장음표시 사용
651쪽
lasset,iransitu Euphratis impedito, ineunte vere in Tia granem regem una cum Tigranis filio genero sto motis castris,primo proelio victus, altero melius pugnauit. Itaque quumTigranes Pompeium ex Syria aduocare neque ille venire maturaret, eum ac Romanos per i gatos insolentius accusauit. Pompeius maledictis eius contemptis,nec Tigranem auxilio iuuit, nec Phraatem
bello persequutus est,qubd bellum illuὸ sibi madatum
esse negaret, ac biiuiridates adhuc in armis esset. hac de caussia Tigranes elusus operam dedit ut cum Phraa-B te ingratiam rediret Dio, Appianus, Plutarchus.
Consilles in hunc annum inierunt M. Cicero C. A tonius. auctor cum Siculis Cassiodorus, Plinius lib. 8, Salustius in Catilina,Suetonius in Augusto,Plutarchus in Cicerone, Velleius lib. x, Iosephus antiquitatum litat . Dio Μ.Tullium M. F.Ciceronem, C.Antonium M. F. edit. Ciceronis patrem ausim cive praenomine Marci v s suisse apparet ex lib.s epistolarum,lib. 2 De oratoc re,lib.3 De i sibus. C.Antonium M. Antonii oratoris filium tradit Paedimus in orationem in toga.quo in loco enumerat Ciceronis competitores, duos patricios, P. Sulpicium Galbam , L .sergium Catilinam:quatuor plebeios, ex quibus duos nobiles,C.Antonium,L. Cas. sium Longinum: duos qui tantum non primi ex famialiis suis magistratum adepti erant, Mornificium, &C.Licinium Sacerdotem, solum Ciceronem equestri loco natum. Omnes magistratus se suo anno adeptum Cicero gloriatus est. Eidem Macedonia obtigit, Ant 13nio Gallia.Macedoniam deinde Antonio collegae concessit Cicero, neque in prouincia profectus est ex consulatu. Gallia QMetello Celeri praetori mandata est: auctor ipse Cicero, Dio,& Plutarchus. ambo Tullo &Lepido praetores fuerant: Paedimus. Hoc anno tribuni ples C Antoitio consule non repugnante leges aliquot Pe niciosas ad perturbandum rei p. statum promulgarunt,
ut agri victoria Popeii parti a X iris, quos pars populicis et,venderentur, atquc ea pecunila agri emerςtur
652쪽
qud plebs Romana deduceretur: ut Campanus ager po Apulo diuideretur,ut proscriptorum flii, quos Sullator honorum petitione priuarat, ad magistratus vocaremur : ut P. 1 utronius & P.Sulla damnati ambitus in senatum legi ac magistratus capere possent. C. etiam Rabirius a T. Labieno trib. pl. ad populum postulatus est quod xxxvi ante annum inseditione L.Saturniuinterfecisset. quae leges ne ferrentur, consilio atque et quentia Ciceronis consulis auctore Dione perfectum est .vt merit5 Cicero ipse ita in Pisonem glorietur, Ego K Ian. senatum & bonos omnes legis agrariae maxi- Rinarumque largitionum metu liberaui . ego agrum Campanum, si diuidi non oportuit,conseruaui: si oportuit, melioribus auctoribus reseruaui. ego in C.Rabirio perduellionis reo x L annis ante me consulem, intempostam sit natus auctoritatem sustinui cotra inuidiam, atque defendi. ego adolescentes bonos & sortes , sed usos ea conditione fortunae, ut si essent magistratus adepti, rei p. satum conuulsuri viderentur, meis inimicitiis, nulla senatus mala gratia,comitiorum ratione priuaui. CDe regesta a Cn. Pompeio cum M.
