Varii historiæRomanae scriptores, partim Græci, partim Latini, in vnum velut corpus redacti, de rebus gestis ab vrbe condita, vsque ad imperii Constantinopolin translati tempora. Nomina eorum quos habes hic autorum, proximè sequentes paginæ te docebu

발행: 1568년

분량: 1014페이지

출처: archive.org

분류: 로마

931쪽

A Maroboduo duce excita sedibus suis, atque in interi ra refugiens incinctos Hercyniae sylvae campos incol bat. Nulla festinatio huius viri mentionem transgredi

debet.Μaroboduus genere nobilis, corpore praeuales, animo ferox , natione magis quam ratione barbarus, non tumultuarium neque fortuitum, neque mobilem dc ex voluntate parentium constantem , inter suos occupauit principatum, sed certum imperium,vimque regiam complexus inimo, statuit avocata procul a Romanis gente sua eb progredi ubi quum propter poter tiora arma refugisset, sua faceret potetissima. Occuparis igitur quos praediximus Iocis, finitimos omnela aut bello domuit, aut conditionibus iuris sit secit. Corpus suum custoditum , imperium perpetuis exercitiis penε ad Romanae disciplinae formam redactum, breui in eminens & nostro quoque imperio timedum perduxit

fastigium: serebatque se ita aduersus Romanos ut neque bello nos lacesseret, & si lacesseretur,superesse sibi

vim ac voluntatem resistendi declararet. Legati, quos mittebat ad Caesares, interdum ut supplicem commendabant, interdia ut pro pari loquebantur. Gentibus h minibusque a nobis desciscentibus erat apud eum perfugium, totumque ex male dissimulato agebat aemulu: exercit simque quem Lx milium peditu, quatuor equitum secerat, adsiduis aduersus finitimos bellis exerce-do,m tori quamque etiam eo tintct in fisite, Pannrum haberet Noricos, tanquam in om n es semper venturus,ab omnibus timebatur.Nec securam incrementi

P siti patiebatur esse Italiam, quippe quum a summis Alpium iugis, quae fine Italiae terminant, initium eius s-nium haud multo plus C c milibus passuu abesset. Huς Virum & hanc regionem proximo anno diuersis e partibus Tib. Caesar adgredi statuit. Sentio Saturnino ma- datu ut per Cattos excisis continentibus Hercyniae synuis, legiones Boiohoemum id regioni quam incolebat Maroboduus nome est ipse a Carnunto, qui locus Norici regni proximus ab hac parte erat, exercitum qui in quod habebat operi praeparabat .Era edus quM quu Germaniam ad laeuaoniam ad dextra, a tergo sedium sua-

932쪽

HISTORIAE RO M. VOL. II. 8iet

Illyrico merebit, ducere in Marcom mnos orsus est. ARumpit, interdit moratur proposita hominum fortu Ira. Praeparauerat iam hyberna Caesar ad Danubiu, a Daoidque exerc. 'a non plusquam quinque dierum itera primis hostium,Saturninii admoueri placuerat. penEaequali diuisae interuallo ab hoste, intra paucos dies in praedicto loco cum Caesare iuncturae erant, quum vnia uersa Pannonia insolens longae pacis bonis , & adulta

viribus Dalmatia, omnibus tractus eius gentibus in s cietatem adductis ex constituto arma corripuit. Tum necessaria gloriosis praeposita, neque tutu visum abdito vin interiora exercitu vacua tam vicino hosti relinquere Italiam. Gentium nationumque quae rebellauerant, omnis numerus amplius DCCC millibus cxplebat: CC fere peditum collitebatur armis habilia, equitu VIIo. Cuius immesae multitudinis, parentis acerrimis ac periatissimis ducibus, pars petere Italiam decreuerat,iuncta isibi Nauporti ac Tergestis confinio , pars in Maced niam eruperat,pars suis sedibus praesidium esse destinae uerat. Proxima duobus Batoni ac Pinneti ducibus

autoritas erat.In omnibus autem Pannoniis non disci- Cplinae latummodo, sed linguae quoque noticia Romanae,plerisque etiam literarum usus & familiaris animorum erat exercitatio. Itaque, hercules, nulla unquam

natio tam maturὰ consilio belli bellu iunxit, ac decreta patrauit. Oppressi ciues Romani, trucidati negociat

res, magnus vexillariorum numerus ad internecionem.

