Vitae Italorum doctrina excellentium qui saeculis 17. et 18. floruerunt. Volumen 1. 20 auctore Angelo Fabronio Academiae Pisanae curatore

발행: 1779년

분량: 410페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

361쪽

ΣΑNOTTUS. 3ILtibus. Atque utinam Etrusca lingua plures his similes orationes haberet , in quibus perfectae eloquentiae simulacrum reperire possemus : sic enim non quaereret externa, & d mesticis est et contenta. Nec minus se probavit Zanotius doctis viris pangendis Latinis Etruscisque carminibus, adeo ut si nihil aliud scripsisset, nomen tamen ejus extaret. Αdolescens delectatus est Catulli imitatione; omnesque apud illum erant ornati elaboratique versus, ut in iis sormam optimi possent omnes a spicere. Cum vero ejus aetas in ea tempora incidisset, quibus celebriores Itali poetae lenitatem suavitatemque Petrarchae cum vi Da tis conjunc am exprimere conabantur, hanc

dicendi formam ipse quoque studiose consect tus est , venustissimi ac politissimi poetae famam colligens. Si pauci sunt, qui uno sermone sciate eleganterque utantur, qui Vero duobus, perraro exoriantur , profecto nunquam satis mirabimur eum, qui horum utrumque pra

stiterit non modo soluta, sed etiam numeris adstricta oratione, quod Ciceronem ipsum expertum , sunt qui negent assequi potuisse. Μulta Lanotti carmina Etrusca, quae dispersa v

362쪽

3s 2 FRANCISCUS MAIO Agabantur collegit primum Eustachius Mansredius, inseruitque iis, quae ex celebriorum poetarum cujusque faeculi operibus selecta, Augusini Gobbii circumseruntur nomine . Quasdam etiam Latinas clegias edidit Io. Antonius Vul-rius cum suis aliorumque carminibus , de quihus doctus ille intelligensque existimator hou iudicium fecit, eas adeo Romanae orationis candorem , simplicitatem , suavitatem ceteraS-que dicendi virtutes praeserre, ut ipsum Catullum illas scripsisse non puderet. Utraqua vero, scilicet tum Etrusca tum Latina carmina aliquot post annis separatim & copiosiuS, quam antea , Florentiae typis impressa sunt, ac postremo Bononiae, cui editioni accesso quoque facta est nonnulIarum elegiarum de solemnioribus diebus festis B. M. V. In his non Catullum modo, sed &. Tibullum& ovidium imitatus est , ex iis, ut ex Virgialio, situm quoddam conflans emciens Ine orationis gonus suavitatis , Venu statis, gravitatis, majestatisque plenum. Perpaucos quidem pares habuit Zanotius in Latina poesi, in Italica vero multos non pares modo, sed etiam superiores. Verum ille non ita multa poemata

363쪽

elucubravit, tum quod, ut caepit publicis muneribus distineri, hisce rebus vehementer a stinuit, tum quod jampridem eam etiam scribendi rationem pene omnino intermiserat . Quo

fit, ut quae carmina ejus nomine circumsoruntur aut in chartae plagulis, aut in parvulis illis collectionibus, quae quotidie pessimo more fiunt a nostris hominibus, debeant non illi omnia adjudicari , cum mihi quidem coi

stet etian typis saepe poemata aut fratrum, aut amicorum , perinde ac sua , commisisse,

praesertim cum vicissim it sibi sumerent conjunetissimi homines , ut a molestiis , quibus a Rfici solet poetarum genus, Q. Mindicarent. Ne que facile fuit ex ipὶ Zanotio aut scire , auximpetrare omnia quae propria illius essent, quod horum exemplaria minime in scriniis se poneret , quodque eadem illi adeo ex animo. emuebant, ut si quis ea ante oculoS poneret , interdum aliena ne essent an sua dubia tare videretur. Sed cum diutius filuissent musae Lanotti, neque extorqueri quidpiam in hoo rerum genere ab eo posset, extitit Maria Rat- a semina genere , ingenio , 8c pulehritudine praestans, quae magnopere se ab eo audira

