Schola mediciae universalis nova : Pars prior, continens historiam medicinae, anatomiam, physiologiam, atque pathologiam specialem, cum plurimis tabulis aenis

발행: 1794년

분량: 345페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

13쪽

AD LECTOREM.

HOC in opere, candide lector, selecta leges, ex innumeris auctorum volus minibus, tam antiquissimis, quam recentioribus, omnia fere ea, quae in ' rem medicam maXime esse mihi sunt visa. Additis etiam sti elim iis, quae proprio Μarte; nec non multarum rerum usu, per triginta annorum spatium, comperta habeo. Praxin medicinae jam tum conscriptam, hac in parte omittendam eXisti- .mavi. In parte Vero altera; si parcent animi fata supersili, ipsam medi- cinae praxin, ac diversas, per tot secula, medicorum sententiaS, Una cum recentissimis omnium medicinae partium eXperimentis, commemorabo, et in medium proferam. Tu lector vale, et bene merere cupienti fave.

Saville Row, ipsis Kalend. Novembris, I79 -

15쪽

III S δ' O R I A MEDICINAE.

OBSCURIE sunt eterum origines & multis fabularum nebulis involutae, primis repertoribtis an deorum numerum a credula antiquitate relatis, quos homines fuiise nec ipsi pagani pernegare poluerunt. Quod ut in aliis sane multis rebus; ita in medicinae inventione cum primis locum habet, quia utilissima haec ars mortalium generi. Omnis autem consecratio utilitatibus de beneficiis debetur, a magnis viris in turbam hominum profectis, sine quo commodo non facile reperitur , ut Ius divinitatem hominum opinione, aut superstitione potius, post fata con

sequutus.

Origo medicinae est ab experientia ; experientiae occasio est a necessitate. Incrementa dedit consuetudo, qua antiquis temporibus aegri solent in via exponi, quo rogarent transeuntes eodemne morbo laborassent, & quo pacto essent restituti.'Etiam artem auxit, quod a morbo liberati quomodo sanati forent soleant conscribere, ac deinde ad sacerdotes deferre, ut in templi sacrario deponerent, &c.t Corpus animale, nominatim humanum, artificiocissime constructum, ab exiguis initiis crescit, per nutrimentum, Variis organis elaboratum, & in omnes partes distributum, Conservatur, & diu saepe ad vegetam usque senectutem, morte naturali finiendam, deducitur. In hoc vitae decursu eo etiam vigore praeditum est, ut variis injuriis, a causis externis illatis, resistere, eorumque effectus superare possit. Incrementum & conservatio corporis per actiones ei proprias ossicitur. Per has nempe mitrimentum, in chylum de sanguinem mutatum, in motu hujus per varia vasa ita elaboratur, ut inde partes per actiones vitae destructae & expulsae restituantur. Saese tamen languidiores Vel concitatiores motus has actiones turbant, & corpus infirmum reddunt, ut causis lae-

' Auctores Hippocrates de ver med. & Strabo. lib. xii. ' Η0c gyptu suio in more testis est Plinius, 3ib. xxix. cap. i. & Galenus, lib. V. de composit, med A Vi. Epidem.

dentibus

16쪽

ΠIsTORIA MEDICI Nae.

dentibus parum resistere queat. Hinc oriuntur infirmitates & morbi, hine vel praematura vel etiam ex lumma senti imbecilitate pendens mors inducitur.

A vera a stionum aeqHalitate, qUM praecipue in moderato exercitio corporis, affectuum an inii egimine, & victus simplicioris usu positum est, xirium corporis continuatio pendet. Indo enim acquiritur robur, quod causis ita, lentibus diutius resistitit. Concitatior vero imotus animῖ de corporis, magis tamen mollis S blicis a via a causas morborum mortis accelerant. Haec, quae de Universalibus vitae humanae mutationibus Proposuimus, nunc tantum ab e perientia repetuntur, suo tempore accuratius demonstranda. Ex dictis tamen facile colligitur, cur primi terrarum incolae, & omnes, qui nunc simplici vitae ratione utuntur, aegritudinibus non adeo obnoxii sint, quam qui varia ratione e veris diaetae Praeceptis recedunt, & ita corpus magis destruunt, quam Conservant. Sed variae, quae homines assecerunt, injuriae vitae, aeris circumfusi vicissitudines, victus vel justo durior, vel mollior, violentae corporum destructiones, aliaeque plures causae, quae vix evitari potuerunt, functiones corporis varia ratione laeserunt, ita, ut homines non sine dolore& incommodo vixerint, ideoque non omnes senio languidi, sed per fortuitos castis prostrati, e vivis decesserint. Hinc cauta morborum Sc mortis magis innotuerunt. Observatum tamen sinul est, obortas tape aegritudines per vires corpori proprias blande