ea in regione quae plurimum ab imperatore aberalicaesus: occupata armis Macedonia , omnia & in omnibus

locis igni ferr6que vastata. quia latus etiam huius belli metus fuit ut stabilem illum & firmatum tantorii bes . Diorum experientia Caesaris Augusti animum quateret

atque terreret. Habiti itaque delectus,reuocati undique omnes veterani, viri sceminaeque ex censu libertinum coactae dare milite. Audita in senatu vox principis, de cimo die, ni caueretur, posse hostem in urbis Romae venire cons ectum. Senatorii equitumque Romanorum

exactae ad id bellu operae pollicitae. Omnia haec frustra praeparassemus , nisi qui illa regeret, fuisset. Itaque ve

933쪽

A praesidium militum, respub. ab Augusto ducem in bellum poposcit Tiberium. Habuit in hoc quoque bello

mediocritas nostra specios ministri locu. Finita equestri militia designatus quaestor, necdum senator aequatus senatoribus, & iam designatis tr. pl. partem exeo

citus ab urbe, traditi ab Augusto, perduxi ad filiu eius: in quaestura deinde remissa sorte prouinciae, legatus

eiusdem ad eundem missus, quas nos primo anno cies hostium vidimus quantis prudentia ducis opportunitatibus , serenteis eorum vi reis uniuersas evasimus B partibus λ quanto cum temperamento simul utilitatis res autoritate imperatoris agi vidimus 3 qua prudentia hyberna disposita sunt quanto opere inclusus custodiis exercitus nostri,ne qua posset erumpere, in5psque copiarum,&intra se furens viribus hostis elanguesceret Felix euentu, forte conatu, prima aestate belli biessalini opus mandandum est memoriar. qui vir animo etiam

quam gente nobilior,dignissimus qui et patrem Coruianum habuisset, & cognomen situm Cottae fiatri relinquerer, praepositus Illyrico, subita rebellione eu semi-c plena legione vicesima circundatus hostili exercitu amplius xx M hostium fudit segauitque . & ob id orn

mentis triumphalibus honoratus est. Ita placebat barbaris numerus situs, ita fiducia virium ut ubicuqueCae sar esset, nihil in se reponerent. pars exercitus eorum proposita ipsi duci, & ad arbitrium utilitatemque nostram macerata, perductaque ad exitiabilem famem, neque instantem sitstinere, neq; facientibus copia pugnandi dirigentibusque aciem ausa congred occupato monte Claudio, munitione se defendit.At ea pars quae D obuiam se effuderat exercitui, que A.Caecina & Silua nus Plautius consulares ex trasmarinis adducebat pro uinciis, circumsilia quinque legionibus nostris auxili ribusque & .equitatu regio,quippe magnam Thracum manum iunctus praedictis ducibus Romotalces Thraciae rex in adiutorium eius belli secum trahebat, peniseitiabilem o mnibus cladem intulit. Fugata regiorum equestris acies, fugatae alae, conuersae cohortes sunt.

p ud signa quoque legionum trepidatu. sed Romana

934쪽

HISTORIAE ROM. VOL. II. gis

virtus militis plus eo tempore vindicatum gloriae quam Aducibus reliquit: qui multum amore imperatoris sui crepantes, ante in laostem inciderunt quam per explor tores, ubi liostis esset cognoscerent. Iam igitur in dubiis rebus semetipsae legiones adhortatae, iugulatis ab hoste quibusdam tribunis militum , interempto praes cto castrorum, praefectisque cohortium, non incrue tis centurionibus, qui etiam primi ordinis cecidere,in uasere hostesmec stistinuisse conrenti, perrupta eorum acie, ex insperato victoriam vindicauerunt. Hoc ferὰ

