Vitae Italorum doctrina excellentium qui saeculis 17. et 18. floruerunt. Volumen 1. 20 auctore Angelo Fabronio Academiae Pisanae curatore

발행: 1779년

분량: 410페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

391쪽

ΜITTARELLIUS 38 IIncerta tempora, quibus scriptae suerant; sed Tem cum re, epistolam cum epistola conserens explicare Mittarellius Ordines temporum pOtuit , lumenque rebus memoria dignis afferre. Et quidem qui eas epistolas legat, non inultum desideret historiam contextam illorum temporum. Sed haec & his similia, quamvis maximis laboribus steterint Mittarellio, haud magno ipse ponebat in pretio . Eo sanctissimus homo spectabat in primis, ut essent omnis exempli documenta in illustri posita monumento , ex quibus sui praesertim, quod imitarentur, caperent; ut noscerent quae Vita, qui mores fuerint, per quos viros, quibusque artibus aucta sodalitas, ac bonis ditata exemplis ; ut nihil tam vererentur quam sortem quarumdam religiosarum familiarum, quae labente paullatim disciplina , invectisque pro Iabore desidia , pro paupertate ac parsimonia, rerum cupiditate, praecipites ire adeo caeperunt, donec eo perventum, ut cum nec Vitia sua nec remedia pati possent , ruere plano debuerint. Quanquam cessationem plane lib. ram & otiosam tantum opus postulare videbatur , vel in magnis tamen sodalitatis occu-

392쪽

3 a IOANNES BENEDICTUS pationibus ad tyronum enim curam adjur chum est ipsius S. Μichaelis coenobii regimen ad umbilicum illud Qttarellius perducere potuit. Non enim credibile est quam facile interrupta contexeret, quam vigilans Mindustritis esset, ut ne minima quidem tempora perire sineret. Incepta L voluminis impressio est an. MDCCLIV. die S. Romualdi se- sto, ut orsis tanti operis successus prosperos daret. Decennio post tantam festinationen, sortasse miraberis) VIII. operis volamen vulgatum est, quod historiam rei Camaldule, is ad nostram usque profert aetatem. Meγquidem judicio non errant, qui haec volumina tanquam thesauros aliquos monumentorum vetustatis appollant . Utinam Mittare

Iii 8t Costadonii exemplum imitarentur ceter, religiosi homines. Hi profesto bene de liti ratorum reptiblica mererentur, si vel ornamento seposito paucorum est enim historiam. scribere) monumenta solam temporum, hominum , locorum, gestarumque roram , quae ii S. majores reliquerunt, in lucem hominum pro serrent. Haud deesse poterant historiae scriptori multorum querelae. Verum sic illas piu

393쪽

. ΜΙΤΤΑ RELLIUS 38 tulit Μittarellius, ut omnes intellexerint ipsum hac praesertim laude gloriari, quod veritatis amicissimus esset, Omnisque experS c Tae , quae scribentis animum, etsi non flectere a vero, sollicitum tamen essicere possit . Hae ipsa mente se suscepisse opus ajebat, ut non solum summos labores perserret, sed Sc mulintorum arrogantiam ac dissicultates exsorberet. Quod Aesinas dicatur Bonaventura Sela Cremonensis monasterii ad S. Catharinae Abbas , qui Veronam patriam habuit; quod a diographon cujusdam epistolae Vincentii Patriatii, in qua multa narrantur de oppido Saxia ferrati, de antiquo Scntino, ac de Comitibus de Triputio, minus Vere assirmetur, extare apud annalium Seriptores, sint ea quidem errata, sed quae opere in longo nullius mortalis vitet ingenium. Atque Mittarellius, ut fuit semper apertissimus, non se purgavit, sed illa indicavit atque innuit. Ceterum vix alia in

venies, in quibus ipse jure reprehendi possit. Fuit enim diligentia singulari, qua una virtute reliquas Virtutes omnes contineri discebat. Porro non satis aeque dijudicatur a

multis quanto in pretio habenta sint opis

394쪽

ra hujusmodi . Saepe intersui philosopho

Tum Sc poetarum sermonibus , qui cum ple rumque sese mutuo contemnant, mirifice tamen congruere videntur, ut risu eruditorum Iabores excipiant. Hos avaris comparant, qui

