Varii historiæRomanae scriptores, partim Græci, partim Latini, in vnum velut corpus redacti, de rebus gestis ab vrbe condita, vsque ad imperii Constantinopolin translati tempora. Nomina eorum quos habes hic autorum, proximè sequentes paginæ te docebu

발행: 1568년

분량: 1014페이지

출처: archive.org

분류: 로마

631쪽

CAR. SIG. COMMENT.

A meminit,to,Lucullus ad terminum gentium Tanaim, lacumque Maeotim peruenit. neque aliter cruentissimi hostium quam sitis moribus domiti:quippe in captiuos ne serroque saeuitum est.Rursus autem sic, M. Lucullus per Thraciam cum Bessis primus pugnauit, ipsum caput gentium vicit. Thraces enim montanos subegit& Eumolpida,quae nunc Philippopolis dicitur, Olym piadam,quae modb Adrianopolis nominatur, in diti nem nostram redegit: Cabylem cepit: supra Pontum

positas ciuitates occupauit, Apolloniam, Galatiam, Part thenopolin, Tomos ad Danubium usque perueniens Romanus Scythis arma in ostrauit.Eutropius verb hoc modo, M. Lucullus, qui Macedoniam administrabat, Bessis primus Romanorum intulit bellum, atq; eo sin-

enti proelio in AZ no monte superauit. oppidum Usca-amam,quod Besti habitabant, eodem die quo aggressus est, vicit: Cabulem cepit, Istrum usque ad Danubiupenetrauit,expugnauit etia getes quae Rhodopaeis motibus circumsus e sunt: inde multas supra Pontu positas ciuitates aggressus est,illic Apollonia euertit, Calatim, C Parthenopolin, Tomos, Istrum, Buciam omne cepit, bell6q: confecto Roma rediens triumphauit. Et Orosius, M. Lucullus, qui Curioni in blacedonia successerat,totam Bessorum gentem bello appetita in dediti nem accepit.Appianus etiam in Illyrica eiusde victoriae meminit. Eusebius porro de Bestis capta Cabyle &Tomis, & ceteris vicinis urbibus,triumphasse eum scribit: Cicero in Pisonem inter eos enumerat, qui paucis antEannis ex Macedonia tritipharint. Redianus in ii Verr. hunc item triumphalem appellat.puto autem eum hoc D anno triumphasse,qubd pou M. Crassi praetoris rem cuSpartaco gestam, ita scriptum est, M.Lucullus pro cos. Thracas rubegit:& qudd Appianus libro et ait, Spart cum cum Crastis manum coseruisse, ubi audiuit Lucullum Brundusiu accessisse a victoria Macedonica reuertentem quanquam is locus mendo; legitur ita, --νωψ est Avictoriablithridati . mendose autem,quia ne multis quidem pbst annis,nedu hoc anno L. Lucta' a bello Mithridatico reuertit.

632쪽

RemalEa consularibus & praetoribus priore anno eum Spartaco gesta, bellum M. Crasso praetori mandatum euas primus cum parte segitiuorum,quae ex Gaulis Germanisque constabat, feliciter pugnaui caess inimicoriam x x x v millibus, & duce eorum Grani coaeu Spartaco deinde pugnauit caesis cum ipse xx millibus. Adiicit Plutarchus quinq; millia quae ex pugna Crassi euaserant, a Cn. Pompeio ab Hispaniensi bello reuertenti oppressa. Itaque huius belli consecti gloriam Cis scero triouit Crasso & Pompeio in Verrem, & pro lege Manilia,quum ait, Gladiatorum bello tetro & peric lom quum premeretur Italia,1 Pompeio absente auxialium expetiuit. Id bellum extenuatione Pompeii ait nuatum atq; imminutum est, aduentu sublatu & sepultum. Athenaeus Spartacum in acie contra Crassum cecidisse scribit lib. 6. Appianus rem omnem a Crata sex mensibus confectam scribit .Hac de causa Crasso pe missum Plutarchus ait ut urbem ovans iniret, qubd deseruis subactis indignum esse putarent triumphare. De CCtasib autem ovante sic Gellius lib. , Myrteam cor nam M. Crassus quit bello fugitiuorum confecto ouas

