt, & per Italiam vagantes vocitatis ad vexillum seruis, Vesuuium montem se- dem belli secerunt. Aduersus hos millos scribit Appianus Varinium Glabrum & P.Valerium. vereor autem . ne legendum sit Clodium Gl. brum,& P. Varinium sit quidem Clodium, Glabrum nominat etiam Florus,& Plutarchus Clodium, & P. Varinium: atque iidem sinat Aetiam in Epitoma x C v, his verbis, altior & septuaginta gladiatores Capuae ex ludo Lentuli profugerui, ct congregata seruorum & ergastulorum multitudine, Crixo & Spartaco ducibus, bello excitato Claudium Pulchrum legatum & P. Varinium praetorem praelio vicerunt. Eoclein item proelio fractos Appianus & Plai t. archus tradiderunt. Hoc bellum seruile vocat Ciceroi pro lege Manilia, itemquq Plutarchus: seruilem tumuli tum Caesar libro primo De bello Gallico. Adiicit Plutarchus a nonnullis Spartacium bellum appcllari. C

' De regesta cum Mithradate a L. Lucum pro cos.

Quae gesserit hoc anno Lucullus breuiter his verbis docet Eutropius, Lucullus Mithridatem, dum in obsidione Ciayci moratur, a tergo obsedit, fameque consumpsit,& multis proeliis vicit, postrem 5 Byzantium susauit nauali quoque proelio duces eius oppressit. ita una Dyeme & aestate a Lucullo centum sere millia hominucx parte regis extincta sunt. Haec ille.ex quibus intelligi Potest quae in consulatu ab eo gesta sunt, per hyemeni Dcise gena, quod etiam Plutarchus & Appianus signifi- Cant, cetera hoc anno eum pro cos. gessisse. de quibus sic est scriptum in Epitonia x C v, L .Lucullus pro cos. ad C ycum urbem exercitum Mithridatis fame seriai que deleuit, pulsumque Bithynia regem variis belli ac . naufragiorum casibus fractum coegit in Pontum pro- fGEre. Appi nus Mithridatem ab obsidione Ci ci reccinae , atque praemisso Lampsacum exercitu, ipsum

627쪽

CAR. SIG. COMMENT.

A classe in Parum aufugisse: exercitum autem ad A pum ad Granicu Plutarcnus a Lucullo caesum:ad Lemnii, classem cui Marius a Sertorio dux ad Mithridatem missus, & Alexander & Dionysiui praeerant, ab eo depresisam esse: Triarium Luculli legatum Apameam, Barba, Prusiadem S Nicaeam cepisse: Lucullum regem in B thyniam persequutum: regem inde in Pontii refugientem amissa tempestate classe piratico myoparone Sino pen atque inde Amisum peruenisse,atque Tigranis A

menti regis generi, & Μacharis Bosporani filii sui auri B lia implorasse. Quo factum est ut Mithridates apud Salustium sic loquatur, Simul hiems Dumentum mari prohibebat . ita sine vi hostium regredi coactus inp*trium regnum nauseagiis apud Paru & Heracleam militum optimos cum classe amisi. Eadem Orosius. Hanc autem victoria his verbis expressit Cicero pro Archia, Ciaycus amicissima, Luculli consilio ex omni impetu regio ac totius belli ore ac faucibus erepta est &co seruata. Laeucullo dimicante praedicabitur cum inte

fectis hostibus depressa hostium classis , & incredibilis C apud Tenedum pugna illa naualis Et pro lege Manilia,Ci cus urbs Asiae clarissima nobisque amicissima o fessa a Mithridate maxima multitudine, & oppugnata vehementissim4L. Luculli virtute,assiduitate,consilio, summis obsidionis periculis liberata est. ab eodem imperatore classis magna & ornata , quae ducibus Sert rianis ad Italiam studio inflammato rapiebat super in est atque depressa Item pro Murena.

De Sertorio interfecto.