tempore Agrippa, qui eodem die quo Tiberius ado- Bptatus ab auo suo naturali erat, & iam ante biennium qualis esset, apparere coeperat, mira prauitate animi a que ingenii in praecipitia couersus,patris atque eiusdem aut sui animum alienavit sibi: moxque crescentibus in dies vitiis, dignum furore suo habuit exitum. Accipe nunc M.Vinici tantum in bello ducem,quantum in pa ce vides principem.Iunctis exercitibus, quique sub Caesare fuerant,quique ad eum venerant, contractisque in una castra dece legionibus, x x x amplius cohortibus, xiiii, sed pluribus quam decem veteranorum mili- Cbus, ad hoc magna voluntariorum numero, frequentique equite regio, tanto denique exercitu quatus nullo unquam loco post bella fuerat ciuilia, omnes eo ipso laeti erant, maximamque fiduciam victoriae in numero reponebant. At imperator optimus eorum quae agebat

iudex,& utilia speciosis praeferens, qu5dque semper eufacientem vidi in omnibus bellis,quae probanda essent, non quae utique probarentur sequens, paucis diebus

exercitum, qui venerat ad refouendas ex itinere eius vires,moratus: quum eum maiorem quam ut temperari D

posset, neque sabilem gubernaculo cerneret, dimittere st.ituit. prosequutusque longo & perquam laborioso

itinere, cuius difficultas narrari vix potest, Vt neq; uniuersos quisquam auderet adgred),&partem digredientium suorum metu uniuersi tentare non posset, remisit eo unde venerant. &ipse asperrimae hyemis mitio re

gressus Sisciam, legatos inter quos ipsi fuimus partitis praefecit hybernis. O rem dictu non eminentem , sed

935쪽

81o VELLEII PATER CULI

A solida versque virtute atque utilitate m*ximam, experientia suauissima, humanitate singularem. Per omne belli Germanici Pannonic1que tempus, nemo ε nobis gradumve nbsti um aut praecedentibus aut sequetibus, imbecillus fuit, cuius salus ac valetudo non ita sustelaxetur Caesaris cura,tanquam distracti stimus ille tantoruonerum mole huic uni negotio vacaret animus. Erat desideratibus paratum iunctum vehiculum, lectica eius publicata,cuius beneficium cum alii,tum ego sensi. Iam medici, iam apparatus cibi,iam in hoc solum importatus instrumentum balinei, nullius no succurrit valetudini. Domus tantum ac domestici deerant, caeterum nihil

ouod ab illis aut praestari aut desiderari posset. Adiicia illud quod quisquis illis temporibus interfuit, ut . alia

quae retuli, agnos et protinus. Solus semper equo v ctus est, solus cum iis quos inuitauerat, maiore parte stiuarum expeditionum coenavit sedens: non sequentiabus disciplinam, quatenus exemplo non nocebatur,

ignouit: admonitio freques inerat & castigatio,vindicta rarissima:agebatque medium plurima dissimulantis, C liqua inhibentis. Hyems emolumentum patrati belli

contulit: sed insequenti aestate omnis Pannonia reliquiis totius belli in Dalmatia manentibus, pacem petiit. Ferocem illam tot milium iuuentutem, paulo antὰ seruitutem minatam Italiae, conferentem arma quibus via erat apud flum en nomine Bathinum, prosternen- timque se uniuersam genibus imperatoris, BatonEmq;& Pinetem,excelsissimos duces, captum alterum, est rum deditum , iustis voluminibus ordine narrabimus, ut spero. Autumno victor in hyberna reducitur exerci D tus, cuius omnibus copiis a Caesaribus Lepidus praei chus est, vir nominis ac sertunae eorum proximus, quem quantum quisque aut cognoscere aut intelligere potuit, in tantum miratur ac diligit,tantorsimque nominuquibus ortus est, ornamentum iudicat. Caesar ad altera belli Dalmatici molem animum atque arma contulit: in qua regione quali adiutore legatoq; fratre meo Maiio Celere Velleiano usus sit, ipuus patrisque eius prae-icatione testatu est,& amplissimorum honoru quibus

