Disputationum anatomicarum selectarum /

발행: 1747년

분량: 746페이지

출처: archive.org

분류: 해부학

431쪽

QVAESTIO MEDICA

M IOSEPHO LALLEM ANT,

DOCTORE Μ EDICO, PRAESIDE.

AN ACTIO MUSCULARIS

A SOLIS SPI RITIBUS Z

433쪽

Corporia humani partes solidae triplici actione gaudent, D

iastica, Tonica S Muscntari. Harumce tertiam tantummmodo hodie expendemus. Definiri potest Uis illa coitis tractiva ab anima partim dependens, Musculis solis propria, quia ipsi nituntur ad decurtationem. ID. Dicimus Uim illam ab Anima dependere; idque, ut ab actione massica distinguatur, quae Omnibus corporis partibus solidis innata est, quaeque pro vario distractionis &aensionis gradu remittitur aut intenditur, & in mortuis viget aeque ac vivis corporibus. ao. Musculis solis propria est: sic etiam differt ab actione Tonica, quae non Musculos spectat tantum, sed cunctas etiam partes solidas sensu donatas. 3o, Tandem, nostra illa Actione Musculi nituntur ad decuriationem; nam stricto loquendo, Musculi decurtatio est Actionis Muscularis

effectus tantummodo accidentalis: nec, ut illa perficiatur, nec ins se est, Musculum revera decurtari. Unde metito concludimus

actionem illam nihil aliud essu quam nisum in Musculo ad decu

tationem.

Iam Vero, antequam istius causa efficiens inquiratur, Musculi structura primo venit uecurate perspicienda. Musculus primo aspectu dici potest moles carnes artuum motibus perficiendis, vel functionibus effercendis,uel tandem parithus continendis, firmandis, comstringendis a Natura comparata. At ipsus structuram altius scrutemur. Ad sint scalpellum,micros copia, patientia, deXteratas. En quis

que Musculus in infinitos prope minores Musculos dividitur, seu fibrarum fasciculos. Unicuiqne, sui nervorum surculi, suae vaserum sanguiferorum propagines, suum Cenique peculiare involucriam A communi tota lis Musculi- capsita enatum. Ex his fala culis quem

434쪽

a 4 LAI LEMANT AN ACTIO MUSCULARIS quem volueris ulterius divide alios adhuc habes Musculos fibris perpendices ariter in ei dentibus. variς inter te discriminatos. Hi vero iterum Boerhaave In L. Med. n0 393. et qui nascuntur ab illis, in minores semper miles maximo; et quidem est vi o haec procedit eo usque, ut laudem in lucredibilom adeo subtilitarem abeant , quae omnem o mutuo imaginationis vim exuperet

Visimus autem ille Mosculus vocabitur Fibra Muscularis, quarum unita adunatione Musculus proprie dictus M. Fibrae illae

Muscillares tantae tenuitatis sunt, ut oculorum acutioribus etiam micros copiis armatorum aciem eludant. Vulgo tamen creduntur componi ex infinito prope vescular in numero, quibus Authores varii variam confirmationem assignarunt. Inter illos, vesiculas

musculares ex infinitis eirculi segmentis aequalibus conflari placuit Ιo han. Bernoulli. Figuram ipsis Rhomboidalem adscripsit Alphiniis Borelli. Nos vero, cum multis, volumus eas ad figuram Ellyptico- Sphaeroideam accedere, ae per maiorem diametrum inter se invicem allegari; quod quidem ex dicendis haud absurde, ut opinor, inducitur. II. Vt Musculus nitatur ad decurtationem, certe necesse est abbreviationem moliantur ipsius fibrae, Oc quidem longitudinales non vero tran8 Versae, Ut Voluerunt Verheyen & Bergeriis. Sed Corpus quod vis moveri nequit, quin ab alio moveatur. Cum autem ex supra memoratis partibus nulla sit per se motu donata ;necessario assignandum corpus aliud externum, qualecunque sit, quod in illas inpingat & suum ipsis motum possit communicare. Corpus autem illud debet esse tenuissimum, mobile, fluidum,

subtilissimum, Animae imperiis subditum, si fas ita loqui, ipsi

vicinum, ac, ut ita dicam, quasi vicarium. Tunc Anima jubente , corpus istud in supra dictas fibrae Muscularis vesiculas irrumpens, illas secundum minorem diametrum neces ario dilatabit, ut corporibus Etlypticis solemne est . At crescente minore diametro, maior minuetur. Cum vero per hypothesim vesiculae supponantur secundum maiorem diametrum inter se catenatae, ac prolude

