Ratio occurrendi morbis a mineralium abusu produci solitis

발행: 1783년

분량: 139페이지

출처: archive.org

분류: 약학

11쪽

mole , figura , pondere nocere potest: ubi illud vel vitrum , vel adamas, aut 'aliud corpus mere mechanicum, seu nullo menstruo in corpore animali sol

vendum ingessit aliquis ) , jubent

nonnulli multos ciboS assumere, atque dein excitato vomitu corpus mechanicum cibis quasi inclusum eliminare tentant; Vertim metus est, ne illud violento ac celeri motu agitatum Ventriculum atque ce phagum graviter laedat, imo ipsam mortem inferat : quam periculosum sit ait illusi. pan-Swieten ) repleto ventriculo validum eXcitare Vomitum,

satis patet ex tristissimo illo casu nobilissimi Baronis De Wassenaer, Reipublica nostrae Architalassi, cui post maximos vomendi conatus oesophagi tubus prope diaphragma abruptus fuit , undE post intolerabiles cruciatus miserrimi periit.

a Talia infortunia inprimis manent illos, qui, neglecta masticatione , appositos cibos nimis avido

orant.

12쪽

Ex his ergo intelligi potest summa hie

prudentia opus esse, neque festinanter in hac re, ut in plerisque agendum ;centenis obserVationibus constat corpora mechanica diu in ventriculo & im testinis haesisse sine noxa , ac tandem Per Varias corporis partes Vel sponth, vel casu exivisse feliciter ; quapropter prudentius agunt , qui obvolventia , lubricantia oleosa aut mucilaginosa peros anumqtie immittunt , olera mollia, idque genus alia exhibent, ac reliquiam opus ossiciosae naturae committunt sic anno I 67J D. medicinae Doctor, ac Regis Galliae Antiquari iis, quem Prae dones nax igantem insequebantur, timens ne in rapaces eorum manus decideret, numismata aurea Viginti , quae secum

habebat, glutivit, exque iis quaedam in Galliam redux sumta spinachia feliciter reddidit alvo. Minima quoque despicienda sunt Balnea tepida , non secus ac cataplasmata ,

13쪽

fotus & Iinimenta, quae iisdem viribus pollent. Quid conserat sanguinis missio , si aegri sint plethorici aut inflammationi obnoxii, nemini sane haud obvium. Alia de re mere chirurgica hic non subjicio, ne falcem in alienam messem videar immisisse.

14쪽

splendens , post aurum ductilissimum , post cuprum maXime sonorum , durum valdi & elasticum , dissiculter fusile, admodum fiXum. Argentum rarissimi purum , ast fere

semper cum cupro miXtum occurrit ;unde intelligitur cauld vitandum esse , ne in vasis argenteis acida aut acescen

tia, imo & mere aquosa dili stagnent. Novi, ait cetib. Man-Swieten, optimum &sincerum vinum in phiala argentea clausa servatum pessima mala produxisse, dum lpotaretur : illud autem non ab argento factum fuit , sed a cupro , quod in lustensilibus ex argento paratis semper

15쪽

adest. Phialae enim illius argenteae super.

icie S interna aerugine obducta inveniebatur , dum in causam horum malorum inquirebatur. Ut vasa cuprea stanno, sic argentea intrinsecus auro rite sunt tegenda : ob memoratas rationes eaedem quoque cautiones adhibendae , quae in aeneorum Valorum usu praescriptae sunt; neque etiam alia hic antidota requiruntur , quam quae aerugo postulat. Argentum spiritu nitri solutum , aut facta dein evaporatione in crystallos& lapidem infrnalem conVersum, Acerrimum , amaritaimumque Venenum est, ac potentissimum causticum.

Diluentia ac obvolventia, sed praesertim sapo venetus , sales alcatini a

Ubi sapo venetus, sales alcatini & terrea absorbentia tanquam antidota praescribuntur , haec , si ad manum sint, illis sunt praeserenda; alcatini enim sales cum acidis in salem neutrum transeunt, muco spoliatas, crotas aut inflammatas partes salino stimulo Iaedero

optum.