936쪽

rriumphans eum Caesar donauit, signat memoria. Ini- Axio aestatis Lepidus educto hybernis exercitu per gen xes integras immunEsque adhuc clade belli, & eo teroces ac truces tendens ad Tyberium imperatorem ,&cum dissicultate locorum & eum vi hostium luctatus, magna cum clade obsistentium, excisis agris, exustis aedificiis, caesis viris,laetus victoria praedaque onustus peruenit ad Caesarem, & ob ea quae si propriis gessisset auspiciis, triumphare debuerat, ornametis triumphalibus consentiente cum iudicio principum voluntate senatus donatus est. Illa aestas maximi belli cosumauit effectus. Bquippe Daocisi & Desitiates Dalmatae, stu locorum ac montium, ingeniorum ferocia, mira etiam pugnandi scientia, & praecipuε angustiis saltuum pene inexpugnabiles, non iam ductu, sed manibus atque armis ipsius Caesaris tum demum pacati sunt suu penἡ sunditus euersi forent. Nihil in hoc tanto bello, nihil in Germania aut videre maius aut mirari magis potui, quamqvbd imperatori nuquam adeo vlla opportuna visa est Victoriae occasio quam damno amissi pensaret militis: semperque visum est gloriosum quod esset tutissimum, Cct ante conscientiae quam famae c6sultum, nec unquam consilia ducis iudicio exercitus,sed exercitus prouidentia ducis rectus est. Ma na in bello Dalmatico experimenta virtutis, in multos ac difficit eis locos praemissus Germanicus dedit: celebris etiam opera diligenti Q Iulius Post humus vir consularis, praepositus Dalmatiae,

ornamenta meruit triumphalia i quem honorem ante paucos annos Passienus & Cossus, viri quibusda diuersis virtutibus celebres, in Africa merueram. Sed Cossus victoriae testimonium etiam in cognomen filii contulit, adulescentis in omnium virtutum exempla geniti. DAt Posthumi operu L. Apronius particeps, illa quoque militia eos quos mox consequutus est, honores excellenti virtute meruit.Vtinam non maioribus experimentis testatum esset quantum in omni re fortuna posset, sed in hoc quoque genere abunde agnosci vis eius potest. nam Seianus vir antiquissimi moris & prisca grauitatem semper humanitate temperans, in Germania

937쪽

M, VELLEII PATER CULIAB CIllyric6que, & mox in Africa, splendidissimis sunctus

ministeriis non meri id sed materia adipiscendi triumphalia defectus est:& A. Licinius Nerua Silianus,P.Si-- si filius,quem virum ne qui intellexit quidem , abundἡ miratus est, ne nihil optimo ciui, simplicissimo duci perisset,praereptus immature & fructu amplissimae principis amicitiae, & consum matione euectae in altissimum paternumque fastigium imaginis, desectus est. horum

virorum mentioni siquis quaesisse me dicet locum, fatentem arguet. neque enim iustus sine mendacio cador apud bonos crimini est. Tantum quod ultimam imposuerat Pannonico ac Dalmatico bello Caesar manum, quum intra quinque consummati tanti operi dies, s nestae ex Germania epistolae, caesi Vari, trucidatarumque legionum trium,totidestique alarum,& sex cohortium , velut in hoc saltem tantumodo indulgente nobis sertuna, ne occupato duce, & causa persona mors