iniret,inselenter aspernatus eu: senatusque consilitum faciendum per patiam curauit, ut lauro non myrto coronaretur. Et Plin. lib. Is, Myrtea ouantium fuit corona, excepto M Crasso,qui de fugitiuis & Spartaco laurea coronatus incessit. Et Claudianus in Eutropiu, -BD ist seruiia laureis Crassum . Et Cicero in Pisonem, Crasse pudet me tui. quid est quδd consecto sermid losissimo bello coronam illam lauream tibi tantopere Ddecerni volueris a senatu3Crassum item hoc anno trii phasse scribit Eusebius. De trium, eum pira res. O Cn. Pompei pro eos. bem Sertoriano octo. Biennio antὁ,ut dixi, Sertorio interfecto, imperium sibi interfector eius Perperna vindicauit. quo priore

anno a Pompeio acie victo, capto & occiso,bellu hoc

633쪽

demum anno, qui est fere huiusce belli decimus, receptae Hispaniae sunt. Qua de re sic Orosius, Ciuitatibus

cunctis vltro ac sine mora in deditionem receptis duae tantum restiterunt, Auxima & Calagurum . quarum Auximam Pompeius euertit, Calagurum Afranius iugi obsidione consectam caede incendii que deleuit. Et Flo. rus, In fidem Romanam venere urbes, Osca, Terme, Tutia, Valentia, Auxima, Scin fame nonnihil experta Calaguris.DeCalaguritanis autem obsessis sic Valerius, Calaguritani, quo perseuerantius interempti Sertorii cineribus obsidionem Cn. Pompeii frustrantes fidem praestaret, quia nullum iam aliud in urbe eorum supe erat animal, uxores suas nat5sque ad usum nestria: d I is verterunt,& cadaueruin reliquias salteriit.Hoc beruum, etsi cum Romanis imperatoribus gestum est,ta men quia cum Hispanis militibus pugnatum est, externum potius ut ait Florus) quam ciuile est habitum: cide eo triumphi acti duo sunt. quoru auctores sunt Plutarchus, Appianus, Velleius, Eutropius, Florus. ex quibbus Velleius in haec verba loquitur, Metellus & Pompeius ex Hispaniis triumpharunt, sed Pompeius hoc

quoque triumpho adhuc eques Romanus ante diem quam consulatum iniret,curru urbem inuectus est. Eutropius autem ita, Vno tempore multi simul triumphi fuerunt,Metelli ex Hispania,Pompeii .secundus ex Hispania. Vnde etiam Lucanus lib.7, E lis eratpopuli facies clamorque uentis,

Otim quum iuiunis, prim que aetate tris phi, Post domitas gentes quas torrem ambit Iberus, Et quaecunque'gax Sertorius impia tarmis,

Ves ere pacato,pura senerabia s aeque

currus ornante toga lauden se et , serit adhuc Romanus eques.

Et Plinius libro septimo , Pompeius solis occassem

transgressus excitatis in I renaeo trophaeis oppida DC C C L x xi ab Alpibus ad sinos Hispaniae ulterioris redacta victoriae suae adscripsit , dc maiore animo Sert rium tacuit belloque seruili,quod omnia externa conciebat, extincto , iterum triumphales currus eques R.