dilis patas esse, vel motibus etiam vehementioribus ob ortis,. materiam morbosam commotam, per varias vias ex corpore secessisse, ita, ut febres, haemorrhagiae, ulcera & convulsiones, causarverae morbosae, saepe tamen etiam .anitatis restitutae exstiterint. Ac haec quidem auxilia vis.

Corporis ipsius praestitit. Sed cognita sunt simul remedia, eaque varie inventa, quorum alia instinctus naturae docuit, alia casus fortuitus detexit, alia demum homines ab animalibus brutis didicerunt. Sic lingua stiens aegri aquarn desiderabat, sic aqua sub cute collecta per vulnus emanabat, sic ex venari apta sanguis estiuebat,. sic caprae vim purgantem hellebori indicabant.

Ex quibus patet, cognitionem causarum & symptomatum morborum, virium vitae, morbos superantium, & remedi orum variorum in morbis applicandorum, inter omnes etiam

barbaras gentes omni tempore observatam fuisse, ideoque ex his vera principia medicinae colligenda esse. Naturalis haec medicina, per solam experientiam cognita & stabilita, impersecta tantum rerum noxiarum & salubrium erat notitia, quae, domesticae nostrae medicinae similis, inter plebeios homines dispersa erat; negandum tamen non est, nonnullos ex his attentiores saetos

hanc cognitionem auxisse. Ut itaque aegri coissiliis a rerum peritis juvari possent, ad vias publicas expositi sunt, dii a praetereuntihus remedia morborum acceperunt.

17쪽

BIsTORIA MEDICIN E. iii

Magis, primo ita fulse excultam, ut praesentes morbos tollere, futuros atafriere, contenderint. Hine in a 'pium, I biam Orenaicum, Crotoncm migrasse, ex tuis in Graeciam deriviatam,

in rui se inprimis, in peninsula Cnido, Rhodro, Co, insulos, las Epidauri.

Hi oriae autem pri cae, e c. Posteaquam evidenter evicimus, medicinam illam naturalem hominibus semper sui se coaevam, superest nunc exponendum, ubi primum fuerit exculta &curis peculiaribus promota, ubi primum in artis formam redacta s Quis ejus inventor λ qui, quales' re primi medicit & quo tempore a privatis hominibus eae coli coeperit ξ irae dum ex historiis inquirimus, tria distinguenda sunt praecipua mundi tempora : Pr irratim obscurum quod quidem exsti ii se novimus, rerum vero gestarum vix uJlam habemus memoriam, nisi quantum nobis ex sacris paginis constat. Id a mundi origine ad diluvium extenditur. Alterum tempus est fabulos vi, quod meris fabulis, a veritatis tamen imagine non valde abludentibus, nisi illae adeo figuratis tectae forent notis, involutum est ; ex qUO Certe etiam non multum discimus. Tertium sequitur tempus his ricum, ubi. res gestae hominum verius me

moriae tradi Coepere.

Notum est, morem fuisse antiquissimis receptum populis, res hominum gestas suavissimis fictionibus, hyperbolicis figuris, signis hieroglyphicis, abscondere atque augere, nucleo veri tatis sub fabularum involucris recondito. Imo teste CICERONE de nat. Deor. L. II. erat haec illorum temporum consuetudo, ut, qui mortalibus & societati totius generis humani beneficia majora praestitissent, in Deorum numerum reciperentur. In his temporibus fabulosis, quae mox post diluvium fuere, aliquis medicinae inventor quaerendus est; nam antediluviano tempore nondum eo persectionis deducta fuisse videtur medicina, ut in artium numero haberi potuisset; quippe cum in sacro codice distincta mentio fiat variarum artium ante diluvium inventarum, rei rusticae, musices, metallurgiae, operis fabrilis, &C. de medicina tamen ne verbo quidem fiat mentio. Qiiodsi vero fabularem historiana, quatenus ea ad medicinam spectat, pervolvamus, inveniamus, primum mediciniae inventorem celebrari HORUM, Assyriorum regem, ISIDIS & OSIRIDIs: filium, quem alii eundem essse volunt cum APOLLINE Graecorum, seii PHOEBO Latinorum, praeeunte DIODORO SICULO, qui Bibl. L. I. sic habet: HORUM interpretantur APOLLINEM, qui, medendi & vaticinandi artem a matre ISIDE edoctus, oraculis & medicationibus bene de mortalium genere meritus est. V Consentiunt cum hae opinione Versus OVIDII, quibus .

