Ratio occurrendi morbis a mineralium abusu produci solitis

발행: 1783년

분량: 139페이지

출처: archive.org

분류: 약학

21쪽

sana industria, qui cucumeres immaturos in vas aeneum demittunt, superinfundunt acetum, quod eos contegat, atque ita coquunt , sicqtie dein pernoctem in ipse vase relinquunt, ac Veneno inficiunt, ut, quali colore recentes sunt eodem in epulis appositi spectarentur : hac in re , si1cuti in aliis multis, prudentiores nobis erant Lacedaemonii, qui coquos nullos alios, quam carnium admittebant, & reliquos tanquam luxuriae ministros , ac sanitatis vitaeque perniciosissimos hostes h civitate pet Iebant. Salubrem benigna terra largitur cibum, Vasa coquinaria venenum ministrant. Illud unum addo, medicamenta intiis sumenda in mortariis aeneis nonnunquam teri ac misceri, particulisque cupri contaminari.

Ab aere , aurichalco , aerugine , Vitriolo caeruleo , aliisque similibus cupri Praeparatis, una .cum cibo , potu aut

22쪽

medicamento initis sumtis horrenda Lepho oriuntur symptomata; nempe sapor Val-- de nauseosus, ariditas linguae ac faucium sitis ingens, ventriculi & intestinorumi dolores acerbissimi, enormes VomituS AC alvi fluxus , aut inanes & frequentissimii nisus reddendi alvum , urinae suppressio Pertinax, anxietas summa, spirandi difficultas, vertigines, capitis dolor, phrenitis , inflammatio ac ulcera Ventriculii& intestinorum , intumescentia totius; Corporis , conVulsiones ; hanc denique flebilem tragoediam lethum sinit. Eadem fere omnia symptomata inducit cuprum in sale alcatino volatili aut fixo, vel in salibus neutris solutum. Artifices cuprum frequenter tractantes capillos non raro virides habent, vertigine , nausea, Vomitu , tussi sicca,. ulceribusque pulmonum laborant , Mexcrementa Viridia nonnunquam alvo reddunt.

Ubi quis cibum potumVe cupro in

23쪽

triolum caeruleum asstimsit, Vomitus, si sponte non succedat, irritatione faucium mechanica protinus concitandus , aqua tepida pura , muci lanes , lac Vaccinum, amygdalarum aut OliVarum oleum recens pressum, butyrum non salstim , atque id genus alia, una cum putamini. huS oVorum, creta, aliisve absorbentibus terreis affatim haurienda : ea enim festinanter, vel opportuno tempore per Os anumque ingesta venenum expellere ac enervare , ac ita hominem ex orci faucibus eripere Valent.

Praeterea minime despicienda sitnflin menta, fotus ac cataplasmata emollientia , abdomini praesertim admovenda, nec non balnea calida. Si cuprum in sale alcatino volatili, aut fixo solutum , nimis magna copia ingestum fuerit, amygdalarum aut oli- Varum oleum sine adjectis absorbentibus adhibendum erit.

24쪽

2o Viribus aegri multum imminutis, dari poterit vinum generosum solum, alit. si cuprum in ventriculo intestinisve adhuc haereat , cum absorbentibus terreis mixtum; hoc enim in casu ab acidis ac acescentibus omnibus sedulo abstinendum esse haud ignorant chemiae pe-

riti. Tremorem posio alia remedia adhibita remanentem aquarum thermalium si phurearum potus tollit; maxim) tamen si1 eodem tempore haud negligantur ex iis parata balnea & irrigationes ab

alto. Νunc stiperest, priusquam manum e tabula amoVeamus, ut breviter adjungamus cautiones necessarias iis , qui memoratorum Vasorum usui nolunt renuntiare. Aurichalcum mero cupro praeserendum ; vasa enim ex illo facta, quia miniis cupri continent, aliquando mi

25쪽

. nius nociva sunt ; neque etiam acidistam facile solvitur quam cuprum. Vasa intiis stanno purissimo probe obducenda sunt; solent non raro lebe- tum fabri stannum cum plumbo miscere, eaque misceta vasa aenea intrinsectis

obducere, itaque Veneno Venenum tegere, ac colicae saturninae aliisque mor- his dare originem. Cibus aut potus in his vasis nunquam servari, verum simul ac ebulliit, in vas fictile, vitreum, aut id genus aliud , transfundi debet , ne diutius stagnans Venenata cupri qualitate imbuatur :Vasa enim stanno purissimo obducta, licet miniis periculosa, non tamen omnino tuta sunt; puncta millena stanno non obducta, armatis micros copio oculis facili conspiciunturia Coquinaria arma post usum quotidianum illico expurganda atque sic

canda.