His cos. Nithridates trastum in Italiam moliens filios aliquot ac propinquos suspectae fidei in Bosporo
interfecit. Quo terrore copulsus Pharnaces filius eius, quia se a Romanis regnum consequuturum speraret, patri insidias fecit quibus patefactis damnatus, ope e rum quos pater ad se comprehendendu miserat, signa in eum intulis,ac regia occupata, ut sibi veneno morte
eonscisceret, coegit, ac se Pompeii potestati permist. bPompeius Aretam Arabum regem, qui Syriam populatus erat, proelio victum in deditionem accepit: post in Palasinam prosectus, Hircanum & Aristobulum Iudaeos statres inter se de regno contendentes adortus, illum primo congressu ,hunc acie,maiore mole,supera uit:urbem eorum Hierosolyma cepit, atque Hircano rege constituto in Pontum reuersus,urbibus in fidem a
certis in Asiam traiecit.Ita Dio,Plutarchus, Appianus,
653쪽
A Iosephus, alii in Epitoma autem Ct, ita, Praeterea si gam Mithridatis per Colchos Enioch6sque, & res ab
eo in Bosporo ginas continet. Cn. Pompeius in pro uinciae formam Pontum redegit. Pharnaces filius bai thridatis bellum patri intulit. ab eo Mithridates in re gia,quum veneno sumpto parum prosccisio ad mortem,a milite Gallo nomine Bitoeto a quo ut adiuuaret se,petierat,interfectus est.Cn. Pompeius Iudaeos sibρο git: fanum eorum Hierosolyma inuiolatum ante id tEpus,cepit. Hoc bello Bithyniam,Cappadociam,& Cil v ciae partem eam quae nondum imperio Romano stib tecta erat,& Syriae Phoenicen ac Coelen,& PRestinam usque ad Euphratem, & Paphlagoniam, Galatiam, Phrygiam, & finitimam Mysiam,item Lydiam, Caria, Ioniam,& Asiam, quae ad Pergamum eu,atque ipsam
Graecia,parti in recuperatas es*e, partim nunc primum in potestatem venisse Romanorum tradit Appianu . Tigrani porro Armeniam maiorem esse permisiam,
Pharnaci Mithridatis filio nosporum, Ariobarzani Cappadociam, Antiocho Comma eno Seleuciam, Dei C taro atque aliis tetrarchis cum Armenia minore Ga-
Iatiam, Attalo & Pylaemeni Paphlagoniam, Aristarcho
Colcludem,Palaestinam Hircano. praeterea verδ quum Cicero in oratione De prouinciis dicat, Asiam,quae a tea Romanum imperium terminabat, tribus nouis prouinciis Pompeii victoria cinctam, Pontum intellia gere videtur, quem ille cum Bithynia iunctum unam prouinciam auctore Strabone fecit, quae etiam Bith niae nomine appellata est: & Syriam, quam cum Palaestina in prouinciam redactam rectori delata iurisdi D ctione refert Marcellinus libro ivi cui tamen de Palae stina non assentior, quam Hircano permisiam omne historiae loquuntur. Cicero eadem in oratione se consule reserente ait primum T i I dierum supplicati riem Cn. Pompeio decretam confectis bellis omnibus maritimis terrestribusque. qua de causia licue etiam allano salutis augurium factum tradit Dio , quod nisi p toto imperio seri soleret.