634쪽

IN I As T. ET TRI. ROM.

induxit,toties imperator ante quam miles. Idem alii. ADe re a L. Lucum P ctim Mithridate. His cos. quantum ex Epitoma x Culi duci possum

ad suspicandit L. Lucullus in Ponto aduersus II ithriadatem feliciter pugnauit, caesi hostium amplius LX millibus. qua de re sic ipse Mithridates agit in epistola ad Arsacem apud Salustium, Restitiiro dcinde apud Cabira exercitu , & variis inter me atque Lucullum pro his inopia rursus ambos inces it. lncunte enim vere ut

ait Plutarchus, atque Appianus) Lucullus, Murena ad Amisium obsidendam relicto, Cabira aduersus Mithri Bdalcm contendit, qui x C millibus peditum , equitum mi millibus cotradiis, bellum reparauerat, ibi equestri praelio in montibus parum prospere gesto, quum vita tis hostibus castra in plana detulis sci, a Mithridate ite

rum ad montes compulsus cst.Mithridates autem,'uueum non acie, sed fame superare statuisset, quem a restumcntaria valde laborare compererat, magnam equitatus sui partem in insidiis, ut commeatum, qui Lucullo duris subueci ionibus exCappadocia deserebatur, interciperet, collocauit. qui iniquo loco Romanos ador- Ctus totus pene deletus est . quo nuntio rex pereulsus,qubd Lucullum, victoria suorum cognita, protinus in se irruptionem facturum timeret, sui ita ex Ponto fuga in Armeniam ad Tigranem regem colendit. qui idem in potestatem venisset, nisi equites, quos ad insequendueum Lucullus immisit, contemptis imperatoris sui edictis, praeda regia in itinere colligenda occupati, regem ipsum e manibus emisissent. Hoc autem eleganter his verbis expressit Cicero pro lege Manilia, Mithridates e regno sugiens maximam vim auri atque argenti, puti Dcherrimamque rerum omnium in Ponto reliquit. haec

qum nostri colligunt omnia diligentius, rex ipse e manibus effugit. hunc in illo timore & iusta Tigranes rex Armenius excepit, Eutropius x xx millibus lectissimis regis a quinque millibus Romanorum ad Cabira caesis

regem inde fugisse scribit. DE COS. AN. DCLXXXIII. Inde M. Crassum, Cn. Pompeium consules edunt

635쪽

CAR. SIG. COMMENT.

Α Cassiodorus, Plutarchus, Appianus,Siculi fasti Magna

ct Diuitem eorum cognomina fuisse satis constat . Cicero liba ad Atticum,Q, anto in odio noster amie Magnus cuius cognomen una cum Crassi Diuitis eo gnomine consenescit. Et in lib. De os Crassus non tam cognomine Diues quam copiis. Cn. Pomplet Magni &M. Licinii Crassi primum consulum meminit Pardi nus in Diuinationem,&Salustius in Catilinam. Cras sum opera Pompeii consalatum adeptum Plutarchus: eundem praetorium Pompeium ne quaestorium quide B annos x x x IIII natum consulatum cepisse, Appianus auctor est. Qua de re sic scriptu est in Epitoma x Culi, M. Crassus & Cn. Pompeius cosules facti, ut Crassus ex praetura,sic Pompeius antequam quaesturam gereret, ex equite Romano tribuniciam potestatem restitu riuit. Est autem natus Caepione & Serrano cos. mo tuus Iulio & Seruilio. auctor Velleius. Itaque de eo Cicero merito sic loquitur pro lege blanilia, id tam singulare quam ut ex S.C. legibus Alutus condes ante fieret quam ullum alium magistratum per leges capere C licuisset Idem iurauit se ex consulatu in nullam prouinciam iturum, idque seruauit. Velleius. prouinciam ab eo repudiatam tradit Zonaras. Decenseri , O lustro LXVI

Hoe anno cesura,quae per multos annos fuerat inter mim,relata est.Hoc extat apudPaedianum inDiuinationem his verbi Cen rium nomen triste seuerumque populus Ro. sic oderat ut intermisium esset per pluriamos annos, uos nunc orator propter infamiam corruptorum iudicum dicit plebem iptiam quae antε recu- D fabat,exposcere.Videntur autem intermissi sui me ce seres post annum D cxxvii, quo Philippus & Perperna censuram gesserunt.Centires autem his cos. edit Plutarchus Gellium & Lentulum, de quibus sic scriptu video in Epitoma xcviii, Cn. Letulus & L.Gellius censores alperam censuram egerunt, quatuor &sexaginta senatu motis: a quibus lustrum coditum est. censa sunt ciuium capita CCCCL milia. Cn. item Lentulum censore nominat Cicero in Verr. in ea oratione