Hoc anno intersectum esse Sertorium existim Μει- ut ita existimem, verba haec Epitomae x C v I adducunt: Sertorius a M'.Antonio & M. Perperna, & aliis coni ratis in epnuiuio interfectus est octauo ducatus sui a no, Imperium partium ad Marcum tractatum est:quem Cn. Pompeius victum captumque interemit,ac recepit

Hispanias decimo serὸ anno quam coeptum erat bellu-Haec autem verba sib consulatum L. Gellii & Cn. Lentuli subiecta sunt.quorum hunc esse puto sensem, se torium Cassio & Terentio cos. esse occisum , qui erat

628쪽

uus Sertoriani imperii annus, siquis a conlatu AMetelli enunaereti Gellio & Lentulo Perpernam nec etiam : Aufidio & Lentulo receptas esse Hispanias deci-Mo anno quam bellum coeperat. Nam & Eutropius m. statio Sertorium, & Orosius decimo bellum esse com ectum scribunt. Accedit quod Appianus in Mithrida-aca meminit Sertorii intersecti, paulo postquam L. Lucullus prioris anni cos in Asiam venit. Quin etiam ide, insequenti post res priore anno gestas anno, sublatum Sertorium narrat libro primo ciuilis historiae qui idem cum Plutarcho eadem de nece a suis Sertorio iti comuiuio per dolum illata scribit.

DE COS. AN. DCLXXXI.

L.Gellius, Cn.Lentulus cos subsequuti, ut ait Cansodorus. Eorum meminit Cicero in Verrem , & pro Cornelio, quum ait, Nascitur caussa Cornelii ex ea loge quam L. Gellius,Cn.Cornelius ex senatus sententia tulerunqua lege videmus,satis es e sanctu, uti ciues Ro.

sint ii quos Cn.Popeius de cosilii sententia sigillatim ciuitate donarit. Eorundem meminit Plutarcitus in Crasso, & ceteri qui de bello Spartacio scripserunt. Hunc CLentulum ut puto etiam intelligit Salustius lib. historiarum apud Gellium lib. 18, quum ait, At Cn. Lentulus patriciae gentis collega eius cui cognometum Clodiano suit, perincertum stolidior an vanior, legem de Wcunia quam Sulla emptoribus bonorum remiserat, . exigenda promulgauit. Collegam autem eius L.Gelliam de quo loquxitus era intelligit.Itaque hic ex Cl dii gente in Lentuloruna familiam adoptatus, Clodianus vocatus. mamobreni apud Ciceronem libro secando ad Atticum,ubi ait, Lentulus Clodiae filius, i Dpendum puto, Clodiani. alii Cn. Lentul*m, collegam P.Crassi consulis anno DCLvi, Clodianum appellant. in quo a fastis Capitolinis otia me tacente redarguuntur.LGellium L.Gellii L.F.L. N. patre suisse opinor,

qui consulatum derct anno DCCVII. De inum o C. Cura pro cos. ex Macedonia.

Eutropim scribit Ap. Claudio, qui ex consulatu in

clusi

629쪽

AB Cst CAR. SI; COMMENT.Μacedoniam missius erat, atque ibi mortuus erat, C Curionem seccessisse post consulatum, eumque Dard nos vicisse, & usque ad Danubium penetrasse, & intra triennium consecto bello triumphasse: De eodem sic Salustius histor lib.1,ut est apud Nonium, Eodem an no in Macedonia C. Curio principio veris cum exerci tir profect us in Dardaniam, quibus potuit , pecunia, coegit. Et Orosius, Claudii succetar Scribonius attei tatarum superiore bello gentium vim declinans in Dar idaniam arma conuertit, eamque superauit . Et Florus, Curio Daciam tenus venit, sed teneoras saltuum expauit.Et Rufus, Dardanos & Marsos Curio pro cos. su egit,& primus Romanorum ducum ad Danubium usi lque peruenit.Et in Epitoma xci I,Res in Thracia ad- iuersus Dardanos a Curione pro cossile gestae Et x C V, lC. Curio pro cos. Dardanos in Thracia domuit. Qua poena C. Curio cos. bello Dardanico circa Dy rhachium legionem unam ex quinque seditiosam assi cerit, extat apud Frontinum lib. Scribit porrb Cicero in Pisonem, C.Curione ex Macedonia ante M. Lucul-llum, post Cia Dolabellam triumphasse. Hoc autem an-lno eum triumphasse existimo: primum,qubd per triennium rem Eutropio auctore) gessit, deinde quὁd hoc