26쪽

Crusta lapidea , qua aqua CUCUm Maeneae sit perficiem intiis obducit, minima tollenda est : impedit enim , quominus aqua, aliique liquores metallum solvere

possint. Tandem inspectores eligere conveniret , qui ob foenatorum culinas cellasque inopinato intrarent , Vasa aenea , an istanno rit) obducta ac nitida sint, vide- irent , violataeque legis reis gravem lirrogarent mulctam.

27쪽

M E T 4 L L U 31 est communissimum .

durissimum, minus prae reliquis ductile ac fusile , maYime elasticum , quodammodo sonorum, igne ac tritu candescens scintillasque projiciens, facilE in quovis acido solubile, facillime rubiginem comtrahens , magneti amicum. Ferrum acido sulphuris solutum &crystallisatum vitriolum mavis, seu pitrio-

um viride nominatur.

Saepisamd evenit, ut vitriolum viride cupri aliquid in se contineat & eadem ac Vitriolum caeruleum inducat symptomata; qua de causa, nonnisi vitriolum martis factitium ad usus medicos adhibendum est , quod raritis ingreditur

cuprum

28쪽

24 Si in aquosam vitrioli solutioncm nitida

serri seu cultri lamina aliquamdiu mer- gatiir, cupri particulae, si adsint, protinus

in conspectum Venient.

Martialia homini saluberrima, intempestiud aut nimis magna dosi sumta

oris siccitatem , capitis ac ventris dolorem Vehementem , Vomitum , febrem , inflammationem totius corporis aliaqtie mala inducere possitnt , quae a nimia rigiditate, nimisque accelerato aut majori solidorum suidorumque motu oriuntur. Sunt ructus quoque nidorosi, alvi queeXcrementa nigricantia assumti ferri indicium. Ubi serrum in pulverem redactum , aut acido vegetabili, minerative solutum in ventriculo ac intestinis adhuc haeret, id protinus vomitum alVumque m OVentibus expellendum , a quosis & obvol- . Ventibus, nec non terreis absorbentibus,

salibus alcatinis fixis aqua sum cienter dilutis, sapone veneto aqua soluto, id

29쪽

que genus aliis ingestis enervandum est. Orgasmo, febri, inflammationi, aliisque malis a nimis accelerato aut majori solidorum filii dorumque motu oriundis phlebotomia, alvi ductio, humectantia, temperantia, refrigerantia; aqua nempe hordei vel orizae , emulsiones nitrosae,

&c. Occurrunt.

Quando vero, ait Boerhaavius, integra fragmenta ferri quis devoraVit, tunC conveniunt acida; ipse puellum sanavi, qui a ciculam deglutiverat, solo aceto Aqua temperato nam acetum cuspidem ferri arrodit & obtundit: & alio tempore ancillam . pariter serVaVi, quae magnam acum in ventriculum dimiserat. Non timendum est in his cassibus acetum, etsi

forte paulum noceat.

Salis & vitrioli spiritus ferrum quoque, ast cum Vehementi effervescentia, dissolvunt; unde, ubi assumtum est illud, non , nisi caute adhibendum his acidis est.

30쪽

PLUMBUM.

si s T ΜΕ TALLUΜ infimum, mollisimum , maxime malleabile , minim) sonoriim, coloris eX coesio grysei, post aurum & hydrargyrum gravissimum.

Phirimae occurrunt compositiones saturninae, quarum omnium usus internus nunquam tutus , eXternus saeph salutaris , aliquando vero periculos is est.

Quidam haud infimi subsellii medici,

uno alterove non infelici successu deacepti , usum plumbi internum non modo innocuum , Vertim etiam salutarem essema id crediderunt : Quod centies detrimentum attulit, & semel iterumve foribsortuna, aut benignae naturae industria

SEARCH

MENU NAVIGATION