654쪽
De conjuristione Caralynae. ΛExtremo fere hoc anno coniuratio Catilinae pat facti,atque consilio Ciceronis consulis oppressa est.L. sergius Catilina vir patricius, qui triennio ante etiam eum Cn. Pimne colurauerat,quum priore & hoc anno repulsis consulatus tulisset , cum P. Lentulo & C.Ce- siego praetoribus atque aliis multis de caede consulit &senatus, incendiis urbis, & opprimenda rep. coiurauit, exercitu quoque ad id per C. Μ alium in Etruria ad Faesulas comparato. Re per indices patefacta S.C.sit vi co- siiles videant nequid detrimenti resp. capiat. Praesidiis Bin urbe dispositis,QMarcius Rex Faesulas, etellus
Creticus in Apuliam circumque ea loca mittutur: praetores QSompeius Rusus Capuam, Q. Metellus Celer
in agrum Picenum: ii': permissum ut pro periculo exercitum compararet Quom Catilina sui purgandi caussa, sicuti iurgio lacessitus soret, in senatum venisset,Ciceronis consulis oratione & senatorum maledictis exagitatus,domum se ex curia proripuit,inde nocte intempesta cum paucis in Manliana castra profectus eis.Lentulus,Cethegus, ac ceteri qui ex praecepto Catilinae in Curbe remanserant, capti,at me indiciis ἡluri illis conuicti S.C supremo sup icio afficiuntur. Ciceroni, cuius praecipuἡ industria salus rei p.parta est, magna a bonis ciuibus laus ac gloria tributa est. Haec Salustius,Dio,Appianus,lautarchus latissime.
Demumpho L. LM-otro cos. de Mithridate.
L.Lucullus magnis rebus in Ponto S in Armeniat aduersus reges Mithridatem & Tigranem gestis,exercitum M'.Acilio Glabrioni consuli socces ori,aut certὰ D sequenti anno,ut diximus, Pompeio sibi in Galatia occurrenti tradiddi: constitui oue per decem legatos prouincia, inter quos M. Lucullum fratrem S L. Μurena fuisse Cicero lib. I et epistolarum ad Atticum scriptum reliquit, Romam decessit, neque nisi hoc demum anno triumpliauit. Hoc significat Cicero in Lucullo, ouum scribit de eo, Quin etiam,quum victor a Mithridatico bello reuertisset, inimicorum calumnia trienio tardius
655쪽
A quam debuerat,triumphauit.nos enim consules introduximus pene in urbem currum clarissimi viri .Hic autem suit C Memmius, quem resert Plutarchus poPulsi R.contra Lucullum incitasse, ita ut vix ei triumphum permiserit. I riumphasse etiam eundem Cicerone consule patet ex oratione pro Murena, in qua Cicero ait, L. Luculli exercitum , qui ad triumphum conuenerat, L.Murenae cosulatum pctenti praefid astitisse. Eiusdem triumphi mem nerunt Eutropius , Athenaeus lib. 6, ocB latissime omnium Plutarchus, qui ei milites a Pompeio duntaxat mille S sex ccntos ad triumphum relictos scribit. Plinius etiam lib.28, cap. 3, hunc scirem triumphalem appellat.& quum lib. ῖ , Aprollinem a M.Lucullo ex Apollonia Ponti urbe x x x cubitorum, CL talentis factuna, esse translatum ait, L .Lucullum qui in Ponto, non Marcum, qui in Macedonia rim gessit, repo
Consules subsequuti sum D. Silanus, L Murena,auctore cum Siculis Cassi odoro & Salusio. Dio D. IuniuC M. F.Silanum, L. Licinium L. F. Murenam edit: Eutr pius D. Iunium Silanum & L .Licinium.D Iunium M. Silani filium est e reor,eius qui cossit fuit bello Cin,briaco. L. Murena L. Murenae filius es .eius qui de Mithr date pro pr triumphauit ut ait Cicero pro ipQ Murena
ambuus reo. His comitiis repulsam iterum tulit L .Scr-gius Catilina, cuius dolore ad coniurationem exarsit