exigit. Varus Quintilius illustri magis quam nobili o

rus familia:vir ingenio mitis, moribus quietus, ut cor pore & animo immobilior, octo magis castroru quis bellicae adsuetus militiae: pecuniae vero quam non comtemptor, Syria, cui praefuerat, declarauit, quam pauper diuitem ingressus,diues pauperem reliquit. Isquii exercitui, qui erat in Germania, praeesset, concepit esse homines qui nihil praeter vocem membraque haberent, hominum quique gladiis domari non poterant, posse iure mulceri. mo proposito mediam ingressus Gemmaniam , velut inter viros pacis gaudentes dulcedine, iurisdictionibus, agendoque pro tribunali ordine, tr hebat aestiua .At illi, quod nisi expertus vix credebat, in semina feritate versutissimi, natumque mendacio genus, simulantes fictas litium series, & nune prouocantes alter alterum iniuria , nunc agentes gratias quδdeas Romana iustitia finiret, seriisque sua nouitate incognitae disciplinae mitesceret, &solita armis discerni iure terminarentur, in summam socordiam perduxere Quintillum,usque eb ut se praetorem urbanum in soroius dicere, non in mediis Germaniae finibus exercitui praeesse crederet. Tum iuuenis genere nobilis , manu

938쪽

HISTORIAE ROM. VOL. II. Ma

sertis, sensu celer, ultra barbarum promptus ingenio, Α - nomine Arminius, Sigimeri principis gentis eius filius,

ardorem animi vultu oculisque praeserens, adsiduus militiae nostrae prioris comes, de iam ciuitatis Romanaeius equestrEmque consequutus gradum , segnicia ducis in occasionem sceleris usus est: haud imprudenter speculatus neminem celerius opprimi quam qui nihil timeret, & Dequentissimum initium esse calamitatis, securitatem. imo igitur paucos, mox plureis in soci

tatem consilii recipit, opprimi posse Romanos & dicit di persuadet: decretis facta iungit, tempus insidiarum B

constituit. Id Varo per virum eius gentis fidelem, clarique nominis Segenen indicaturi sed praeualebam iam fata consiliis, omnemque animi eius aciem praestrinx rant quippe ita se res habet,ut plerunque qui fortunam mutaturus est,consilia corrumpat, emciatque quod miserrimum est, ut quod accidit, etiam meritb accidisse videatur, & casus in culpam transeat. Negat itaque se

credere ψEmque in se beneuolentiae ex merito aeui mare profitetur. Nec diutius post primum indicem secumdo relictus locus. Ordinem atrocissimae calamitatis, Gqua nulla post Crassi in Parthis damnum , in externis gentibus grauior Romanis fuit, iustis voluminibus,ri

alii ita nos conabimur exponere. nunc summa deflenda est. Exercitus omnium sortissimus, disciplina, manu experienti uiue bellorum inter Romanos milites princeps, marcore ducis, persdia hostis, iniquitate sortunae circumuentus: quum ne pugnandi quidem Rr gie occasio in quantum voluerant d. ata esset miseris,ca

uigatis etiam quibusdam graui poena, quia Romanis &armis & animis usi fuissent, inclusus sylvis, paludibus, Dinsidiis ab eo hoste ad internecionem trucidatus est,

quem ita semper more pecudum trucidauerat, ut vitam

aut mortem eius nunc ira, nunc venia temperaret. Duci

plus ad moriendum quam ad pugnandum animi sitit. quippe paterni auitique exempli succetar,se ipse transititit. At ε praesectis castrorum duobus quam clarum exemplum Egilius, tam turpe Celonius prodidit: qui quum longe maxima partem absumpsisset acies, autor

939쪽

81 VELLEII PATER CULI

deditionis supplicio quam praelio mori maluiti At V lumnius legatus Vari, cinera quietus ac probus,diri au tor exemplicipoliatum equite peditem relinquens, fuga cum alis Rhenum petere ingressus est. quodnctii eius fortuna vita est. non enim desertis superfuit, sed dest tor occidit. Vari corpus semiustum hostium lacerauerat feritasaeaput eius abscissum, latumque ad Maroboduum,dc ab eo missum ad Caesarem , gentilhii tandem tumuli sepultura honoratum est. His auditis reuolat ad patrem Caesar, perpetuus patronus Romani imperii adsuetam sibi causam suscipit. Mittitur ad Germaniam , Gallias confirmat , disponit exercitus, praesidiamum se magnitudine sua,non fiducia hostium meties, qui Cimbricam Teutonicamque militiam Italiae min