undique opes , nullo delectu habito , colligunt, parti sique nesciunt frui. Saepe quoque vidi eruditos homines stomachantes quidquid poctarum , philosophorumque esset, horumque arrogantiam ridere, quod cum tenues posseGsiones habeant, sumptuosius tamen, insole tiusque se jactare videantur. Est rediculum ca, quae non possis habere, contemnere. Gmnes quidem artes ac disciplinae cognatione quadam inter se continentur, suisque auxiliisti copiis mutuo sese adiuvare Sc possunt Sedebent. Non cadem omnibus facultas ingenii convenit; sed magni semper existimari de-het ingenii in una aliqua arte excellere. Itaque non minus admiraberis memoriam Sc diligentiam illius, qui totus est in praeterito Tum temporum fastis colligendis, quam sagacitatem philosophi, incredibilesque motus,eeleritatemque animi, quo praediti sunt po vae. Mittarellias quidem, ut erat aequissimus

rerum

395쪽

Μ I T T A R E L L I v sverum aestimator 8c judex, 8c modestia omnino singulari non solum alienas Iaudes plena manu in astra serebat, sed suas , quantum poterat , minuebat. Plane ignorari summos, quos in st

inis suis impendebat, labores optasset. Sed ipsa dissimulatione famae famam auxit, Sc tanquam

decus atque ornamentum sodalitatis a suis e

lebrabatur . Itaque illi honores deesse non poterant; in quibus accipiendis nil aliud am vim, nisi voluntatem Sc studium suorum . Τωnui victa. cultuque delectatus , sacillimus , . humanissimusque sis tenuit per X. annos gur. hernaculum monasterii S. Michaelis. ut par infimis esse videretur. Nec intelligebat se , cum

animum 8c mentem cogitatione homioum sane. Etitate excellentium consor maret, illustre suI, . peditaro suis exempium ad imitandum, qua porro nulla est praestantior disciplina. Quapropter praedicari de se ae nomiaari nolebat , cum homines admirarentur ea in domo Vem teris sanctitatis lumen elucere . Malebat enim videri monachos suos se iuvenisse bonos, quam - secisse . Summus honos Sc totius sodalitatis negotia cum ei an. M CCLV. imposita suis---, multa sene & utiliter Sc sapienter gessia.

396쪽

386 IOANNEA BENEDICTUS 'Universam Camaldulensium familiam bene sormam tu optimis consiliis. qaae ad rectam st diorum rationem & morum disciplinam pertis Rebant, firmiorem etiam sua auctoritate 8c pr dentia secit. Quamvis alienissimus semper sue rit ab hujusmodi munere, effecit tamen . ut nemo unquam paratior, vigilantior , compo-stior ad illud accessisse videretur. In eligendis iis, qui ceteros regere M initituere debebant,

non ex commendatione aut precibus, non

studiis privatis ullum adseivit, sed optimum

quemque ; omnia scire , consulere omnibus , parvis peccatis veniam, majoribus severitatem accommodare ; nec poena semper, sed saepius poenitentia contentus esse. Omnino sic pra fuit per quinquennium sodalitati, ut videretur non modo opinionem vicisse omnium, quae de virtute ejus erat, sed etiam gloriam aequasse superiorum. Cum Romam , ut mun-

flagitabat, accessisset, fingularibus honoribus ac beneficiis a Clemente XIII., cui jamdiu cognitus Sc carus erat, affectus fuit. In ita quidem accipiendis non solum vitavit oste lationis suspicionem, sed palam omnibus Ω-cit, nullam se habere eorum cupiditatem. Qua-

397쪽

MITTA ELLIUS 38rpropter litus erat Pontifex dicere paucos se novisse, quibus aequo ac mitarellio innata

esset probitas gratuita, neque ulla praemi xum spe ac mercedibus mutuanda. Et quia Tumor aliquando percrebuerat fore illum aut Cardinalem , aut Faventinorum Episcopum , quod Faventini ipsi magnopere concupierant, plurimum his vocibus se perturbatum fuisse cuidam ex necessariis suis declaravit. Quamdiu Romae adsuit, ne quis singularis honos a suis sibi decerneretur resinit; absens prohibere non potuit. Itaque cuium fuit numisma,

quod praeter imaginem Mittarellii habet que

nam eoronam cum inscriptione : ANNALIUM CAMALDULEN. CONDITORI ET PATRI SUO A UIRI CAYALD. DD. A. Μ DCCLXV. Sed

dum Camaldulenses omnia facta distaque parentis optimi secum revolverent, dum pietate singulari eum prosequerentur, dum admiratione formam animi intuerentur, omnium amplissimo monumento consecrasse memoriam