S Ser.Sulpici iis Rufus iurisconsultus, qui pὀsi Murenam ambitus accusauit. L Murena ct Scr.Sulpicius an-nD sto praetores una se erunt, id est,Cotta & Torquato D cos. Murena ius dixit, Sulpicius de peculatu cognouit: Murena ex praetura in Galliam profectus est, Stilpicius urbe delectatus est: Cicero pro M urena. Hoc anno C. Pontinius, qui cos. Cicerone Sallustio auctore praetor fuit, ex praetura Galliam Narbonensem sortitus est , ut post in eius triumpho dicemus. P. Clodius domi Caesaris poni. max. cum veste muliebri deprehensus, quum sacra Bonae deae a mulieribus fierent, ad quae marem penetrare nefas erat.Dio,& Cicero lib. i.ad Atti
656쪽
L. tilina auditis quae Rom. egesta erant, exercitu p. arauit. Contra quem quum C. Antonius Roma missus esset, Gatilina per montes as 'cros magnis itineribus in agrum Pistoricia sena contendit, eo consilio uti per tramites profugerent in Galliam Transit pinam. Quo cognito inuetellus Celer, qui cum tribus legionibus in
agro Piceno praesidebat, castris motis sub ipsis radicibus montium consedit . neqae Antonius longius ab rat.Catilina ubi vidit se montibus atque copiis hostium clausum, neque praesidii spem ullam esse, cum Antonio quam primum conflixit. Antonius, quod ped bus aeger erat, M. Petreio legato exercitum permisit. Catilina in ipsa pugna sortissime dimicas cecidit.C.Aiuonius abntersos gladios in castra rettulit, & imperator appellatus est.Romae supplicatio decreta.Dio,salustius, Plutarchus, V.ilerius capite De iure triumphandi, Cicero pro Sextio Ceterum quum L. Torquato in Macedonia excosulatu C.Antonius successisset,victo Catilina in prouinciam profectus, malὰ rem gessit .Hoc indicat Obsequens quum ait, C Antonius quum in agro Pistoriensi Catilina deuicisset, laureatos fasces in prouincia tulit, ibi a Dardanis oppressiis, amisso exercitu profugi tripparuit eum hostibus portendisse victoriam, quia ad eos laurum victriccni tulerit, quam in Capitolio debuerat deponerc. Eundem scribit Dio in consulatu Caesaris, quum Dardanos ac finitimos eorum populatus esset, eorum in se impetu non expectato, fugam cepisse. Ab
aliis etiam cum equitatu fugatum peditatum ipsum liostibus concidendum reliquii se . Hunc autem per triennium prouinciam obtinuisse arbitror. Nam quaquam Cicero ad Att.lib. primo scribit K. Ian. Pi ne & Messalla cos prodromos Popeianos nutiare Pompei ita perte acturum ut Antonio succedatur: idem tamen Antonium se defendisse, scribit ad P.Sextium , Antonii tum quaestore. Antonium inquit in senatu grauissime ac diligentissime defendi, senatiimque vehemeter oratione
657쪽
A mea atoue auctoritate coimnoui.Acceditquδd Caesare& Bibulo cos. C. Octauium Augusti patrem Maced niae praetorem inuenio apud Ciceronem in epistolis ad Uatrem quem etiam ex praetura Macedoniamsbrii- tum esse, atque Bc siis ac Thracibus magno Noelio su- sis optime socios tractasse narrat inAugusto Suetonius: Gabinio autem & Pisone, L.Appuleium inuenio,cuius quaestor Cn.Plancius Ciceronem exulantem complexus est.Cicero pro Plancio. Lentulo & Metello L. Pia dsonem ex conlulatu eam obtinuisse satis constat. Postre 4:- mo,quia Dio Ciceronem scribit Antonium ex prouin i V cia reuersum Caesare & Bibulo dcfendisse, abi Coelio 4 saccusatum qυ bd socius coniurationis Catilinae fuisset, lia nanaiamque qubd praue rem in Macedonia admini i istrasset. I Uue Cicero pro Coelio ait,bi Crebus accusa- l 'O C.Antonium collegam meum, cui misero praeclari l iin remo. benesicii memoria nihil profuit , nocuit opia i intomneficii cogitati. Atque hac etiam de caussa in Epi lioma c iri sub consulatum Caesaris haec verba sunt, C. l l Antonios pro cos. in Thracia parum prospere rem pes i