435쪽

proinde illarum maiorum diametrorum summa totam metiatur fibrae longitudinem, summa illa diametrorum non potest decrescere, quin decrescat & tota fibra. Sic etiam de caeteris, ac tandem de totali Musculo dicendum est. Quodnam autem erit in corpore sui dum talibus muniis exeis quendis idoneum 3 En praesto sunt duo; Sanguis, Fluidum Ne vetam. Nunc iterum vel ab alterutro, vel ab utroque Muscularis Alfio repetenda. Ad sit primo Sanguis. Fluidus est, mobilis: at Io. non ille tantae tenuitatis est, qui intimam vesculai tura cavitatem possit permeare. 20. Non adeo subtilis, ut in ipso temporis puncto, tam subitos motus cito praecis eque eXequatur. 3o. Tandem, non est voluntati subditus. Ergo sanguis non est cause essiciens motus Muscularis. Secundo Fluidum Nerveum expendamus. IQ. Corpus est fluidissimum , tenuissimum , celerrimum. 20. Illud quasi animae vicinum, ipsique suffragans. 3ο LLgatis Nervis cuiusvis partis, perit continuo sensus motusque in Musculis, quibus prospiciebant. Ergo Fluidum Nervcum est caula essiciens motus muscularis. Verum de his jam nulla, aut s diem rara apud Physologos disputatio. Vt igitur propositum Theseos nostrae scopum assequamur, probandum incumbit solum Fluidum Nerveum esse causam essicientem motus Muscularis, nec sanguinem huic ullo modo concurrere.

β. III. Fatemur profecto sanguinem Musculorum Actioni posse

conducere eo nomine tantum, quod Spirituum Animalium sicut dc caeterorum humorum fons est dc origo; vel etiam in quantum vasorum suorum Oscillatione, eosdem spiritus per nervorum ductus in Musculos agit ac protrudit; vel tandem quatenus sero suo. quod ubique disiundit, Mu sculares fibras humectat, laxat, nutrit, ct lubricat. Nihilominus tamen falsum est sanguinis praesentiam in Musculis necessatio requiri, ut illorum actio perficiatur, proindeque illum esse causam huj.s emcientem. imo vel essicientis pro-Xime auxiliatricem.

Tom. III. Hlili Sed,

436쪽

Sed, objiciunt adversarii, ligata in cane vivo Aorta destem

dente insea emulgentium exitum, privantur illico sensu motuque partes canis posticae: Ergo necessaria in Musculis, ad ipsorum notum, sanguinis praesentia. Minime. Non a sanguinis absentia lubita illa motus sensusque seria. Non in musculis sanguis desideratur, sed in arteriis spinalem medullam comitantibus, Luna. baribus scilicet, & se cris, quae dictam Spinae medullam, motu 1uo comprimentes, in Crurales & Iichiaticos Nervos contentum fluidum, ut antea, propellant. Alioquin unde repetenda foret illa sensus abolitio, nisi ab intermisso spirituum animalium assu-Σu Instant autem ipsi pertinacius. Etiarnsi Aortam ut supra liga- Vecis, sanguis videtur remeare per venas spinales. Ergo non solae Lumbares & Iliacae sanguine suo spinalem medullam alluunt. Ergo. sunt & aliae arteriae, quarum oscillationibus spiritus potiunt

in Musculos propelli. Ergo non a spirituum, sed a sanguinis

absentia oriunda illa MHsculorum inertia. Bene Midem: verum Anatomiam, ut par est, sedulo consulamus. Secundum totam longitudinem ductus vertebralis, intra ligamentum vaginale & duram menyngem descendunt Sinus Spinales venosi numero duo, anterius ille, posterius hic. Sinus isti distincti videntur in tot internodia, quot sunt in Spina vertebrae ;quae tamen internodia multum habent inter se commercium. Ad

Unumquamque Velebrarum articulationem adsunt circuli venos,

qui suos habent totidem congeneres circulos arteriosos. Circuli illa venosi sanguinem suum in supradictos Sinus effundunt, unde per venas Spinales defertur in Insere astateri ac inde in venam Agy-gos. Porno eci hypothesi fateor circulos venosos vertebrarum lumborum &ossis sacri nullum sanguinem suppeditare supra laudatis Sinubus γ sed adsunt circuli aliarum veri ebrarum, colli nempe di dorsi, qui priorum suppleant desectum. Nam ut supra notavimus, Sivus Spinales, etiamsi videantur interrupti, nihilominus tamen sunt jugi commianicatione continui. Ergo nihil mirum, si in proposito casu

sanguine turgeant venae Spinales. Ergo non inde concludendum alteras necessario adesse arterias, quae medullam Spinalem comitentur, re pullatione sua spirituum motui faveant.