16쪽

I 2 aqua soluti, terreaque absorbentia veneni hujus caustici Vires penitus ener-Vant.

Haec quoque conVeniunt, ubi hydragogum argentum Boisi vel Angesi fatueremedium amarissimum ac rodens, nimis larga dosi exhibitum fuit. Si pulsus vigeat, venaesectio proficua censet tir , Ut praecaVeatur inflammatio vel leniatur, si jam adsit. Anodina Vero , non , nisi in sine urgentibus acerbissimis cruciatibus , & Veneno jam expulso ,

aut maximam partem enervato, danda; dolorem enim tollunt , non Vero ejus

causam.

Si oesophagus, Ventriculus & intestina acri Veneno sint eX ulcerata, optimam alimoniam suppeditant lac, oVasorbilia atque id genus alia ; verum in Eorum usit pergendum erit diti & donec pristina redierit sanitas

b) Ne saepius eadem dicenda sint, id ante omnia scire convenit, has cautiones in usu venaesectianis,

17쪽

I3 Debilitatem ventriculi a memorati hydragogi abusu ortam , rOb haccarum juniperi sanare magnus Boethaapius scripsit.

anodynorum, ac alimoniae post quaecunque Venena sumpta semper esse necessarias.

18쪽

CUPRUM.

rubicundi splendentis, omnium maximo sonorum , solo ferro duritie ac vi et astica inferius , post aurum & argentum maxim) ductile atque mallea bile, tritum inter manus odorum, in omnibus ferbmenstruis solubile Ex Eliaco aut lapide calaminari, aliisve substantiis aincum continentibus, cupro iunctis conflatur aes factitium favum,

aurichalcum nomin Atum.

Aqua, olea press a, spiritus & succi vegetabiles acidi, &c. cuprum corro dunt, ac in aeruginem seu viride aeris

conVertunt.

19쪽

Ex acido vitriolico & cupro compo nitur sal metallicum , coloris cyanei,

vitriolum cinuisum , cupri aut xeneris

dictum. Ex spiritu nitri & cupro quoque comficitur metallicum sal cyanei coloris, vitriolum caeruleum haud proprid apri pellatum. Spiritus salis marini, aqua regia , salammoniacum , oleum tartari per deliquium , spiritus volatilis alcatinus cu-prum quoque solVere nata sunt. Magnum mortalium numerum imm turae morti quotannis tradit frequens

hujus metalli usus ; quare suspecta &eXosa merito prudentioribus sunt vasa aenea, cibo aut potui praeparando continendove destinata. In ossicinis medicamentariis non raro divenditur tamarindorum pulpa, adjecto aceto aut aqua in magnis alienis sine calore & negligentius praeparata , ac

.erugine infecta , nitida cultri lamina

20쪽

I6 in eam aliquamdiu immersa praesent amcupri colore manifestat. Laudanda suminmopere illorum pharmacopolarum prudentia est, qui pulpam siliquis adhue inclusam emunt, ac, ubi usus requirit,

eX trahunt.

Haud etiam bene famae medici, ac aegrorum saluti consulunt illi , qui alem. bicos aeneos , intus stanno non probe obductos , a quis , praesertim acidulis , distillandis adhibent; hae aquae quandoque virescunt, ac sapore nauseoso, Vomitu, dysenteria, aliisve symptomatis virulentiam suam nimis sero manifestant. Salis ammoniaci spiritus ejusmodi aquae instillatus saphirino colore cuprum PrOdit : haec quoque methodus in oleis

stillatitiis , spiritu vini rectificatissimo

prius solutis, cuprum deteget. Monendi quoque oenopolae, acetique concinnatores sunt, ut lignea aut ferrea, Potius qu3m aeri ea, episto mi axinis acetisve transfundendis adhibeant. De

SEARCH

MENU NAVIGATION