636쪽

IN FAST. ET TRI. ROM. fra

quam his cos dixit. Quin etiam Paedianus adiicit mul- Atitudinem conuenisse hoc anno Romae, ut censeretur apud censores Gellium & Lentulum, qui tum erant. Plutarchi sitem hos censores equitum centurias recognoui se tum in Pompeio,tum in Apoplithegmatis r fert, L. Gellium omnibus honoribus ad cen ram v': perfunctu Valerius lib. , cap.9. Horum etiam censorum eminerunt Cicero an Cluentiana , & Paedianus in orationem in toga. a quibus lectum senatus principem

Q atulum Dio ostendit, qui lib.-Acilio & Pisone cos. in lege Gabinia dissuadenda Catulum ait nisse n

recum 'ram.

Mithridate ex Ponto pulso,praefecti eius sese Lucuiali arbitrio permiserunt. Ponticas urbes, Amastrin, H racleam, Sinopen, Amisiam Lucullus in potestatem redegit: Macharem Mithridatis filium Bospori rcgem in amicitiam recepit. Haec Appianus & Plutarchus. Quae nisi in hunc annum pesta conficiamus, prosectis Ud Choc anno gesserit Lucullus non invenlcmus . neque enim ille nisi sequenti anno in Armenia cum Tigrane congressus est Est autem verisimile, sugiente ex Ponto rege, diu in regno eius Romanum imperatorem moratum ad ciuitates in fidem accipiendas, restituendas, ct ordinandas . quarum nonnullae etiam diuturna post fugatum rege obsidione in potestatem venisse serui ur. accedit, quod his rebus in Ponto gessis in Asia tra ressus tributa Sullana exegit, ac,quasi bello rectὰ cofecto, ludos atque sacrificia fecit suae omnia in unum coferri mannum nescio ut facile possim . sed haec alii iudicarint. Eode anno L. Metellus praetor ut est in Epitoma x C- viii in Sicilia aduersum piratas prospere rem gessit. qua de re sic etiam Orosius, Metellus praetor Siciliae, quum icedissima illa C. Verris praetura Siciliam afficti inuenisset, maxime Pergamenone archipirata nefariis praedis & caedibus dilacerante, qui, pulsa classe Romanorum, Syracusanorum portum Obtinuerat,mox eum

637쪽

CAR. SIG. COMMENT.

Α nauali terrestrique proelio comminutrum Sicilia decerudere compulit.

DE COS. AN. DCXXCIIII. Inde consules Q etellus, QMoriensius:testis cuni

fastis Siculis Cassiodorus. Pardianus Q. Metellum Creticum cum Q. Hortensio oratore consulem comparat, itEmque Iosephus antiquitatum libro 1 QJ Iortes iiii L. F. Cicero vocat in Bruto. Petellii L. Methlli Daumatici filium esse reor. Quum consules prouincias se tirentur, Q lortensio Creta ac bellum cum Cretei ri sibus gerendum obtigit. qui urbe ac foro, in quo doniinabatur, delectatus, Metello exercitum ac prouinciam concessit. auctor Xiphilinus. Hinc Cicero in Verrem, Quid agis Hortensi3 consul es designatus, prouinciam

sertitus es. De triumpho M. Pisono pro cos. ex .msfansa. bl Pupium Pisonem, cuin qui biennio post Cicer nem consulem consul suit, Q Metello Cretico & Q. Hortensio cos. ex Hispania triumphasse scripς, Cicero' C ne ipso & Paediano diligentissimo eius interprete auctoribus, ex oratione Pisoniana. Idem Cicero in Flacciana L.Flaccum M. Pi ni in Hispania quaestore fuis se scribit. Quod quum ita sit, non est dubium quin hic Pisb eam prouinciam in consulatu Crassi & Pompeii

ex praetura obtinuerit, ex qua priore anno Metellus &Pompeius victores decesissent. De rege a L. Lucum eum Ar diste.