bantum ultra Rhenum cum exercitu transgreditur. AGminio territo,quem arguisse pater dc patria contenti Grant,penetrat interius,aperit limites, vastat agros , urit domos, fundit obuips,maximaque cum gloria, incolu mi omnium quos transduxerat numero,inhyberna re uertitur. Reddatur verum L. Asprenati testimonium, qui legatus sub auunculo suo Varo militans, naua v ri-rilique opera duarum legionum quibus praeerat, exe citum immunem tanta calamitate seruauit, maturἡquq ad inferiora livberna descendendo, vacillantium etiam cis Rhenum utarum gentium animos confirmauit. Suttamen qui ut vivos ab eo vindicatos, ita iugulatorum sub Varo occupata crediderint patrimonia, haeredit temque excisi exercitus, in quantum voluerit, ab eo aditam. Lucii etiam Caedicii praefecti castrorum, eorsimque qui una circundati Alisone immesis Germanorum copiis obsidebantur audada virtus est,qui omnibus dis ficultatibus superatis, quas inopia rerum intolerabileis, vis hostiu faciebat in exuperabileis, nec temerario consilio, nec segni prouidelia us, speculatique opportunitate ferro sibi ad suos peperere reditu Ex quo apparet VarilseME grauem & bonae voluntatis virum, magis imper toris defectum eonsilio quam virtute destitutum init tum , se magnificentissimumque perdidisse exercitui

940쪽

Quu in captiuos saeuiretur a Germanis, praeclari faci- Α noris autor fuit Caldus Caelius vetustate familiae suae dignissimus,qui complexus catenarum quibus vinctus Grat seriem,ita illas inlisit capiti sio, ut protinus pariter sanguinis cerebrique profluuio expiraret .Eadem & virtus de fortuna subsequenti tempore ingressa animum imperatoris Tiberii fuit, quae initio fuerat, qui concus sis hostici viribus classicis peditumque expeditionibus, quum res Galliarum maximae molis, accesisque plebis ienncnsiu dissensiones, coercitione magis quam poena mollisset, & senatus populusque Ro. postulante pa- Bire eius) ut aequum ei ius in omnibus prouinciis exercitibusque esset, quam erat ipsi, decreto complexus esset. Etenim absurdum erat non esse sub illo quae ab illo indicabantur, & qui ad opem serendam primus erat, ad vindicandum honorem non iudicari parem. In urbem reuersus , iampridem debitum, sed continuatione bellorum dilatum .ex Pannoniis Dalmat1sque egit trium- Ilium. Cuius inagnificentiam quis miretur in Caesare brtunae verb quis non miretur indulgentiam λ quippe omnela eminentissimos hostium duces non occisos fa- Cina narrauit, sed vinctos tritiphus ostendit. Quem mihis atrique meo inter praecipuos praecipuisq; donis ado natos viro . comitari contigit. inis non inter reliqua quibus singularis moderatio Tib. Caesaris elucet atque eminet, hoc quoq; miretur, qudd quii sine ulla dubita' rione septe triumphos meruerit, tribus contentus su rit λ Quis enim dubitare potest quin ex Armenia recepta, di rege praeposto,cuius capiti insgne regi u sua 'anu imposuerat, ordinatisque rebus orientis ovans triu- phare debuerit,& Vindelicorum Rhetorumque victor, Dcurru urbem ingredi . fractis deinde post adoptionem continua triennii militia Germaniae viribus, idem illi honor de deferendus,& recipiendus fuerit & post ci

dem sub Varo acceptam, Ocyus prosperrim D rerum uentu eadem excisa Germania,triumphum summi d cis adornare debuerit 3 Sed in hoc viro nescias utru magis mireris quod laboru pexiculorumq; semper excessit

SEARCH

MENU NAVIGATION