Marcium ex consile in Ciliciam missum rescit Dio,bienemachum quind..m Mithridatis transfugam recepisse , de Clodium, qui L. Lucullum rei que rar, classi praesectile, Lucullo ab cxercitu sito destrio Nemimplorati denetasse.Reliquas res eius gestas vetustatisne iniuria an hominum incuria apud Dione aboleuit3 MD Hic per annum prouinciae praefuit,quia Tullo & Lep Ido cos. Cilicia mandata Pompeio est. ibi veid res eum Imagnas gessisse credibile est, quδd scribit Salustius in JCatilina, Marcium hegem ad hibem fuisse cum e ercitu Cicerone cdnsule, nimicorum inuidia impeditu
ne triumpharet an verδ triumpharit, parum certum est, mortuus est enim hoc tempore: unde Cicero in epistola ad Att. M .Pisone, M. Messalla scripta, ait P. Clo- diuinhaereditatem Resis diuorast .habebat autem s l
658쪽
rorem Clodii Rex in matrimonio, L. Lucullus altera, . Q etellus Celer tertiam. auctor Plutarchus. Eiusdem Regis meminit Salustius historiarum lib. s, ex Prisciani lib. 18,his verbis, At Lucilius audito Marcium Regem pro consule per Lycaoniam cum tribuς legionibus in Ciliciam tendere. De triumpho rias rem Cretici pro
De rebus a Maetello pro cos. in Creta gestis satis
antε dictum est.Ne hic quidem anno suo triumphauit. Nam & hie consule Cicerone ad urbem cum exercitu fuisse traditur, impeditus paucorum inuidia ne triumpharet Triumphat se autem eum D. Silano & L.Murena cos.ab Eutropio proditum est. De quo triumpho sic Velleius, Metelli & Luculli triumphum Pompeius imminuit Et alibi, Cn.Pompeius captiuos duces,orname tum triumphi Metelli,subduxit. hi fuerunt Panares &Lasthenes, auctore Dion e Huius eriam triumphi ve-sigia sunt in Capit. triumphis . nam voces illae, K. I v N. ouae sunt proxime antὸ Pompeii triumphum, ad hunes ut puto pertinent.
Cassiodorus hoc anno cos subiicit M. Pupium, M. Valerium: Pisonem & Messallam fasti Siculi: Dio Μ Pupium M F Pisonem, M.Valerium M. F. Messallam Nigrum.Messallae Nigra mentio est etiam apud Paedianum in oratione pro scauro, M. Messallae & M. Pisenis apud Ciceronem lib. i ad Art. Plinium lib. 7, cap.26,lib. 27, cap. 2, lib. 8, cap.ris, Caesarem lib.primo de Gallico Dello. M. Pisonem Cn. Pompeii bello Mithridatico isgatum ex Asia a Pompeio ad comitia praemissum, elucdem opera consulatu in adeptum refert Dio. De eodem sic Paedianus in Pisonianam, M. Pupius Piso fuit eisdem temporibus quibus Cicero, sed tanto aetate maior , ut adolestentulum Ciceronem pater ad eum deduceret, quod in eo & antiquae vitae similitudo de multae erant literae. orator quoque melior quam stequentior habitus est. biennio tamen serius 'uam Ci .cero consul fuit. triumphauit pro cos. de Hispanis
659쪽
A Hortensio, a. Metello . Cretico cos.ante Ciceronis cmselatum. Et Cicero in Bruto, Μ. Piso quicquid habuit, habuit ex disciplina, maximεque ex omnibus qui ante fueriit. Graecis doctrinis eruditus fuit,&c. Eundem M. Pisonem scribit pro Plancio in aedilitate praeteritii, consulem esse factu in . Et Velleius M. Piso consularis Anniam,quae Cinnae uxor fuerat, in Syllae gratiam dimi sit. Eundem a M. Pupio adoptatum tradit Cicero pro domo. De Pi nis prouincia sic Cicero primo ad Att. Pi nem consulem nulla in re consistere unquam sis in