His consulibus quod ex Epitoma x C v iii colligi tur L. Lucullus in Armenia Mithridatem & Tigrane,D & immensas utriusque regis copias pluribus proeliis iudit.Lucullum resert cum Appiano Plutarchus, in Tigranem regem, a quo Mithridates exceptus fuerat,c ura mouisse, ac primum Mitrobarzane Tigranis pra: fcctum in fugam coniecisse, deinde cum ingentibus Tigranis copiis prid. non Octobris acie conflixisse, a que regem proelio victum sudisse. Adiicit ad haec in huc annum Dio lib. 3s, neque enim pugnae ipsus in

moria apud eum extat Reges quanquam proelio victi bellum

638쪽

bellum repararunt, missis cum ad alios finitimor, tum Allesertim ad Arsacem Parthorum regem legatis, quiaus eos ad belli societatem aduersus Romanos inuit bant. Lucullus, quia Turanem fugientem non est insequutus,suspectus suit ne consultd bellum duceret. Itaque, ut ei unirent imperium, Romae Asiam praetoribus,Ciliciam consuli decreuerunt. Idem Tigranoce tam urbem nobilissimam Armeniae & maximam cepit, atque magnam partem Armeniae in ditionem redegit. Quum Arsaces ad amicitiam a regibus & a Lucullo vo catus esset,pacta cum Lucullo societate neutrum tame η auxilio ipuit. Haec his consulibus gesta Dio tradit.

DE COS. AN. DCXXCV.

Inde consules L. Motellus, Marcius aues or Cas sodorus & Dio. Horum etiam ita meminit paedimus in Pisonianam, L. Caecilio, arcio cos S.C. coli gia sublata sunt,quae aduersus remp. videbamur esse.L. Metellus frater Q Metelli Cretici,praetor fuit Siciliae consule Pompeio,auctore Paediai .Hunc scribit Dio mortuum magistratus initio qui autem in eius locum suf9 ctus fuit, eu,antequam iniret, iisse, ac propterea ne ς minem subruari placuisse: QParcium solum magia stratum gessi; e. quem Regis cognomine afficit Saliestius. Itaque in fastis Siculis est, Rex & Metellus. Regi Cilicia prouincia decreta est.

De regessis a L. Lucum cum Mithridate.

Hoc anno Lucullus iam media aestate neque enim ante propter frigoris magnitudinem potuit) motis c stris, agros hostium populatus est,ut ea re su posset ro

es ad pugnam eliceret quod ubi se frustra si resens

ostes iptos adolgus cutis saepe,sed dubio eventu,coim fixit. Inde ad Nisibi in urbem maximam atq i. opulentis sinam oppugnandam coiiuersus,eam vi atq; operibus tandem expugnauit. Interea reges in Armenias ambo suas cum exercitu invaserunt, ita ut Tigranesi Fannium , antequam Luculli auxilium 'eniret, obsederit, Mithridates M. Fabio 'icto magna parte cius regionis nec opinat' aduentu suo receperit. Fabium aut e Cabiaris,quo confugerat, inclusum atque obsessum Triarius

639쪽

si CAR. SIG. COMMENT

A Luculli iteio legatus consentauit, qui quum ex Assa ad

Lucullum pergeret, his rebus cognitis, copiis raptitia, , quot potuit, comparatis, Mithridatem, ubi in c0nspectum eius venit, exterruit, atque usioue ad Commagenos insequutus acie deuicit. Haec in nunc annum gesta refert Dio,Plutarchus & Appianus.