ipse APOLLO ita de se loquitur :Inventum medicina meum es, opifer pue per orbem in Dicor, es' herbarum subjecta potentia nobis. Verum alii multum dubitant, an no Rus & APOLLO una eademque persona sit; & ipse Celo DANIEL CLERICU s, APOLLINEM poetarum simpliciter fictam personam esse condit. Neque i h HVGINVS in fabuli S APOLLINEM Oculariam solum medicitiam h. h0Q notum est nam si vera dixit DioDOR Us si cui us, medendi artem edoctum sui siue, etiam clarum est, neque HORUM inventorem medicinae haberi posse, neque APOLLINEM, si idem cum HORO fuerit-

18쪽

HISTORIA MEDICINAE.

La inorum ; a Graecis autem a s CULAPIO adscriptam ex aliis monumentis erui potest. Atque adeo jam plures uno medicinae inventores numerarentur. In tanta opinionum dii sensione in eo tamen omnis convenit antiquitas, quod Deum aliquem edicinae auctorem agnoverit. Communi consensu inventionem medicinae Deo adscriptam .s iis se, idque ab omnibus receptum, refert HIPPOCRATES libr. de vel . med. & cic ERO in t o. qu s. l. 3. idem adfirmat, dum ait: Deorum immortalium inventioni consecrata est ars medica. Et in eo etiam sacer teXtus consentit, quo dicitur : a Deo est omnis medela, Ecclesia sic. c. 38. v. a. Altillimus creavit de terra medicamenta, ibid. v. 4. Verum de eo nunc sermo non est ; omnia enim, quibus fruimur, Dei munera sunt, neque

id ullus in dubium vocat, nisi impius, nullus negat, nisi iii sipiens. Hic autem quaeritur, quis inter homines primus medendi arte ita claruerit, ut illi inventionis gloria debeatur ξFacile palsit, nihil certi in tanta rerum caligine statui posse. Mihi vero etiam risum movent

critici, qui, in simili quaestione desudantes, oleum perdunt & operam. Nam & tota quaestio

inanis est D facile occurrit reste ac secundum naturam indicanti, neque ab uno mortalium inventam fuisse medicinam, neque in formam artis opera unius redactam, sed primum inter gentes vagam, Vagis experimentis, & promiscue a quolibet, urgente necessitate, exerci iam ;postea aucto post multiplices casus observationum & remediorum numero, ex multitudine ad paucos iranti iste, qui se levandis mortalium aegritudinibus totos dederent, & medendi arti ex professi, vacarent. Hos, quicunque fuerint, primos medicos, tametsi perexiguum medicinae campum amplexi essent, tametsi particulas solum quasdam medicinae callerent, tamen quia plus vulgo noverant, peculiariter a ceteris fuisse suspectos, & inter hos aliquem reliquis praecellentem, qui forte plures curare morbos noverat, aut qui primus in quaque natione prae sodalibus eminuit, pro inventore artis habitum fuisse, etsi re ipsa inventor non esset, etsi ipsa, quam exercebat, medicina multuna adhuc ab ariis persectione abesset, & titulus inventoris illi magnificentius, quam Verius, competeret. Hinc factum est, ut quaelibet gens suum inventorem medicinae jactet, quia in qualibet gente primum unus prae ceteris eminuit, quantulacunque medendi peritia, aut selicitate. Ita opinor, & fabulae differentes conciliari, & criticorum de inventore medicinae inania dissidia sacile componi possunt. Rectissime omnino AAGLIVIUS : Necessitas medicinam invenit, experientia perfecit. Quae quidem prima aetate rudis erat ac stupida ; progressu vero temporis, accedentibus in dies novis observationibus, sibique mutuo sacem quasi praeserentibus, cuncta praesertim regente ac moderantorationis lumine, liberalis lacta est & erudita. Lib. I. c. II. f. I risi iis, Robloniis, Chaldaeis S Magis, isse. Novimus fide s TRABONIs & HERODOTI antiquissimum apud hoste populos obtinuisse morem, ut aegroti in triviis & soris publicis exponerentur, medi Cinae a praetereuntibus petendae causa. Mos genti illi, ait sΥRABo de Assyriis, aegrotos in Viis exponer di, exquirendique a praetereuntibus, an morbo id genus se norint remedia λ Etenim nemo tam improbus fuerit, qui sciens non grate imperitatur.