Mittarellii videbantur. Inter haec gravissimo dolore affectus fuit ob mortem Mauri Sartii, qui Romae sodalitatis negotia procurabat. Praeter acerbitatem amici erepti augebat moe-

398쪽

q88 3 ANNEs BENEDICTUS stitiam, quod alloquio Sc complexu fovere

deficientem absens non potuit. Fuit Sartius homo summa prudentia, multa etiam doctri na, quam praesertim ejus de Bononiensi cademia commentaria, aliaque seripta ad antiquitatem pertinentia indicant; iis vero mor,bus , ut idem esset sanctissimus ac suavissimus. Sed illuc revertor. Cum domicilium haberet Mitta rellius Faventiae, quae civitas sane erat apta humanitati illius, rem gratam se iacturum putavit Faventinis suis, si in vulgus ederet, quae Tolesanus Canonicus Sc Cat,nelius Bononiensis litteris mandaverant I rum Favelitinarum, quae suis temporibus acciderunt , memoriae retinendae caussa. Sunt

haec chronica ut a seriptoribus saeeuli XII exiliter scripta. Haud mediocriter tamen F ventiae historiam illustrant, ει merita quidem sunt, ut hoc vulgarentur titulo: Ad Ser, prores rerum ripentinarum clarissisi Muratoria accessiones historiae Faventinue. Illud Mittarellii sthulium in nobilissimam humanissimamque A miliae civitatem, in qua majorum meorum quaedam impressa vestigia esse magnopere glorior, singularibus ossiciis, ic dono etiam reari .

399쪽

M I T T A R E L L I U S 389 neratum fuit. Sed ipse quasi beneficium antea non dedisset, bene de se meritis gratum & liberalem animum suum ostendere voluit , cum auxisset memoratum opus anem. Me de Lineratura Faventinorum, sive de viris d eris O scriptoribus Urbis Faventiae. Is quidem mea sententia non errabit, qui in hac appe dice preproperae festinationis signa quaedam apparere, Nec magno cumulo prius bene Eum auxisse Μittarellium judicaverit. Qui quennio elapso cum , ut moris est, recessisseta gubernaculo sodalitatis, uo spectavit in primis , ut in otium solitudinemque, tanquam in Portum, se conferret, quo fidentiori animo graderetur ad mortem. Et profecto haud facile dixeris, an in luce M oculis hominum, anicitus domique praestantior fuerit. Rerum saerarum assidua infidens cura, consilia , sermoues , cohortationes , consolationes , aliorum caritas, sui despectus , cetera demum bona , quae in virtute posita sunt. sic exornabant vitam Mittarellii, ut hujus sanctitas eo magis eluceret, quo magis occultabatur . Dabat

quoque tempus studiis suis; neque dubito quin majora perficere potuisset, si ullus gloriae se

400쪽

DO IOANNES BENEDICTUs sus suisset in eo. Erat enim memoria, & duligentia prope singulari. Νon possum equidem non ingenio primas concedere, sed tamen. ipsum ingenium diligentia etiam ex tarditata incitat. Haec praecipue colenda , haec semper adhibenda, haec nihil est quod non assequa tur. Deleelabatur mirifice lectione librorum . de quibus audiebat, nee facile celerem adeo Iectorem invenisses. Postremo tempore hoc se debere munus putavit monasterio S. V chaelis, cui praeerat, M in quo diu beate vixerat , ut catalogum ederet codicum manu scriptorum , qui ejusdem bibliothecam ornabant. In hoc conficiendo opere minutam di irentiam adhibuit; 8c ne sine eorollario illua ipsum esset, dissertatione auxit, quae est dolibris saeculo XV. impressis. Dum in eodem typis mandando elaborabat XVIII. Kal. S ptemb. anni Μ DCCLXXVII. mortem obiit, quam jamdiu se expectare dixit, tanquam necessitatem naturae, & laborum , miseriarum

finem. Excepit ejus extrema mandata ac V

ees , qui ab ejus latere nunquam discedebat, Costadonius. Finis vitae illius Camaldulentabus luctuosus, anticis, quorum plures specta-

SEARCH

MENU NAVIGATION