437쪽

IV. Vernim, ne quid dest probationi nostrae, tolle Aortae liga turam. Utramque tantum hinc & izde liga cruralem; en cito redeunt sensus motusque in partibus antea paralyticis. Ne una tamen ad eas appellit sanguinis guttula; sed libera circa spinalem medullam v orum oscillatio, proindeque redivivus Ipirithium in partes circulus. Nee forte dixeris in secundo isto casu post ho ras aliquot partium tandem redire paralysim. Non sane stupcnodum, si negato in partibus inferioribus sanguinis circuitu, superiores crUore ultra modunn turgeant, ac tandem obstruantur. Obstructis semel vasis spinae sanguiferis. jam tardior in illis 1 anguianis motus, ae denique sue cessu temporis nulla circulatio, nulla pulsatio. nulla spirituum in nervos excretio. nulla Actio Mustu

laris. -

Aliunde quorsum istud conduceret sanguinis cum spiritibus in

Musculo conjugium 3 Quaena in forent illius ad contracticinem munia 3 Num, ut excitata statim ebullitione, vel faeta copulia nesidio qua explosiva pulveris pyrii aemula, vel tandem arer aerione diem toniana, e fermentatis, disruptis aut valde coimpressis sanguinis pamtihus erumpat aer quidam subtilissimus, qui subita dilatatione Mi sculum agat iii contractionem y Iamdudum obsolevit indigesta illa ridicularum opinionum farrago. Sed dicet aliquis : quamvis ratione demonsi nari nequeat sanguinis necessias ad Actionis Muscularis negotium; cum tamen sola spirituum intrusio in ovales fibrarum loculos tantis contractionibus edendis vix susscere videatur , admitti potest illorum expansio a circulationis calore Oriunda. At Io. st a nostra spirituum in ovales vesiculas intrusio sufficit ad omnes motus Musculares perficiendos. Ad id enim requiritur tantum, ut ovales illae vesiculae ad ultimam usque perio. dum cito facileque dilatentur. Porro in hypothesi supponuntur,& reipsa sunt tenuissimae, adeoque vel minima trusione inflabuntur. Alioquin, si ad sui dilatationem proposito auxilio indigerent, in attollendis v. g. gravistimis oneribus, Ut augeretur spirituum H h h a Vis,

438쪽

42J LALLEM. AN ACT. MVSCVL. A SOL, SPIRITIBUS. vis, necessario augeri deberet, in ipso instanti, di circulationis calor: quod quidem nec rationi, nec experientiae consonat. ao. Antequam admittatur illa spirituum expansio, probandum es sanguinem spiritibus esse calidiorem: quod etiam nequit facile demonstrari. Nedum igitur sanguinis praesentia Musculorum actioni sa-veat, hanc ipsi nocivam este Natura ipsa videtur indicare. Et

certe Io, intra contractionem sanguis e contracto Musculo in venas inde oriundas mutato tramite retrofluit. ao. Rationi & experientiae consentaneum est Musculi contracti molem decrescere: quod quidem fieri nequit, quin sanguine suo vacuetur. 3O. Volunt quidam, intra contrahendum, Musculurn ruborem amittere ; novum adhuc profecto sanguinis absentiae argumentum. Adeoque ex his omnibus rite concludimus.

Ergo Actio Muscularis a solis Ssiritibus.

Proponebat Parisiis, IVL Nus HINGANT, San-Briocensis, Saluberrimae Facultatis Medicinae Parisiensis Baccalaureus. A. R. S. H. , 7 4 3.

439쪽

XIX.

DISSERTATIO MEDICA INAU GURALIS

MOTU MUSCULORUM

DEFENDET

FRIDERICUS WIN TER,

I gae Batav. d. V. Iunii

SEARCH

MENU NAVIGATION