364쪽

334 FRANCI SCUS MARIA velle dixit praecepta,& quasi vias, quae ad po sim serant, Se quid sentiret de pracstantioribus poetis, atque etiam qua de caussa sentiret. Za- notius, qui nihil unquam illi a se postulanti recusavit cerat enim illi cum ossiciis multis, tum etiam quotidiana consuetudine conjunctissimus de poetica scribendum suscepit. Quo in libro non id modo complexuS est, quod summorum hominum prope consensu est statutum, sed

ab ipsa natura atque ratione quemdam ordis nem praeceptorum repetiit. Scrutanti vero quaerenti ex omnibus necesse fuit adhibere judicium , ut levia semper rejiceret, nonnumquam etiam communia praetermitteret, se non necessaria; ia cum minime videtur, tum mari mo philosophatur, quae Vera , quae recta sunt

in omni poesis genere inquirens. ΜuItas etiam ponit quaestiones , quarum alutio b exquisita quadam ratione , doctrina pendet. Nunquam vero satis laudari potest brevitas respondendi

subtili venustate atque urbanitate conjuncta ἀDifficile est breviter summatimque enumeraro ornamenta libri, quem ex omnium artium

cognitione , quae poesi inservire possunt, penitus essioruisse apparςt. Quod interdum ver

365쪽

videatur esse verbosior Zanottus, condonandum

est homini, praesertim seni, sermocinanti cum semina, cui omnia summa Sc seigularia studia se debero fatebatur. Εjus ut voluntati pareret , quaedam etiam alia conscripsit, quibus praesertim usus est in illius filiis erudiei

dis tum grammatica, tum geometria atquo

philosophia. Dioptricam etiam, Se mechanicam , aliaque hujusmodi condidit, quo serviret commodis utilitatique discipulorum. In quibus commemorandis operibus illud a sequor, ut intelligas hominem quamvis doctrina praestantem ad minima quaeque descendisse, quoties patriae Sc amicorum caritas pollulabat. Quod si est optimum suaviter diccre , 8c res magnas Sc obscuras ilhistrare posse dis serendo , Sc animos eorum, qui audiunt Sc legunt, desincire Voluptate , nihil est quod melius Zanotti scripsis quaerendum putes. Vereor ne amore plura, quam suerint in illo , dicere videar. Quod non est ita : alia enim do illo majora dici possunt. Nam nec continentia , nec pietate, nec fide, neque ullo gene- Te virtutis quemquam ejusdem aetatis illi. superiorem pono. Ingrati simulatique animi cri-

366쪽

3 36 FRANCISCUs MARI Amen horrebat, factamque fraudem alicui eum

audiret, perinde commovebatur, ac si res non alieni, sed sui negotii esset. Honores nequct petiit, neque concupivit. Cum tamen, mortuo Beccario , factus esset Academiae Instituti Praeses , hoc judicio studioque civium plurimum delectatus est. Illud etiam sibi baetandum esse jure videbat, quod cum, ipso approbante Senatu, sibi antea adjutorem adscivisset in scribendis Academiae commentariis Sebastianum Cante retanium, vacuum illi munus relinquoret . Amavit enim semper ingenium , studia , mores hominis spectatissimi, quo neminem aptiorem se cognovisse unquam ad hujusinodi sustinendum munus mihi aliquando testatus est. Incredibile est quam ipsum taederet ho minum , qui in rebus levibus sutilibusque multi & insolentes sunt. Sic interdum animo incrutabatur cum in hos ceterosqua. qui simulatione , 8c inani ostentatione gloriam se asse qui posse rentur, ut ejus desideraretus humanitas. Νullae tamen Vehementioros animi co citationes erant in eo, nisi ad breve tempus. Duae res, quae languorem asserunt ceter ,

illum acuebant, otium Sc solitudo. Erat cui

367쪽

2 A N O T T V s. 337 natura melancholicus , & studii Sc laboris non selum patiens, sed etiam avidus. Cum de nam

tura quereretur, quod ab ea nec motus animi celeres Sc acutos ad excogitandum , nec firmam memoriam habuisset , commeutatione ,

exercitatione atque ordine id incommodi sarciri posse dicebat. Ea propter nil unquam scripsit, quod antea secum ipse lente ac prope fastidiose haud meditatus fuerit. Ubi v m de solitudine se tollebat, ut cum amicis congrederetur , magna erat in homine jucunditas , magnus in jocando lepor; sicque interdum hilarabatur, praesertim cum in conubriis versaretur, ut diceret, nullos tanta laetitiae Voluptate assici, quinta melancholici alimciuntur. Omnino vir humanissimus ferre eos non posse videbatur, qui virtutem duram ,& quasi serream esse volunt. In circulis com gressionibusque familiarium saepe percumstando atque interrogando elicere solebat eorum opiniones, ut ad ea , quae si respondissent, contra diceret. Hec enim erat Socratica ratio contra alterius opinionem disserendi : nam

ita facillime , quod verisimillimum esset, inveniri posse Socrates arbitrabatur. Sed ZanoD