Imo vero ut hoc ita feret, publica lege cautum fuisse, nec licuisse ejusmodi praeterire aegros sine percontatione, aut sne dicto, si quis nosset, remedio, diserte testatur HERODOTUS, sic

19쪽

HISTORIA MEDICINI.

.et: ira liabet i Apud Babylonios etiam haec lex sapientissime laia est, ut aegrotantes in forum duportent, quoniam medicis omnino destituuntur. Accedentes itaque ad aegrotum inter se consultant, si quis sorte ipsemet eodem morbo laboravit, aut alium laborantem videre se meminit. Consulunt itaque facere idem, quod alii ad salutem fecerunt: nec fas, quem- quam tacito praeteri ro decumbentem. Si nihil aliud, tamen de morbo percunctari itecesse est. V Ex quibus patet, ab antiquisti in is hisce gentibus cultam suisse medicinam, sed adhuc vagam, neque in artis formam redactam & fuisse exercitam ab omnibus promiscue, antequam adhuc medici forent; medicinam ergo non ab uno homine inventam, sed a multis multa collata experimenta & observata basia dedisse arti medicae. Chaldaei erant prisci Asfriorum philosophi, ut ex sTRABONE iterum discimus. Constituta est, ait, habitatio quaedam in Babylonia philosophis indigenis, plurimum circa philosophiam versantibus, qui Chaldaei appellantur.' L. XUI. Horum primores Magi dicti sunt, voce tunc nondum odiosa & solis sapientibus & propria. Num medicinae peculiariter, aut perinde, ut philosophiae, operam dederint, non constat. ZORO ASTRAE Bactrianorum Regi, qui teste JUSTINO L. I. c. I. primus dicitur artes magicas invenisse & mundi principia, siderumque motus diligentissime spectasse, quidam & medicinae peritiam tribuunt, sed obscuris S incertis nixi documentis. Seriore quidem tempore comites fuere Magia & medicina. ' Ac in AEgyptum delata. Et ibi quidem multo magis quam apud alias nationes exculta medicina est. Quin ipsi AEgyptii etiam inventionem medicinae sibi asseruere, ejusque auctorem

HERME ΤΕΜ ΤRIS MEGISTUM secere, quem latini MERCURIUM nominaverunt, & a quo herba mercurialis nomen adepta creditur. Idem HERΜES OsIR IN AEgypti regem, & conjugem ac sororem ejus ISIDEM cum aliis in artibus, tum etiam in medicina instituisse fertur. Ex antiquissimis enim inscriptionibus adparet, HERMETEM ISIDIS praeceptorem, aut Certe Consiliarium suisse, & OSIRIN ac Isi DEM ob praeclara in genus humanum merita, maxime vero

hanc ob frumenti lationem inventam, tum etiam ob opem medicam in Deorum numero haberi coepisse. Confirmat hoc Dion o Rus frCULUS ; Isidem, ait, multa sanitati hominum p 'armaCa invenuse, AEgyptii tradunt, utpote quae scientiae medicae fuerit peritissima ω ,-que solerter multa excogitasse. am ob rem nunc quoque ad immortalit tem elata fa-uatrone ii minum maxime gaudeat ultos etiam a medicis propter morbi dissicultatem