B passus. desponsim homini iam Syriam ademi. Caesaribro primo scribit senatum cessiisse uti quicunque Galiam prouinciam obtineret, quod commodo rei p. facere posset, AEduos ceterosque amicos populi R. defc
deret. Hoc anno C Caesar, qui Murena & Silano cos. praeturam gessit, ex praetura in Hispaniam ulteriorem prosectus est. Decenserib , O lustro LXVII. Ce res in hunc annum Dio profitetur.scribit enim Pisone & Messalla cos. omnes eos qui magistratus gesseC serant, a censoribus etiam supra legitimum numerum in senatum lectos. Idem ostedit Cicero in epistola lib. primi ad Atticum quae scripta est his cos. non .Decemb. Metello Celere cos.designato, quum ait, Asiani, qui decen ribus conduxerunt, questi sunt in senatu, se cupiditate prolapses nimium magno conduxisse: ut induce- iretur ea locatio postulauerunt. Neque verb Asiana vectigalia conduci, nisi post pacatam a Pompeio Asiam, potuerunt, id est ab huius anni censeribus. Idem Cic ro significat lustrum ab his censoribus esse factum, sed D sequetibus eos. Na in epistola quae proxime sequitur,
data xI K. Febr. addetello, L. Afranio cos.sic ait, R uise nos aliquando. nam ne absens censeare,curabo
dicendum & proponedum locis omnibus. Qb lustrum autem censeri germani negotiatoris est . claum igitur dubitandum non sit quin hoc anno ceniores creati sint, est vero illud accurate quaerendum qui suerint. n que in censbrem aut censorium ullum, ex iis qui antecosulatum gesseriat,adhuc incidi. Hi autem creati sunt
660쪽
ante quinquennium , quod priores censores lustrum 'nullum fecerint. De tres m o III Cn. Pompeii pro cos. . , de Mithridate, s e. Quae gesserit maritimo ac Mithridatico bello Cn. Pompeius pro cos ante demonstratum est. Hic est auteaianus quo ipse bellis omnibus consectis triumphauit. cuius triumphi haec adhuc in annalibus veteribus testimonia leguntur. Dio & Plutarchus auctores sunt, eum petiisse ut priore anno comitia consulari. i disterrentur, quo praesens ipse Pisonem candidatum d c ducere posset. Cicero etiam lib. primo ad Att. ssignificat Pisone & BMessalla cos. Pompeium K. Ian. in expectatione suisse. Triuria ph. aise autem eunde hoc anno per biduum, Ill& prid. K. Octob proditum est in Capitolinis fragmen
xis, atque in iis quos paulo infra commemorabo, annalibus. Laudant igitur primum illud in Pompeio rerui o. scriptores, quod victor cum exercitu maximo re diens, ut Brundusiuin traiecerit, copias omnes di miserit, . atque ex tot bellis uno triumpho contentus fuerit,
neque ullo se, nisi vetere Magni cognomine ornari voluerit. In sen .itu de suis rebus disserentem eurn dixi si e CPlinius lib. tradit, se λ si .im, quam ultim .am prouinci. acceperat, patriae mediam reddidisse. Ticulum triumphi , totius mundi praetulit. Quot autem & quibus ex regionibus no in inatim triumpharit, Plinii verbis allatis
exponam Pompeius, inquit, honores urbi tribuit in delubro itineruae quod ex m. inubiis dicauit.Cn.Pompeius M. agnus imp. bello x x x annorum confecto, susis, fugatis, occisis, in deditionem acceptis hominum vicies semel centenis I. xxx III, depressis aut capris D mibus 'DCCCL xv I, oppidis, castellis MD xxxviii in fidem acceptis,terris a Maeoti lacu ad rubrum mare sub chis, votum merito Mineruae hoc breuiarium eius ab orien
te. Triumphi verδ quem duxit a.d. tertiu Κ.OChob. M Messalla, M. Pisone cos. praefatio haec fuit,Quum oram maritimam a praedonibus liberasset, & imperium maris populo Ro restituisset ex Asia,Ponto, Armenia,Pa