demum anno et M. Lucullus successit, quum Macedo niam in consulatu priore anno obtinuerit. De regesia eum Spartaco edi eum Mithridatς.

Hoc anno rem gestam cum gladiatoribus a Q rio praetore,& acosulibus inuenio in Epitoma x CVI, ita, Drrius praetor Crixum fugitiuorum ducemcum x x millibus hominum caecidit. Cn. Lentulus cos.male aduersus Spartacum pugnauit. ab eode L.Gelbus cos.& myrrius praetor acie victi sunt. Appianus Crixi im Ffert circa Garganum montem a consulibus cum exercitu deletum , Spartacum ex Apennino ad Alpes, ab Alpibus in Galliam properantem ab uno consule cchiabitum, ab altero fugatum, eosdem illos conuerso impetu separatim vicisse, ac Romam infesta signa serentem cum magna Romanorum clade a consulibus retetum,

630쪽

IN FAST. ET TRI. ROM. sis

Thurios urbem cepisse , ac rursus cum Romanis con- Αgressum victoriam & praedam ingentem rettulisso Pli tarchus Gellium consulem feliciter pugnasse scribit, Spartacum autem Lentulo cos. victo ad Alpes festin tem a Cassio Galliae citerioris pro cos. cohibitum esse, atque ipsum Cassium amisso exercitu vix incolumem effugisse. Itaque in Epitoma eadem haec verba stini, C. Cassius pro cos Cn. latius praetor male aduersiis Spartacum pugnauerunt. Florus, in Apennino Lentuli exercitum caesium, apud Mutinam C. Cassii castra deleta tradit. Eodem anno Lucullus Mithridatem in Potum per B sequutus, Amissim & Eupatoriam urbes Ponticas obsidione cinxit, atque altero exercitu Themiscyram ad Thermodontem fluuium sitam oppugnauit, Mithridate Cabiris,quo se receperat, hyemante, atque inde commeatum luppeditante. Haec Appianus. Plutarchus item eum Amisum diu obsedisse,ac lentam obsidione. de industria protraxisse resert. Hinc illa Ciceronis pro . Archia: Populus Romanus aperuit Lucullo imperante Pontum & regiis quondam opibus & natura regionis vallatum. CDE COS. AN. DCLXXXII.

Cn. Aufidium, P. Lentulum cos. prodit in hunc annum Cassiodorus : Lentulum & Orestem fasti Siculi: Cornelium Lentulum, Cnausidium Orestem Eutr pius.Cn. Aufidium Orestem, quum trib. pl. esse non potuisset consulem factum scribit Cicero pro Plancio. De eodem sic pro domo,Cn.Aufidius Orestem adoptauit. Est autem hic P. Lentulus Sura, is qui post consularis& praetor i i strangulatus est conside Cicerone, quddcum Catilina coniurauerat. cuius auus fuit P. Lentulus D. princeps senatus,vt ait Cicero pro domo , ct in Catii

De triumpho M. Terent i Lucum pro cos.

ex Macedonia.

Curioni in Macedoniam siccessisse M.Lucullum opinatur Paedianus. eum certe post C. Curionem ibi rebene gessisse, ac reversem domum triumphasse plures auctores sunt: ex quibus Florus, postquam Curionis

SEARCH

MENU NAVIGATION