368쪽

338 FRANCIsCUS MARIA ius non tam veri reperiendi, quam congressionis protrahendae caussa faciebat; Sc licet contra suum judicium disputaret, tantum ta men prae se ferebat ardorem , ut dixisses pro aris 8c focis illum certasse. Cum notaret aliorum vitia, dulcis adeo erat, festivique sermonis, ut non esset querelae locus. Illud etiam consecutus est in dijudicandis plurimorum controversiis . ut eos ipses quos contra statuit, aequos placatosque dimitteret. Itaque essiciebat, ut cum gratiae caussa nihil faceret, omnia tamen essent grata quae faceret. Cum in Italiae luce cognosceretur, ac in optimo rum civium flore versaretur. multi congresesus illius, consuetudinem victus, doctissimos sermones, ac benevolentiam requirebant. Verum caros in primis habuit e multis eos commemorabimus, quorum memoria illi erat

jucundissima Ferdinandum Antonium Ghodianium in omni orationis genere perquam elegantem scriptorem , Eustachium & Gabrielem fratres Mansredios, quos , uti supra commemoravimus , praeceptores habuit in mathematicis disciplinis. Quanquam eum praecipue dilaxit Eustachius, ut ne frater quidem ei ca-

369쪽

Z A N o T T U S. 33 rior fuerit & familiarior. Εjus quoque oper, plurimum utebatur in illis suis astronomiae studiis. Minime vero satiari posse videbatur, cum Zanotti humanissinos mores, & docilit tem sestivitatemque ingenii illius praedicaret.

Cui quidem amori tanta memoria , tantaque magnitudine observantiae respondit Zanotius ipse , ut nihil supra. Haec pietas erga praeceptorem facile ab eo impetravit, ut defensi nem ejusdem susciperet adversus nebulonem quemdam, qui caelestium ephemeridum ibhros, quos Vulgaverat Μansredius. maledico dente carpere ausus fuerat. Quaedam etiam

ejus opuscula, quibus Academiae Instituti acta augeret, ex Italico in Latinum convertit, Meommentariolum de ipsius Μansredii vita Italice seripsit, quod a Scipione Μamjo in vulgus editum est. Ex Venetis plurimum tribuit Ioanni Polento mathematico praestantissimo. Summa etiam illi necessitudo fuit cum Jo. Α tonio Vulpio Patavino, cujus nomen celebrahitur . dum litterae manebunt, cum Carolo I nocentio Frugonio Genuensi, quem multo legantissimum poetam nostram tulisse aetatem Fero Videor pota contendere, & cum Iac

370쪽

q6o FRANCISCUs MARIAbo Bassanio Vicetino Societatis Iesu, ipso quoque pereleganti poeta , cujus extat Latina elegia ad Zanottum dum is philosophiae laurea donaretur. Quae porro amicitia firmior fuit, majoribusque culta ossiciis, quam quae inter Zanottum M Μorgagnium Foroliviensem imtercessit Θ Cujus ut aeternum monumentum extaret, ille anatomicorum princeps Zanotio dicavit II. partem suorum opusculorum , cum

nuncupasset primam Hallerio , tertiam patrio Senatui. Nihil est a mahilius, nec copulatius amicitia hominum, qui cum mulis , id est cum humanitate, commercium habent, qui quidem, licet remotissimas regiones incolant, sic t men animis junguntur cin quo ingenii op nio , quam vicissim habent, & propriae communisque utilitatis spes phirimum valet ut unius civitatis incolae esse videantur. Scria hehat aliquando Voltat rus Zanotio, nihil se magis cupere quam Italiam 9 Zanottum ipsum praesentem visere, cui desiderio quoniam ob decrepitam aetatem satisfacere se posse desperabat, velle ut ejus saltem memoria suo in sepulcro extaret. Amabat autem Voltat rusta Zanotto illud praesertim orationis geniis .

SEARCH

MENU NAVIGATION