, i ad Deam hanc confugerint, in pristini vigoris integritatem restitui. ' Ιmoreperimus in veterum monumentis aliquas remediorum compositiones, ISIDIS nomen prae se

uira C. H. ghnistauit, a ' '''in I E in quibus strue

in recenti O HERMETE conscriptos, critici contendunt, quibus id p b . Vtissimum

20쪽

tissimum favet, quod quinque distinctos omnino HERMETEs exsthisie, jam cIcillo memoria,

prodiderit. Ee nat. De V

Qii id quid horum sit, id saltem certo constat, Jam temporibus antiquissimis medicos in AEgypto fuisse, & ab his primuin e professo tractatam, S in speciem quandam artis redactam fuisse medicinam. Nam Praeterquam qui SYRA Bo etiam aegyptiis expositionem aegrorum familiarem fuisse scribat, εχ sacris paginis hivius rei veritas luculenter ostendi potest; si qui leni jam 4oo ante Mos hu annis 16SEPH AEgyptius Patris sui IACOBI cadaver balsamo condiendum praeceperit medicis. Ita ei, iri Golare sonat textus: praecepitque servis suis medicis, ut aromatibus condirent patrem.' Genes. c. v. a. Ex quo simul non obscure et icescit, jam tum bal Arrio c6ypora condiendi viorem in usu stasse, adeoque & illa jam cognita fuisse medicamenta, quae' putredinem eosporis ,rcerent. Patet inde etiam Mos Eu neutiquam prosi ERMETE AEgyptiorum haberi posse, qui Q ART APANO placuit referente ED SE ATO ,; eum AguMEs isse ThasMEGIsae Us ab AEgyptiis medicinae inventor liubeatur, ante id osΕN vero annis jam oo, medicos habuerint. Ipsiim vero si OSEN etiam medicinae peritum fuisse ex eo eblligi potest, quod testante sacrocodice omnem IEgyptiorum sapientiam & scientiam possederit; G. c. 7 Sc argumento est descriptio leprae, quam dedit, L it. c. XIII. Chemue certe peritum fuisse, docet vituli. aurei per ignem in cineres potabillis combustio, quod arcanum i)ostra ushue tempora delituit, Aonec a s ΥΛΗLIo in ii pate Sulphuris detectum, Iatque lin lucem proditum mitti Sed longe plura adhuc adferri possunt do mensa excultae ab AEgyptiis inlidiei h te. Sacerdotes enim eorum rei medicae peritissimos fuisse ex HELIODOR O & DIOGENE LAEEt lo constat, eosque non solum curaticines aegrorum peffecis , sed etiam filiola literarum monumentis consignasse, ut eo major esset literatae usus experientiae, festatur ΜOR APOLLO, Hieroglyph. L. I. c. 88. Horum de magnam dignitatem, S grandem quoque 'numerum fuisse, ex eo col ligi potest, quod 1erii a pars AEgypti sacerdotibus fuerit tri nila, ut inde vitam sustentarent, &deorum cultu, famularentur. Mur atque trirc dignitas per haereditatem continua in 'poster suce cine, ut relari tror . sic UL Us. Distinctius adhuc retulit HEx o Dorus, non solum

plurimos, sed etiam singularum sartium medicos AEgyptiis fuisse, dum ait: Minicitiae isa distilbutu est promio, ut singulorum m6rborum simuli sint medici, nulli simia plures

cur pilos suscipiant. Omnia au)em medicorum plena sunt. Alii oculis medicinam facilint, cilii capiti, dentibus alii, rursus alii ventri medentur, a. quibus diversi sunt, . qui morbis occultis laedentur.' Eam consutitudinem nondum cibolitam esse, sed nostro quoque arvo fro qitovis fere moesbo peculiares in AEgyro. medicos inveniri, ex N A1ILEYT1, Gallic videmolim Consulis, relatione constat, . bit, . intere . p. l. T. I. p. 68. Grasi sitam ero civibus faci aut raediuinam, ait qui ex sundo publico alerentur, priotae miscedis laud an sigi. Et juxta reginas in 'net, libro priscriptas curabant,. quas megligere mefas erat.

Si his obse filiis ἰωgro funitatem reddere nequisissent, lulpa vacabant; si contra praescreprime istant, casitis peridissum subnuini ; rium raedendi rationem longi temporis msu 'observan& lati optimis 'astimemus ordinatum, paucos irigenio & sesertia si Teraturos legi sat . n

SEARCH

MENU NAVIGATION