Creta insula bellum R. hoc tempore passa estaeausisam huius belli praetulit populus R. quod Mithridati regi priore bello astu is et, ut ait Florus . Primus per haec

B tempora contra Cretenses rem gessi M. Antonius N. Antonii triumuiri pater: quit ei C. Cotta consule mari. tima ora custodienda decreta esset. Sic enim scribis in Verrem Pardianus, M. Antonius gratia Cottae consulis& Ccthegi factione in senatu curationem infinita n ctus orae maritimae,Siciliam & prouincias omnes depol ulatus est, & ad extremum inserens Cretensibus beruum morbo periit. Et in Diuinationem, Quidam Amo.

nius curator tuendae totius orae maritimae,qua Romanum erat imperium, non solum ipse nequam,verum

C tiam comitibus pessimis rem inauditam inuasit,& indiacto Cretensibus bello matb re gesta ibidem periit, antequam Pompeius contra piratas missus estiat. Velleius item M. Antonio ante Pompeium pene totius orbis imperium esse delatum scribit.quantum autem ex Epit ma x ovir intelligi potest, N. Antonius anno ante Ptapetum d Crassum mortuus est. in ea enim sc scriptum

est, M. Antonius praetor bellum aduersus cretenses parum prospere gestum morte sua finiuis. Eudem Florus turpis lina E victura, Plutarchus Cretici cognomine hac D ut opinor de causa assectum tradit. Eutropius Cretia cum bellum coortum bello Mithridatico reuiuiscente, quod rex recedente Lucullo instauravi Grestri: dc ad id missum Metellum ingentibus proeliis intra triennium omnem prouinciam subegisse, & Creticum inde appellatum esse, & ex insula triumphasse . Rerum ab eos stariim hoc anno memoria periit. Hoc tantum est in Epirona a X C Ix, Q etellus pro costello sibi aduer sus Cretenses madato Cydoniam urbem obsedit. Hinc

640쪽

IN FAST. ET TRI. ROM. sis

Mithridates in epistola quam ad Arsacem priore anno A, nis excidio habituri. DE COS. AN. DCXXCVL, Inde C. Piso, Μ'. Glabrio consules apud Cassiod rum & fastos Siculos: Ilanius Acilius,C. Pisis apud Dionem subsequuntur. C.Pisonis, & M'.Acilii Glabrionisi consularium meminit Cicero lib. 12 ad Att. C. Pisonisi consulis & legis Calpurniae de ambitu ab eo latae Prii dianus in Cornelianam, & in toga. Glabrionis pater M'acilius legem tulit de pecuniis repetundis seuerista B, mam, auctore Paediano. Ipse praetor fuit Pompeio coni sule,edque iudicium exercente Cicero C. Verrem praei torium accusauit. C. Piso Galliam Narbonensem obti- nuit, auctore Dione: unde a Cicerone in primo epistoi. larum ad Atticum, pacificator Allobrogii dicitur. M'. Glabrio Bithyniam una cum bello Miciiridatico. Dioi. lib.3s, Plutarchus in Pompeio, Cicero pro lege blanialia. unde Salustius libro 3 nistoriarum dixit, quod ex- tat apud Priscianum libro octauo Legiones Valeri i me comperto lege Gabinia Bittiyniam di Pontum Cconsuli datam. .

bem, Omo Cn. Pompei Maginii Quum piratarum opes nec M. Antonius pater nec P.Seruilius,qui ambo de iis triumpharunt, nec deinde M.Antonius filius, qui curatorosae maritimae perii nec L Metellus,qui praetor ciliae aduersus eos prosperὰ in consulatu Pompeii pugnauit,frangere potuissent: verui iam omnia maria, orae maritimae,insulae, portus,lair

i ciniis eorum infesta est ent: quum classis Rinnisi hieme, transmittere tutb posset,comeatus interclusi, praetores ni ipsi Romani a praedonibus catti suissent, essetq; id bel- , tum populo Romano non solum calamitosum sed etia, turpe: tum A. Gabinius trib.pLhis cos. legem ad pobulu, tulit, Roscio ac Trebellio collegis, ac cisatulo sum-

mo senatore aduersantibus, qua imperium Cn. Popeio extra ordine aduersus piratas cum legatis T v tradidici. ita νt maria, insulas, oras maritimas, exercitus, classes populi Ro quotquot esset,in potestate haberet. auctor

SEARCH

MENU NAVIGATION